Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ore ejus nube obvoluta radii inferius erumpunt, ad aspectum barbatus cernitur.

Etiam corpus Naturæ rectissime describitur biforme, ob differentiam corporum superiorum et inferiorum. Illa enim ob pulchritudinem et motus æqualitatem et constantiam, necnon imperium in terram et terrestria, merito sub humana figura repræsentantur; cum natura humana ordinis et dominationis particeps sit. Hæc autem ob perturbationem, et motus incompositos, et quod a coelestibus in plurimis regantur, bruti animalis figura contenta esse possunt. Porro eadem corporis biformis descriptio pertinet ad participationem specierum. Nulla enim Naturæ species simplex videri potest, sed tanquam ex duobus participans et concreta. Habet enim homo nonnihil ex bruto, brutum nonnihil ex planta, planta nonnihil ex corpore inanimato, omniaque revera biformia sunt, et ex specie superiore et inferiore compacta. Acutissima autem est allegoria de Pedibus Capra, propter ascensionem corporum terrestrium versus regiones aëris et coeli, ubi etiam pensilia fiunt, et inde dejiciuntur magis quam descendunt. Capra enim animal scansorium est, eaque e rupibus pendere atque in præcipitiis hærere amat; similiter etiam res, licet inferiori globo destinatæ, faciunt; idque miris modis, ut in nubibus et meteoris manifestissimum est. Imo non sine causa Gilbertus, qui de magnete laboriosissime et secundum viam experimentalem conscripsit, dubitationem injecit: numnon forte corpora gravia, post longam a terra distantiam, motum versus inferiora paulatim exuant?1

1 Gilbert was of opinion that the earth is a great magnet which attracts all bodies near its surface, although phenomena of polarity are only developed in a few cases. To every magnet he ascribed an "orb of virtue"

Insignia autem in manibus Panis ponuntur duplicia; alterum harmonic, alterum imperii. Fistula enim ex septem calamis concentum rerum et harmoniam, sive concordiam cum discordia mixtam (quæ ex septem stellarum errantium motu conficitur), evidenter ostendit. Neque enim alii, præterquam septem planetarum, inveniuntur in cœlo errores sive expatiationes manifestæ, quæ cum æqualitate stellarum fixarum earumque perpetua et invariabili ad se invicem distantia compositæ et temperatæ, tum constantiam specierum tum fluxum individuorum tueri et ciere possint. Si qui vero sint planetæ minores, qui non conspiciuntur; si qua etiam mutatio in cœlo major (ut in cometis nonnullis superlunaribus); videntur illa profecto tanquam fistulæ aut omnino mutæ aut ad tempus tantum streperæ ; utpote quarum operationes vel ad nos non perlabantur, vel harmoniam illam septem fistularum Panis non diu interturbent.1 Pedum autem illud Imperii nobilis translatio est, propter vias naturæ partim rectas, partim obliquas. Atque Baculum illud, sive Virga, versus superiorem partem præcipue curva est, quia omnia Providentia Divinæ

beyond which it exerts no influence whatever, and also a smaller "orb of coition" such that the magnet cannot produce motion in any portion of matter which lies beyond it. As a heavy body therefore approaches the limit of the earth's orb of coition its downward tendency gradually diminishes. Imperfect as these views are they show how clearly Gilbert had apprehended the general idea of attraction, and how little reason Voltaire had for his assertion that Bacon "a deviné l'attraction." [See note on Nov. Org. vol. i. p. 444.]

1 For dreams about the music of the spheres, see Robert Fludd's work Utriusque Cosmi, majoris scilicet et minoris, metaphysica, physica et technica Historia, 1617. The third book of the first tractate is wholly De Musicâ mundanâ, and is illustrated by an engraving of a bass viol, of which the dimensions extend through the solar system. Bacon was, not improbably, acquainted with Fludd, who was one of the most learned of the cabalistic philosophers.

opera in mundo fere per ambages et circuitus fiunt; ut aliud agi videri possit, aliud revera agatur: sicut Josephi venditio in Egyptum, et similia. Quinetiam in regimine humano omni prudentiore, qui ad gubernacula sedent, populo convenientia, per prætextus et vias obliquas fœlicius quæ volunt quam ex directo, superinducunt et insinuant. Etiam (quod mirum fortasse videri possit) in rebus mere naturalibus, citius naturam fallas quam premas; adeo quæ ex directo fiunt inepta sunt et seipsa impediunt; cum contra via obliqua et insinuans molliter fluat, et effectum sortiatur. Vestis Panis et amiculum ingeniose admodum ex pelle pardalis fuisse fingitur, propter maculas ubique sparsas. Coelum enim stellis, maria insulis, tellus floribus, consperguntur; atque etiam res particulares fere variegatæ esse solent circa superficiem, quæ veluti rei chlamys est.

est.

Officium autem Panis nulla alia re tam ad vivum proponi atque explicari potuerit, quam quod Deus Venatorum sit. Omnis enim naturalis actio, atque adeo motus et progressio, nihil aliud quam Venatio Nam et scientiæ et artes opera sua venantur; et consilia humana fines suos; atque res naturales omnes vel alimenta sua ut conserventur, vel voluptates et delicias suas ut perficiantur, venantur; (omnis siquidem venatio est aut prædæ aut animi causa ;) idque modis peritis et sagacibus ;

Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam,
Florentem cytisum sequitur lasciva capella.1

[ocr errors]

Etiam Ruricolarum in genere Pan Deus est, quia hujusmodi homines magis secundum naturam vivant, cum in urbibus et aulis natura a cultu nimio corrum

1 Virg. Ecl. ii. 63.

patur; ut illud poëtæ amatorium, verum propter hujusmodi delicias etiam de natura sit,

Pars minima est ipsa puella sui.1

Montium autem inprimis Proses dicitur Pan, quia in montibus et locis editis Natura Rerum panditur, atque oculis et contemplationi magis subjicitur. Quod alter a Mercurio Deorum Nuncius sit Pan, ea allegoria plane divina est; cum, proxime post verbum Dei, ipsa mundi imago divinæ potentiæ et sapientiæ præconium sit. Quod et poëta divinus cecinit, Coeli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum ejus indicat firmamentum.2 At Pana oblectant Nymphe, Animæ scilicet; deliciæ enim mundi Animæ viventium sunt. Hic autem merito illarum imperator, cum illæ naturam quæque suam tanquam ducem sequantur, et circa eum infinita cum varietate, veluti singulæ more patrio, saltent et choreas ducant, motu neutiquam cessante. Itaque acute quidam ex recentioribus facultates animæ omnes ad Motum reduxit, et nonnullorum ex antiquis fastidium et præcipitationem notavit, qui memoriam et phantasiam et rationem defixis præpropere oculis intuentes et contemplantes, Vim Cogitativam, quæ primas tenet, prætermiserunt. Nam et qui meminit, aut etiam reminiscitur, cogitat; et qui imaginatur similiter cogitat; et qui ratiocinatur utique cogitat: denique Anima, sive a sensu monita, sive sibi permissa, sive in functionibus intellectus, sive affectuum et vo

1 Ovid. Remed. Amor. 344.

2 Psalm xix. 1.

8 The writer referred to is A. Donius. See his De Naturâ Hominis, 1581, the title of the twenty-first chapter of the second book of which is Omnes Operationes Spiritus esse Motum et Sensum. For an account of this "motus" see the sixteenth chapter of the second book. As might be supposed, Donius is altogether a materialist.

luntatis, ad modulationem cogitationum saltat; quæ est illa Nympharum tripudiatio. Una vero perpetuo comitantur Satyri et Sileni, Senectus scilicet et Juventus. Omnium enim rerum est ætas quædam hilaris et motu gaudens, atque rursus ætas tarda et bibula; utriusque autem ætatis studia vere contemplanti fortasse ridicula et deformia videantur, instar Satyri alicujus aut Sileni. De Panicis autem Terroribus prudentissima doctrina proponitur. Natura enim rerum omnibus viventibus indidit metum et formidinem, vitæ atque essentiæ suæ conservatricem, ac mala ingruentia vitantem et depellentem. Veruntamen eadem Natura modum tenere nescia est, sed timoribus salutaribus semper vanos et inanes admiscet; adeo ut omnia, (si intus conspici darentur,) Panicis terroribus plenissima sint; præsertim humana; et maxime omnium apud vulgum, qui superstitione (quæ vere nihil aliud quam Panicus Terror est) in immensum laborat et agitatur, præcipue temporibus duris et trepidis et adversis. Neque superstitio ista tantummodo in vulgo regnat, sed ab opinionibus vulgi etiam in sapientiores aliquando insilit, ut divine Epicurus (si cætera quæ de Diis disseruit ad hanc normam fuissent) locutus sit; Non Deos vulgi negare profanum, sed vulgi opiniones Diis applicare profanum.1

Quod vero attinet ad audaciam Panis, et pugnam per provocationem cum Cupidine; id eo spectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad dissolutionem mundi et recidivationem in illud Chaos antiquum, nisi prævalida rerum concordia (per Amorem sive Cupidinem significata) malitia et impetus ejus cohiberetur, et in ordinem compelletur. Itaque bono 1 Diogenes Laert. x. 123. 2 So in the original.

« AnteriorContinuar »