Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et in universum ruricolarum; præses item montium. Erat etiam, proximus a Mercurio, nuncius Deorum. Habebatur etiam dux et imperator Nympharum, quæ circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant: comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat insuper potestatem terrores immittendi, præsertim inanes et superstitiosos, qui et Panici vocati sunt. Res gestæ autem ejus non multæ memorantur. Illud præcipuum, quod Cupidinem provocavit ad luctam, a quo etiam in certamine victus est. Etiam Typhonem gigantem retibus implicavit et cohibuit. Atque narrant insuper, cum Ceres mœsta et ob raptam Proserpinam indignata se abscondisset, atque Dii omnes ad eam investigandam magnopere incubuissent et se per varias vias dispertiti essent, Pani solummodo ex fœlicitate quadam contigisse ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de victoria musices decertare, atque etiam Mida judice prælatus est; ob quod judicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari; quod mirum, inter turbam Deorum prorsus tam profuse amatoriam, videri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, quæ etiam uxor ejus est habita; atque unam præterea nympham, Syringam nomine; in quam, propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare non reveritus esset) incensus est. Etiam Lunam quondam in altas silvas sevocasse dicitur. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum Dii, præsertim masculi, prolifici admodum essent), nisi quod ei attribuatur tanquam filia, muliercula quædam ancilla, Iämbe nomine; quæ ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat, ejusque proles ex conjuge

Echo esse a nonnullis existimabatur. esse videtur.

Parabola talis

Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) Universum, sive Universitatem Rerum, repræsentat et proponit. De hujus origine duplex omnino sententia est, atque adeo esse potest. Aut enim a Mercurio est, verbo scilicet divino (quod et Sacræ Literæ extra controversiam ponunt, et philosophi ipsi qui magis divini habiti sunt viderunt), aut ex confusis rerum seminibus. Etenim quidam e philosophis semina rerum etiam substantia infinita statuerunt; unde opinio de homoiomeris fluxit, quam Anaxagoras aut invenit aut celebravit. Nonnulli vero magis acute et sobrie censebant ad varietatem rerum expediendam sufficere, si semina substantia eadem, figuris varia sed certis et definitis, essent; et reliqua in positura et complexu seminum ad invicem ponebant ; 1 ex quo fonte opinio de Atomis emanavit, ad quam Democritus se applicavit, cum Leucippus ejus author fuisset. At alii, licet unum rerum principium assererent (aquam Thales, aërem Anaximenes, ignem Heraclitus), tamen illud ipsum principium actu unicum, potentia 2 varium et dispensabile posuerunt, ut in quo rerum omnium semina laterent. Qui vero Materiam omnino spoliatam, et informem, et ad Formas indifferentem introduxerunt, (ut Plato et Aristoteles) multo etiam propius et propensius ad parabolæ figuram accesserunt. Posuerunt enim Materiam tanquam publicam

1 To this opinion Bacon himself doubtless inclined, but he was not I think a believer in any atomic theory; that is to say, he seems to have rejected the idea of a vacuum. Of Democritus however, so far as relates to his physical theories, he always speaks with respect. Leibnitz has remarked that the view which Bacon here mentions, is common to all the scientific reformers of the early part of the seventeenth century.

2 The antithesis of the actual and the potential is a fundamental doctrine in the peripatetic philosophy.

meretricem, Formas vero tanquam procos; adeo ut omnes de rerum principiis opiniones huc redeant et ad illam distributionem reducantur, ut mundus sit vel a Mercurio, vel a Penelope et procis omnibus. Tertia autem Generatio Panis ejusmodi est, ut videantur Græci aliquid de Hebræis mysteriis vel per Ægyptios internuncios, vel utcunque, inaudivisse. Pertinet enim ad statum mundi non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, morti et corruptioni expositum et obnoxium factum. Ille enim status Dei et Peccati (sive Contumelia) proles fuit, ac manet. Fuit enim peccatum Adami ex genere Contumeliæ, cum Deo similis fieri vellet. Itaque triplex ista narratio de Generatione. Panis etiam vera videri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur. Nam iste Pan (qualem eum nunc intuemur et complectimur) ex Verbo Divino, mediante confusa Materia (quæ tamen ipsa Dei opus erat), et subintrante Prævaricatione et per eam corruptione, ortum habet.

Naturæ rerum Fata rerum sorores vere perhibentur et ponuntur. Fata enim vocantur, ortus rerum, et durationes, et interitus ; atque depressiones etiam, et eminentiæ, et labores, et fœlicitates, denique conditiones quæcunque individui; quæ tamen nisi in individuo nobili (utpote homine, aut urbe, aut gente) fere non agnoscuntur. Atqui ad istas conditiones tam varias deducit individua illa singula Pan, rerum scilicet natura; ut tanquam eadem sit res (quatenus ad individua) catena Naturæ, et filum Parcarum. Ad hæc insuper finxerunt antiqui Panem semper sub dio morari, sed Parcas sub specu ingenti subterraneo habitare, atque inde maxima pernicitate ad homines subito ad

1 See Arist. Physics, i. c. 9.

volare; quia Natura atque Universi facies spectabilis est et aperta, at Fata individuorum occulta et rapida. Quod si Fatum accipiatur largius, ut omnem prorsus eventum, non illustriores tantum denotet, tamen utique et eo sensu optime convenit cum universitate rerum; cum ex ordine naturæ nil tam exiguum sit quod sine causa fiat, et rursus nil tam magnum ut non aliunde pendeat; adeo ut fabrica ipsa naturæ suo sinu et gremio omnem eventum et minimum et maximum complectatur, et suo tempore certa lege prodat. Itaque nil mirum, si Parcæ ut Panis sorores introductæ sint, et certe legitimæ. Nam Fortuna vulgi filia est, et levioribus tantum philosophis placuit. Sane Epicurus non solum profanum instituere sermonem, sed etiam desipere videtur, cum dixit præstare credere fabulam Deorum quam Fatum asserere; ac si quicquam in Universo esse possit instar insulæ, quod a rerum nexu separetur. Verum Epicurus, philosophiam suam naturalem (ut ex ipsius verbis patet) morali suæ accommodans et subjiciens, nullam opinionem admittere voluit quæ animum premeret et morderet, atque Euthymiam illam (quam a Democrito acceperat) lacesseret aut turbaret. Itaque suavitati cogitationum indulgens potius quam veritatis patiens, plane jugum jactavit, et tam Fati necessitatem quam Deorum metum repudiavit. Verum de Parcarum germanitate cum Pane satis dictum est.

1

1 See Diog. Laert. x. 134. The expressions of which Epicurus made use are sufficiently striking, ἐπεὶ κρεῖττον ἦν τῷ περὶ θεῶν μύθῳ κατακολούθειν ἢ τῇ τῶν φυσικῶν εἱμαρμένη δουλεύειν; the reference being, as Menage, following Gassendi, remarks, to the doctrines of the earlier physicists, Democritus, &c.

For some remarks on the "fatis avolsa voluntas "of Epicurus, see Stewart's Dissertation on the Progress of Philosophy, note MM.

Cornua autem mundo attribuuntur, ab imo latiora, ad verticem acuta. Omnis enim rerum natura instar pyramidis acuta est. Quippe individua, in quibus basis naturæ exporrigitur, infinita sunt; ea colliguntur in species, et ipsas multiplices; species rursus insurgunt in genera, atque hæc quoque ascendendo in magis generalia contrahuntur; ut tandem natura tanquam in unum coïre videatur; quod figura illa pyramidali Cornuum Panis significatur. Mirum vero minime est, Panis cornua etiam cœlum ferire; cum excelsa naturæ, sive ideæ universales, ad divina quodam modo pertingant. Itaque et catena illa Homeri decantata, (causarum scilicet naturalium,) ad pedem solii Jovis fixa memorabatur; neque quisquam (ut videre est) metaphysicam et quæ in natura æterna et immobilia sunt tractavit, atque animum a fluxu rerum paulisper abduxit, qui non simul in Theologiam Naturalem inciderit; adeo paratus et propinquus est transitus a vertice illa pyramidis ad divina.

Corpus autem Natura elegantissime et verissime depingitur hirsutum, propter rerum radios. Radii enim sunt tanquam Naturæ crines, sive villi; atque omnia fere vel magis vel minus radiosa sunt. Quod in facultate visus manifestissimum est; nec minus in omni virtute magnetica et operatione ad distans. Quidquid enim operatur ad distans, id etiam radios emittere recte dici potest. Sed maxime omnium prominet Barba Panis, quia radii corporum cœlestium, et præcipue Solis, maxime ex longinquo operantur et penetrant ; adeo ut superiora terræ, atque etiam interiora ad distantiam nonnullam, plane verterint et subegerint, et spiritu impleverint. Elegantior autem est figura de Barba Panis, quod et Sol ipse, quando parte superi

« AnteriorContinuar »