Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Historia proprie individuorum est, quæ circumscribuntur loco et tempore. Etsi enim Historia Naturalis circa species versari videatur, tamen hoc fit ob promiscuam rerum naturalium (in plurimis) sub una specie similitudinem; ut si unam noris omnes noris. Sicubi autem individua reperiantur, quæ aut unica sunt in sua specie, veluti sol et luna; aut a specie insigniter deflectunt, ut monstra; non minus recte constituitur narratio de illis in Historia Naturali, quam de hominibus singularibus in Historia Civili. Hæc autem omnia ad Memoriam spectant.

Poësis, eo sensu quo dictum est, etiam individuorum est, confictorum ad similitudinem illorum quæ in historia vera memorantur; ita tamen ut modum sæpius excedat, et quæ in rerum natura nunquam conventura aut eventura fuissent ad libitum componat et introducat; quemadmodum facit et Pictoria. Quod quidem Phantasie opus est.

Philosophia individua dimittit, neque impressiones primas individuorum sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque in iis componendis et dividendis ex lege naturæ et rerum ipsarum evidentia versatur. Atque hoc prorsus officium est atque opificium Rationis.

Hæc autem ita se habere, si quis intellectualium origines petat, facile cernet. Individua sola sensum percellunt, qui intellectus janua est. Individuorum eorum imagines, sive impressiones a sensu exceptæ, figuntur in memoria, atque abeunt in eam a principio tanquam integræ, eodem quo occurrunt modo. Eas postea recolit et ruminat anima humana; quas deinceps aut simpliciter recenset; aut lusu quodam imitatur; aut componendo et dividendo digerit. Itaque liquido

constat ex tribus his fontibus, Memoriæ, Phantasiæ, et Rationis, esse tres illas emanationes Historia, Poeseos, et Philosophiae; nec alias aut plures esse posse. Etenim historiam et experientiam pro eadem re habemus, quemadmodum etiam philosophiam et scientias.

Neque alia censemus ad Theologica partitione opus esse. Differunt certe informationes oraculi et sensus, et re et modo insinuandi; sed spiritus humanus unus est, ejusque arculæ et cellæ eædem. Fit itaque ac si diversi liquores, atque per diversa infundibula, in unum atque idem vas recipiantur. Quare et Theologia aut ex Historia Sacra constat; aut ex Parabolis, quæ instar divinæ Poeseos sunt; aut ex Præceptis et Dogmatibus, tanquam perenni quadam Philosophia. Quod enim ad eam partem pertinet quæ redundare videtur, Prophetiam videlicet; ea Historiæ genus est: quandoquidem Historia Divina ea polleat supra Humanam prærogativa, ut narratio factum præcedere non minus quam sequi possit.

CAPUT II.

Partitio Historia in Naturalem et Civilem, Ecclesiastica et Literaria sub Civili comprehensa. Partitio Historia Naturalis in Historiam Generationum, PræterGenerationum, et Artium.

HISTORIA aut Naturalis est, aut Civilis.1 In Naturali, naturæ res gestæ et facinora memorantur; in

1 In the Advancement of Learning, Bacon had given a quadripartite division of history, natural, civil, ecclesiastical, and literary. The third and fourth he now includes in the second.

Civili, hominum. Elucent proculdubio Divina in utrisque, sed magis in Civilibus; ut etiam propriam historiæ speciem constituant, quam Sacram aut Ecclesiasticam appellare consuevimus. Nobis vero etiam ea videtur Literarum et Artium dignitas, ut iis historia propria seorsim attribui debeat; quam sub Historia Civili (quemadmodum et Ecclesiasticam) comprehendi intelligimus.

Partitionem Historic Naturalis moliemur ex statu et conditione ipsius Naturæ, quæ in triplici statu posita invenitur, et tanquam regimen trinum subit. Aut enim libera est natura et cursu consueto se explicans, ut in cœlis, animalibus, plantis, et universo naturæ apparatu; aut a pravitatibus et insolentiis materiæ contumacis et ab impedimentorum violentia de statu suo detruditur, ut in monstris; aut denique ab arte et opera humana constringitur et fingitur, et tanquam novatur, ut in artificialibus. Sit itaque partitio Historiæ Naturalis in Historiam Generationum, Præter-Generationum, et Artium; quam postremam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consuevimus. Harum prima Libertatem Nature tractat; secunda Errores; tertia Vincula. Libenter autem Historiam Artium, ut Historiæ Naturalis speciem constituimus; quia inveteravit prorsus opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, artificialia a naturalibus; unde illud malum, quod plerique Historia Naturalis scriptores perfunctos se putent, si historiam animalium aut plantarum aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis.1 Sed et illabitur etiam animis hominum aliud

1 The antithesis of nature and art is a celebrated doctrine in the peripatetic philosophy. Natural things are distinguished from artificial, inasmuch as they have, what the latter are without, an intrinsic principle of forma

subtilius malum; nempe, ut ars censeatur solummodo tanquam additamentum quoddam naturæ, cujus scilicet ea sit vis ut naturam (sane) vel inchoatam perficere, vel in deterius vergentem emendare, vel impeditam liberare; minime vero penitus vertere, transmutare, aut in imis concutere possit. Quod ipsum rebus humanis præproperam desperationem intulit. At contra, illud animis hominum penitus insidere debuerat; artificialia a naturalibus non Forma aut Essentia, sed Efficiente solummodo, differre: homini quippe in naturam nullius rei potestatem esse præterquam motus, ut scilicet corpora naturalia aut admoveat aut amoveat; ubi igitur datur admotio corporum naturalium aut remotio, conjungendo (ut vocant) activa passivis, omnia potest homo; ubi non datur, nihil. Neque interest, si res ponantur in ordine ad aliquem effectum, utrum hoc fiat per hominem vel absque homine. Aurum aliquando excoquitur igne, aliquando in arenulis purum invenitur, ministrante sibi ipsi Natura. Iris similiter fit ex nube roscida in sublimi; fit etiam per aspersionem aquæ, hic apud nos. Itaque Natura omnia regit; subordinantur autem illa tria, cursus Naturae; exspatiatio Natura; et ars, sive additus rebus homo; ideoque in Historia Naturali tria illa comprehendi par est, quod etiam C. Plinius magna ex parte fecit; qui Historiam Naturalem solus pro dignitate complexus est, sed comtion. Thus Aristotle says: ἡ γὰρ τέχνη ἀρχὴ καὶ τὸ εἶδος τοῦ γενομένου, ἀλλ' ἐν ἑτέρῳ, ἡ δὲ τῆς φύσεως κίνησις ἐν αὐτῷ, ἀφ' ἑτέρας οὖσα φύσεως τῆς ἐχούσης τὸ εἶδος ἐνεργείᾳ. - De Gen. Anim. ii. c. 1.

The views which Bacon here expresses as to nature and art recur repeatedly in his writings.

1 Of Pliny's Natural History Humboldt has remarked that it is a book "dem an Reichthum des Inhalts kein anderes Werk des Alterthum's gleich kommt." - Kosmos, ii. 23. Sir T. Brown observes that there is scarcely any vulgar error which is not to be found in it.

plexam minime ut decuit, imo potius indignis modis, tractavit.

Harum prima habetur mediocriter exculta; sequentes duæ ita tenuiter et inutiliter tractantur, ut in Desideratorum classe reponendæ sint. Neque enim reperias satis instructam et locupletem collectionem operum naturæ eorum, quæ a cursu ordinario generationum, productionum, et motuum aberrarunt et deflexerunt; sive sint illa fœtus certarum regionum aut locorum singulares ; sive temporum eventus insoliti; sive casuum (ut ait ille) ingenia; sive proprietatum abditarum effectus; sive monodica1 naturæ in sua specie. Non negaverim inveniri libros nimio plures, fabulosis experimentis, commentitiis secretis, et frivolis imposturis, ad voluptatem et novitatem refertos; cæterum narrationem gravem et severam de heteroclitis et mirabilibus naturæ, diligenter examinatam ac fideliter descriptam, non, inquam, invenio; præsertim cum debita rejectione et publica tanquam proscriptione mendaciorum et fabularum quæ invaluerunt. Nam ut res se nunc habet, si forte mendacia aliqua circa res naturales obtinuerint et celebrata sint (sive quod tantum possit reverentia antiquitatis, sive quod illa denuo examini subjicere sit molestum, sive quod mirifica scilicet ornamenta putantur orationis, propter similitudines et comparationes 2) nunquam postea exterminantur aut retractantur.

1 Monadica. See Nov. Org. i. 45.

2 In Gilbert's work De Magnete we find an amusing complaint of the same kind. "Celebris semper fama magnetis et succini, doctorum commemorationibus; Magnetem atque etiam succinum invocant philosophi nonnulli, cum in arcanis plurimis illustrandis caligant sensus nec progredi ratio potest. Theologi etiam curiosi mysteria divina ultra humanum sensum posita per magnetem et succinum illustrant, at vani metaphysici cum inutilia phantasmata fundunt, docentque, magnetem habent tanquam Del

« AnteriorContinuar »