Imágenes de páginas
PDF
EPUB

accessio dilutam earum atque jejunam traditionem ac tractationem necessario secum traxit, qualis nimirum captui puerorum adaptetur. Alterum exemplum (quod adducam) erroris, qui in academiis jamdiu inveteravit, ejusmodi est; quod scilicet inventionis atque memoriæ in exercitiis scholasticis fieri solet nimio plus noxium divortium. Illic siquidem orationes pleræque aut omnino præmeditatæ sunt, adeo ut conceptis verbis proferantur et inventioni nihil relinquatur ; aut plane extemporariæ, ut perparum relinquatur memoriæ; (cum in vita communi et praxi rarus sit alterutrius istorum usus seorsim, sed potius mixturæ ipsorum ; id est notarum sive commentariorum, atque dictionis subitæ ;) ita ut hoc pacto exercitia ad praxim haud sint accommodata, nec imago respondeat vitæ. Illud autem in exercitiis perpetuo tenendum est; ut omnia quam fieri potest) maxime repræsentent ea, quæ in vita agi solent; alioqui motus et facultates mentis pervertent, non præparabunt. Hujus autem rei veritas non obscure cernitur, cum academici ad praxim suarum professionum vel alia civilis vitæ munia se accingant; quod cum faciunt, hunc de quo loquimur defectum ipsi in se cito deprehendunt; sed citius etiamnum alii. Cæterum hanc partem, de institutorum academicorum emendatione, clausula illa (ex Cæsaris quadam ad Oppium et Balbum epistola desumpta) concludam: Hoc quemadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt; de iis rebus rogo vos, ut cogitationem suscipiatis.

1 Cic. Ep. ad Att. ix. 8. One of the earliest tracts on the subject of university reform doubtless that which Peter Ramus (see his Scholæ. Basil. 1569, p. 1063.) addressed to Charles the Ninth.. It relates chiefly to the expenses arising from fees, &c., to the neglect of the civil law which had always been coldly regarded at Paris, and to the trifling manner in which the scholastic disputations were conducted.

Alter defectus quem observo, altius paulo quam præcedens ascendit. Quemadmodum enim doctrinarum progressio haud parum in prudenti regimine et institutione academiarum singularum consistit; ita magnus ad hoc cumulus accedere possit, si academiæ universæ per totam Europam sparsæ arctiorem conjunctionem et necessitudinem contraherent.

Sunt enim, uti videmus, multi ordines et sodalitia, quæ licet regnis et spatiis longinquis disjuncta sint, tamen societatem et tanquam fraternitatem inter se ineunt et colunt ; adeo ut habeant præfectos (alios Provinciales, alios Generales) quibus omnes parent. Et certe, quemadmodum natura creat fraternitatem in familiis; artes mechanicæ contrahunt fraternitatem in sodalitiis; unctio divina superinducit fraternitatem in regibus et episcopis ; vota et regulæ conciliant fraternitatem in ordinibus ; eodem modo fieri non potest, quin intercedat fraternitas illustris et generosa inter homines per doctrinas et illuminationes, quandoquidem Deus ipse Pater Luminum 1 nuncupetur.

Postremo illud queror (de quo superius nonnihil præmisi) quod vel nunquam, vel raro admodum, publica aliqua extiterit designatio virorum idoneorum, qui vel scriberent vel inquisitionem instituerent de illis scientiarum partibus in quibus satis adhuc non fuerit elaboratum. Cui rei illud inserviet quam maxime, si tanquam lustrum condatur doctrinarum ; et census excipiatur, quæ ex illis locupletes sint et majorem in modum auctæ, quæ autem inopes et destitutæ. Opinio enim copiæ inter causas inopiæ est ; atque multitudo librorum luxuriæ potius quam penuriæ indicium quoddam præ se fert. Quæ tamen redundantia (si quis recte judicet) neutiquam delendis antehac scriptis libris, sed novis melioribus edendis, tolli debet ; qui ejus generis sint ut, tanquam serpens Mosis, serpentes Magorum devorent.1

19. James, i. 17.

Horum quos enumeravimus omnium defectuum remedia, præter illius postremi ; quinetiam ejusdem postremi, quoad partem ejus activam, quæ spectat ad designationem scribentium ; opera sunt vere basilica ; erga quæ privati alicujus conatus et industria fere sic se habeat ut Mercurius in bivio ; qui digitum potest in viam intendere, pedem inferre non potest. At speculativa illa pars, quæ ad examen doctrinarum (quid nimirum in singulis desideretur) pertinet, etiam industriæ hominis privati patet. Mihi igitur in animo est perambulationem doctrinarum et lustrationem generalem et fidelem aggredi, præcipue cum inquisitione sedula et accurata quænam earum partes neglectæ incultæque jaceant, hominum industria nondum subactæ et ad usum conversæ; ut hujusmodi delineatio et registratio et publicis designationibus et privatorum spontaneis laboribus facem accendat. In quo nihilominus consilium est hoc tempore, omissiones duntaxat et Desiderata notare; non autem errores et infoelicitates redarguere. Aliud enim est inculta loca indicare, aliud culturæ modum corrigere.

Quam quidem ad rem cum me comparo et accingor, non sum nescius quantum opus moveam, quamque difficilem provinciam sustineam ; etiam quam sint vires minime voluntati pares.

Attamen magnam in spem venio, si ardentior meus erga literas amor me longius

1 Not the serpent of Moses, but Aaron's. Ex. vii. 12.

Ad priora

provexerit, usurum me excusatione affectus ; quia non simul cuiquam conceditur amare et sapere. Nescius equidem non sum eandem judicii libertatem aliis relinquendam, quam ipse usurpaverim. Equidem libenter æque acceperim ab aliis ac impertiverim humanitatis illud officium, nam qui erranti comiter monstrat viam,2 &c. Prospicio etiam animo complura ex illis quæ tanquam omissa et desiderata in registrum hoc nostrum referre visum fuerit, in diversas censuras incursura; alia scilicet quod sint dudum peracta, et jam extent ; alia quod curiositatem sapiant, et fructum promittant perexilem ; alia quod nimis ardua existant, et fere impossibilia quæ ab hominibus absolvantur. duo quod attinet, res ipsæ pro se causam agent. Circa postremum de impossibilitate ita statuo: ea omnia possibilia et præstabilia censenda, quæ ab aliquibus perfici possint, licet non a quibusvis ; et quæ a multis conjunctim, licet non ab uno; et quæ

in successione sæculorum, licet non eodem ævo ; et denique quæ publica cura et sumptu, licet non opibus et industria singulorum. Si quis tamen sit, qui malit Salomonis illud usurpare, Dicit piger, Leo est in via ; quam illud Vir,

3 gilii, Possunt, quia posse videntur ;4 satis mihi erit si labores mei inter vota tantum sive optata melioris notæ habeantur. Sicut enim haud omnino rei imperitum esse oportet, qui quæstionem apposite instituat; ita nec sensus inops videatur, qui haudquaquam absurda optaverit.

3

1“Amare et sapere vix Deo conceditur.” — Senecae Proverbia.
2 Ennius ap. Aul. Gell. xii. 4.
8 Prov. xxvi. 13.
4 Æn. v. 231.

6 It may be convenient in this place to warn the reader that although in editing this treatise I have followed the text of the original edition as ex

CAPUT I.

Partitio universalis Doctrince Humance in Historiam,

Poësim, Philosophiam ; secundum tres Intellectus facultates, Memoriam, Phantasiam, Rationem : quodque eadem partitio competat etiam Theologicis.

PARTITIO Doctrinæ Humanæ ea est verissima, quæ sumitur ex triplici facultate Animæ Rationalis, quæ doctrinæ sedes est. Historia ad Memoriam refertur; Poësis ad Phantasiam; Philosophia ad Rationem. Per Poësim autem hoc loco intelligimus non aliud quam historiam confictam, sive fabulas. Carmen enim stili quidam character est, atque ad artificia orationis pertinet; de quo suo loco. actly as I could, and altered no word without notice except in case of errors obviously accidental, I have nevertheless not attempted to preserve the original typographical arrangement; which is not to be regarded as Bacon's own. The task of carrying the book through the press appears to have been left to Dr. Rawley, whose taste (or that of the printer whom he employed) has betrayed him into so prodigal a use of the limited resources at his disposal for marking emphasis and regulating punctuation, that the marks have lost all their significance. Such is the profusion of commas, colons, and semicolons, that the larger divisions are confounded with the smaller; so many words are emphasized by italics that all distinctions of emphasis disappear. It is true, no doubt, that the habit of writing with a view to circulation in manuscript (which admits of a much greater variety of modifications and can be made much more expressive to the eye than printing) encouraged in those days a style of composition which depended in some degree for perspicuity on helps of this kind. And if, according to the practice of the best modern writers, who generally contrive that the structure of each sentence shall make the emphasis fall inevitably upon the emphatic word, I had dispensed with italics altogether, the meaning would probably, in some places, have been rendered obscure or even ambiguous. I have therefore endeavoured to make a compromise between the former and the present practice, distinguishing many of the words which are italicised in the original only by capital initials, removing the distinction altogether from many others, and reserving the italics for those which seem meant to be conspicuous; — and for quotations, which are so distinguished in all the writings of that period, whether printed or manuscript. – J. S.

« AnteriorContinuar »