Imágenes de páginas
PDF
EPUB

At opera circa libros duo sunt præcipua: primum bibliothecæ, in quibus, tanquam mausolæis, priscorum sanctorum reliquiæ, virtutis plenæ, conditæ sunt; secundo, novæ editiones authorum, emendatioribus impressionibus, fidelioribus versionibus, utilioribus commentariis, annotationibus magis diligentibus, et hujusmodi famulitio, instructæ et ornatæ,

Porro opera quæ literatorum hominum personas respiciunt (præterquam quod ipsi ornandi sint et promovendi) sunt etiam duo: remuneratio et designatio Lectorum in artibus jamdudum inventis et cognitis ; et remuneratio ac designatio Scriptorum circa eas doctrinæ partes quæ non satis hactenus excultæ aut elaboratæ sunt.

Hæc summatim opera sunt et acta, in quibus inclytorum principum aliorumque illustrium virorum promerita erga rem literariam claruerunt. De particulari alicujus commemoratione qui de literis bene meruit cogitanti, occurrit illud Ciceronis, quod eum post reditum suum ad gratias promiscue agendas impulit; Difficile non aliquem, ingratum quenquam præterire. Potius (ex Scripturarum consilio) spatium intueamur quod adhuc restat in stadio decurrendum, quam oculos reflectamus ad ea quæ a tergo jampridem reliquimus.

Primum igitur, inter tot totius Europæ collegia præclarissime fundata, omnia illa certis professionibus destinata esse demiror, nulla liberis atque universalibus artium et scientiarum studiis dedicata. Nam si quis judicet doctrinam omnem referendam esse ad usum et actionem, recte sapit ; veruntamen facile est isto modo prolabi in errorem illum quem fabula perantiqua per

1“ Difficile est non aliquem, nefas quenquam præterire.” – Cicero, Post

[blocks in formation]

stringit ; in qua cætera corporis membra litem ventriculo intenderunt, quod neque motum præberet ut artus, neque sensum ut caput; quamvis interea alimentum coctum atque confectum ventriculus ille in reliquum corpus divideret. Plane eodem modo, qui in philosophia ac contemplationibus universalibus positum omne studiun inane atque ignavum arbitratur, non animadvertit singulis professionibus et artibus exinde succum et robur suppeditari. Atque certe persuasum habeo, hanc ipsam haud minimam causam fuisse cur fælicior doctrinæ progressus huc usque retardatus sit ; quod opera hisce fundamentalibus scientiis navata sit tantum in transitu, neque baustus pleniores inde epoti. Nam si arborem solito fructuosiorem fieri cupias, de ramis medicandis frustra cogitaveris ; terra ipsa circa radicem subigenda et gleba latior aclmovenda, aut nihil egeris. Neque rursus silentio prætermittendum est, hanc collegiorum et societatum in usum tantummodo doctrinæ professoriæ dedicationem non solum scientiarum incrementis inimicam fuisse, sed etiam in regnorum et rerumpublicarum detrimentum cessisse. Hinc enim fieri solet ut principes, delectum habituri ministrorum qui rebus civilibus tractandis sint idonei, ejusmodi hominum miram solitudinem circa se reperiant; propterea quod non habeatur educatio aliqua collegiata in hos usus destinata, ubi scilicet homines a natura ad hoc facti et comparati, (præter artes alias) historiæ, linguis modernis, libris et tractatibus politicis, præcipue incumbant ; ut inde ad civilia munera magis habiles et instructi accedant.

Quoniam vero fundatores collegiorum plantant, prælectionum vero rigant; sequitur jam ordine, ut dicam quid in publicis lectionibus desideretur. Nimirum improbo vel maxime tenuitatem stipendiorum, prælectoribus sive artium sive professionum (præsertim apud nos) assignatam. Interest enim inprimis progressus in scientiis, ut lectores in unoquoque genere ex optimis instructissimisque eligantur ; utpote quorum opera non in usum transitorium, sed ad sufficiendam sobolem scientiæ in sæcula adhibeatur. Id fieri nequit, nisi præmia et conditiones tales constituantur quibus eminentissimus quisque in ea arte plane contentus esse possit; ut illi demum grave non sit in eodem munere immori, neque practicam cogitet. Quocirca scientiæ ut floreant, militaris lex servanda Davidis; ut æqua esset pars descendentis ad prælium et manentis ad sarcinas ; 1 sarcinis male aliter prospectum erit. Sic lectores in scientiis sunt tanquam conservatores et custodes totius literarii apparatus unde praxis et militia deinceps scientiarum instruatur; proinde æquum est ut merces ipsorum lucra practicorum exæquare possit. Aliter si patribus scientiarum præmia non constituantur satis ampla et luculenta, eveniet illud,

Et patrum invalidi referent jejunia nati.2

Defectum nunc notabo alium, in quo alchymista quispiam in auxilium advocandus foret ; cum id genus hominum studiosis authores sint, ut libros vendant, fornaces exstruant, Minervam ac Musas (tanquam virgines steriles) deserant, ac Vulcano se applicent. Fatendum est enimvero tam ad penetralia contemplationis quam ad operativæ fructum in nonnullis scientiis (præsertim Naturali Philosophia et Medicina) haud unica subsidia e libris petenda esse. Qua in re neutiquam omnino cessavit munificentia hominum ; quippe videmus non libros magis quam sphæras, globos, astrolabia, mappas, et alia similia, ut adminicula quædam astronomiæ et cosmographiæ comparari et studio præberi. Videmus etiam loca nonnulla, Medicinæ studio dicata, hortos habere pro simplicium cujusque generis inspectione et notitia ; nec usu mortuorum corporum ad observationes anatomicas destitui. Cæterum hæc ad pauca spectant. In genere, pro certo habeatur, magnos in rebus naturæ abditis eruendis et reserandis progressus vix fieri posse, nisi ad experimenta, sive Vulcani sive Dædali (fornacis scilicet aut machinæ) vel cujuscunque alterius generis, sumptus abunde suppeditentur. Ideoque sicut principum secretariis et emissariis conceditur exhibere rationes expensarum pro diligentiis suis in explorando et eruendo res novas et arcana civilia ; similiter et exploratoribus ac speculatoribus Naturæ satisfaciendum de expensis suis ; alias de quamplurimis scitu dignissimis nunquam fiemus certiores. Si enim Alexander magnam vim pecuniæ suppeditavit Aristoteli, qua conduceret venatores, aucupes, piscatores, et alios, quo instructior accederet ad conscribendam historiam Animalium ; certe majus quiddam debetur iis, qui non in saltibus naturæ pererrant, sed in labyrinthis artium viam sibi aperiunt.

11 Sam. xxx. 24. Similarly it was provided by the laws of Alfonso the Wise, in accordance with earlier usage, that no division of spoil should be made until those in pursuit of the enemy had returned to the camp. See the Siete Partidas, ii. 26. 1. 2 Georg. iii. 128.

Defectus etiamnum alius nobis observandus (magni certe momenti), neglectus quidam est, in academiarum rectoribus, consultationis ; in regibus sive superioribus, visitationis ; in hunc finem, ut diligenter consideretur et perpendatur, utrum prælectiones, disputationes, aliaque exercitia scholastica antiquitus instituta et ad no

max

stra usque tempora usitata, continuare fuerit ex usu, vel potius antiquare, aliaque meliora substituere. Etenim inter Majestatis tuæ canones prudentissimos illum reperio; In omni vel consuetudine vel exemplo, tempora spectanda sunt quando primum res coepta ; in quibus si vel confusio regnaverit vel inscitia, derogat illud in primis authoritati rerum, atque omnia reddit suspecta. Quamobrem, quandoquidem academiarum instituta plerunque originem traxerint a temporibus hisce nostris haud paulo obscurioribus et indoctioribus, eo magis convenit ut examini denuo subjiciantur. Exemplum in hoc genere unum aut alterum proponam in rebus quæ ime obviæ videntur et familiares. Pro more receptum est (licet, uti mihi videtur, perperam) ut literarum studiosi Logicam et Rhetoricam præpropere nimis addiscant, artes sane provectioribus magis convenientes quam pueris et tyronibus. Etenim hæ duæ, si vere res perpendatur, sunt ex artibus gravissimis ; cum sint Artes Artium, altera ad judicium, altera ad ornatum. Quinetiam regulam et normam continent, res et materiam subjectam vel disponendi vel illustrandi. Ideoque id agere, ut mentes rerum ignaræ et rudes, (quæque nondum id collegerunt quod a Cicerone Sylval vel Supellex ? appellatur, id est materiem et copiam rerum,) initium ab istis scientiis sumant, (ac si quis discere vellet ponderare vel metiri vel ornare ventum,) haud aliud profecto parit, quam ut harum artium virtus et facultas (quæ permagnæ sunt et latissime diffusæ) fere contemptæ jaceant; atque vel in puerilia sophismata affectationesque ridiculas degeneraverint, vel saltem existimatione sua haud parum mulctatæ sint. Quinetiam præmatura et intempestiva ad has artes

2 Orator, c. 24.

1 De Orator. iii. 26.

« AnteriorContinuar »