Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mulctantur. At ingeniorum imagines perpetuo integræ manent in libris, nullis temporum injuriis obnoxiæ, utpote quæ jugem renovationem recipere possunt ; quanquam nec imagines dici proprie possint, quia perpetuo generant quodammodo, seminaque sua in animos hominum spargunt, atque ætatibus subsequentibus infinitas actiones opinionesque suscitant et progignunt. Quod si navis inventum res existimata tam nobilis et admirabilis fuerit, quæ opes mercesque hinc inde transportat, regiones locis disjunctissimas participatione fructuum et commodorum consociat

: ; quanto rectius literæ celebrari debent, quæ, tanquam naves sulcantes oceanum temporis, remotissima sæcula ingeniorum et inventorum commercio et societate copulant? Porro videmus nonnullos philosophorum qui maxime immersi erant sensibus minimeque divini, atque immortalitatem animæ præfracte negabant ; hoc tamen vi veritatis adactos concessisse, quoscunque motus et actus anima humana absque corporis organo præstare possit, eos etiam post mortem permanere probabile esse; quales nimirum erant intellectus, minime autem affectuum motus. Adeo scilicet scientia im. mortalis visa est res illis, atque incorruptibilis. Nos autem quibus divina revelatio illuxit, conculcantes hæc rudimenta atque offucias sensuum, novimus non solum mentem, sed et affectus perpurgatos, neque animam tantum, sed etiam corpus ad immortalitatem assumptum iri suo tempore. Sed enim meminerint homines, et nunc et alias ubi opus fuit, me in probationibus de dignitate scientiæ inde ab initio sejunxisse testimonia divina ab humanis; quam methodum constanter retinui, separatim utrunque explicans.

i The doctrine of the soul's immortality here referred to is that which was attributed to Aristotle and his followers, who are here contrasted with the Platonists, as being more “ immersed in the senses." What Aristotle's opinion as to the immortality of the soul really was, is a question which when his philosophy began to be studied independently of the scholastic theology attracted great attention. I may refer particularly to the celebrated work of Pomponatius. In common with others who in his day professed themselves followers of the genuine Aristotelian philosophy, he obtained, perhaps not undeservedly, the reputation of holding irreligious opinions on this and on other questions. It is well known that about the same time a school of Platonists was formed, whose opinions, so far at least as related to natural religion, were favourably contrasted with those of the Aristotelians. Beside Pomponatius, the Quæst. Peripat. of Cæsalpinus, ii. c. 8., may be referred to.

Quamvis vero hæc ita sint, nequaquam tamen hoc mihi sumo, neque me consequi posse confido, ut ulla causæ hujus pro doctrina peroratione aut actione judicia rescindam, vel Æsopici galli, qui granum hordei gemmæ prætulit; vel Midæ, qui cum arbiter factus esset inter Apollinem Musarum, et Panem ovium præsidem, opulentiæ palmam detulit; vel Paridis, qui spreta sapientia ac potentia primas voluptati et amori dedit; vel Agrippina, eligentis, Occidat matrem modo imperet, imperium licet cum conditione detestanda præoptantis ; vel Ulyssis, qui vetulam prætulit immortalitati, typi certe eorum qui consueta optimis præponunt; plurimaque ejusmodi judicia popularia. Hæc enim antiquum obtinebunt : verum et illud etiam manebit, cui innixa est semper doctrina tanquam firmissimo fundamento, quodque nunquam labefactari poterit, Justificata est Sa

pientia a filiis suis.2

Tac. Ann. xiv. 9.

14 Occidat dum imperet.” 2 S. Matt. xi. 10.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM,

LIBER SECUNDUS.

AD REGEM SUUM.1 CONSENTANEUM videri possit, tametsi non raro secus eveniat, (Rex optime) ut qui sobole numerosa aucti sunt, quique immortalitatem suam in posteris ipsorum quasi prospectant, præ cæteris mortalibus sint solliciti de statu futurorum temporum ; utpote quibus satis intelligunt charissima illa sua tandem debere pignora transmitti. Elizabetha regina, propter vitam cælibem, hospes potius in mundo quam incola fuit ; sua quidem tempora ornavit, et in multis beavit. Enimvero tuæ Majestati (cui Deus pro benignitate sua dedit tot suscipere liberos, dignos certe qui te perpetuent, cujusque ætas vigens et thorus fæcundus adhuc plures pollicetur) ? usquequaque convenit non modo tuum (quod facis) sæculum irradiare, verum etiam ad illa curas tuas extendere quæ memoria omnis alat quæque ipsa intueatur æternitas. Inter ea autem (nisi studium meum erga literas me fallit) nil dignius est aut nobilius quam si dotetur orbis terrarum Augmentis Scientiarum solidis et fructuosis. Quousque enim tandem pauculos aliquos scriptores statuemus nobis tanquam Columnas Herculis, ne plus ultra in doctrinis progrediamur ; cum habeamus Majestatem tuam instar lucidi et benigni syderis, quod nos inter navigandum conducat et fortunet ?

1 Here the first part of the Instauratio Magna, the Partitiones Scientiarum, properly begins; the twelve following pages being the preface. – J. S.

2 This passage, being translated from the Advancement of Learning, must be considered of course as written in 1605. - J.S.

Ut igitur ad rem redeamus : Recolamus jam et nobiscum perpendamus quid principes viri aliique huc usque ad literarum amplificationem attulerint, quid prætermiserint ? Hoc autem presse et distincte excutiamus sermone quodam activo et masculo, nusquam digrediendo, nil amplificando. Ponatur igitur illud (quod quivis concedat) opera quæque maxima et difficillima vel præmiorum amplitudine, vel consiliorum prudentia et sanitate, vel laborum conjunctione superari ; quorum primum conatum extimulat, secundum ambages et errores tollit, tertium mortalium fragilitati succurrit. At inter hæc tria merito primas tenet consilii prudentia et sanitas ; hoc est, monstratio et delineatio viæ rectæ et proclivis ad rem quæ proponit peragendam : Claudus enim (quod dici solet) in via antevertit cursorem extra viam.

Et Salomon, perapposite ad hanc rem ; Ferrum si retusum fuerit, viribus utendum majoribus ; quod vero super omnia prævalet est sapientia. Quibus verbis innuit, medii prudentem electionem efficacius conducere ad rem, quam virium aut intentionem aut accumulationem. Hæc ut dicam illud impellit, quod (salvo semper eorum honore qui de literis quomodocunque meruerunt) perspicio atque animadverto opera eorum atque acta pleraque ad magnificentiam potius et nominis sui memoriam quam ad scientiarum ipsarum profectum et augmenta spectasse, et literatorum potius numerum auxisse quam artibus ipsis multum incrementi attulisse.

1 Eccles. x. 10.

Actiones autem et opera quæ ad literas amplificandas pertinent circa tria versantur objecta : circa literarum Sedes ; circa Libros ; et circa Personas eruditorum. Quemadmodum enim aqua, sive ex cælesti rore descendens sive ex fontibus scaturiens, facile dispergitur et disperditur, nisi colligatur in aliqua receptacula, ubi per unionem et congregationem se sustentare et fovere possit, (quem in finem excogitavit solertia humana aquæductus, cisternas, stagna; eaque etiam variis ornamentis condecoravit, quæ magnificentiæ et dignitati non minus quam usui et necessitati deserviant,) similiter liquor iste scientiæ pretiosissimus, sive a divina inspiratione destillet sive e sensibus exiliat, mox periret omnis atque evanesceret, nisi conservaretur in libris, traditionibus, colloquiis ; ac præcipue in locis certis his rebus destinatis, quales sunt Academiæ, Collegia, Schola; ubi et permanentes habeat sedes, et crescendi insuper et se congregandi copiam et facultatem.

Ac primo, opera quæ ad Musarum Sedes spectant quatuor numerantur; Edificiorum structura, Proventuum dotatio, Privilegiorum concessio, Disciplinæ lex et institutio; quæ omnia ad secessum et otium (ut plurimum) conferunt, et ad vacationem a curis et molestiis : qualia sunt quæ ad alvearia constituenda in usum mellis requirit Virgilius;

Principio sedes apibus statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus, &c.1

Georg. iv. 8.

e

1

« AnteriorContinuar »