Imágenes de páginas
PDF
EPUB

haud majus quidpiam videbitur quam colliculus formicarum; quarum aliæ cum granis, aliæ cum ovis suis, aliæ vacuæ, omnes hinc inde circa exiguum pulvisculi acervum reptant et cursitant.1 Porro eruditio aufert, aut saltem minuit, timorem mortis atque adversæ fortunæ, quo nihil magis virtutibus moribusque officere solet. Si enim animus cujuspiam contemplatione mortalitatis et rerum naturæ corruptibilis imbutus fuerit et intinctus, juxta cum Epicteto sentiet; qui, cum pridie exiens mulierculam ob fractam ollam plorantem cerneret, postridie etiam exiens aliam mortuum filium deflentem conspiceret, dixit: Heri vidi fragilem frangi, hodie vidi mortalem mori. Quare optime et valde sapienter Virgilius cognitionem causarum cum metus omnis profligatione copulavit, tanquam concomitantia ;

Foelix qui potuit rerum cognoscere causas,
Quique metus omnes et inexorabile fatum

Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.8

Nimis longum esset singula percurrere remedia, quæ singulis animi morbis doctrina suppeditat; aliquando vitiosos humores expurgans, nonnunquam obstructiones aperiens, alias concoctionem juvans, alias appetitum excitans, non raro vulnera ejus et ulcera sanans, et similia. Quare concludam cum hoc, quod videtur rationem habere totius; ita nimirum animum doctrinam disponere et flectere, ut nunquam protinus acquiescat et tanquam congeletur in defectibus suis, quin incitet se semper progressumque spiret. Nescit illiteratus quid

1 "Formicarum iste discursus est in angusto laborantium." - Seneca, Quæst. Nat. i. in præf.

2 See Epictetus's Enchiridion, chapters 8. and 33. for the idea which is here presented, I know not on what authority, in a dramatic form. It was probably familiar to the minds of the later Stoics. Compare Plutarch, Consol. ad Apoll.

3 Georgics, ii. 490.

1

sit in se descendere aut secum inire rationes, aut quam suavis vita sit quæ indies sentit se fieri meliorem ;1 si qua forte virtute præditus sit, eam venditabit scilicet, et ubique spectandam exponet, eaque utetur forsitan commode, quam tamen excolere et augere negligit. Rursus, si quo vitio laborat, artem atque industriam illud celandi atque occultandi, minime autem corrigendi, adhibebit; tanquam malus messor, qui perpetuo demetit, falcem autem nunquam exacuit. Literatus contra non tantum utitur animo virtutesque exercet, sed continuo emendat se et in virtutem proficit. Imo, ut in summa dicam, pro certo est veritatem et bonitatem distingui tantum sicut sigillum et impressionem ; nam veritas bonitatem signat; et contra, vitiorum ac perturbationum procellæ ex erroris et falsitatis nubibus erumpunt.2

A virtute transeamus ad potentiam et imperium; et dispiciamus, si uspiam inveniatur tanta potentia et regnum, quanto eruditio hominis naturam investit et coro

nat.

Videmus dignitatem imperandi sequi dignitatem

1 [In the Advancement of Learning this sentence is given in Latin, as if it were a quotation: "Suavissima vita indies sentire se fieri meliorem." In the Promus it is given in a form slightly different: "Suavissima vita indies meliorem fieri."] Dante alludes to this gnome,

"E come, per sentir più dilettanza,

Bene operando l' uom, di giorno in giorno

S'accorge che la sua virtute avanza," &c.

Parad. xviii. 58.

It comes originally from the Memorabilia: [though not in so sententious a shape. καὶ μὴν τοῦτό γε οἶσθα ὅτι οἱ μὲν οἰόμενοι μηδεν εὖ πράττειν οὐκ εὐφραίνονται, οἱ δὲ ἡγούμενοι καλῶς προχωρεῖν ἑαυτοῖς ἢ γεωργίαν ἢ ναυκληρίαν ἢ ἅλλ' ὅ, τι ἄν τυγχάνωσιν ἐργαζόμενοι ὡς εὖ πράττοντες εὐφραίνονται; οἴει οὖν ἀπὸ πάντων τούτων τοσαύτην ἡδονὴν εἶναι ὅσην ἀπὸ τοῦ ἑαυτόν τε ἡγεῖσθαι βελτίω γένεσθαι, καὶ φίλους ἀμείνους κτᾶσθαι; Ἐγὼ τοίνυν διατελῶ ταῦτα νομίζων. Xen. Mem. i. 6.]

---

2 [The original edition has erumperunt: a misprint which is corrected in Rawley's edition, 1638.] See on the relation between veritas and bonitas, S. Thomas, Sum. Theolog. i. q. 16.

ejus cui imperatur. Imperium in belluas et pecora, quale bubulcorum aut opilionum, res vilis; imperium in pueros, quale ludimagistrorum, minus honorificum; imperium in mancipia potius dedecori est quam honori; neque multo præstantius est imperium tyrannorum in populum servilem atque animis et generosa indole exutum. Unde hoc semper manavit judicium, honores in liberis monarchiis aut rebuspublicis suaviores esse quam sub tyrannis, quia imperium honorificum magis supra volentes est, quam supra invitos et coactos. Ideoque Virgilius, cum ex intimo artificio inter humanos honores longe vellet optimos expromere, quos Augusto Cæsari assignaret, in hæc ipsa verba loquitur; Victorque volentes

Per populos dat jura, viamque affectat Olympo.1

Ast imperium scientiæ longe celsius est quam imperium in voluntatem, licet liberam et non astrictam. Illa enim rationi, fidei, et intellectui ipsi dominatur, qui est altissima pars animi et voluntatem ipsam regit. Etenim nulla proculdubio terrena est potestas quæ in spiritibus hominum et animalibus, eorumque cogitationibus et phantasiis, assensu quoque et fide, thronum et quasi cathedram suam erigit et collocat, præter doctrinam et scientiam. Ac idcirco videmus detestabilem illam et immensam delectationem, qua hæresiarchæ, falsi prophetæ, et impostores magni perfunduntur et rapiuntur, postquam senserint in fide et conscientiis hominum cœpisse se regnare; tantam certe, ut qui eam semel degustaverit nullis fere persecutionibus aut tormentis adigi possit ut hoc regno se abdicet. Sicut autem hoc illud est, quod in Apocalypsi dicitur abyssus sive profunda Sathanæ; 2 ita e contrario justus et legiti

1 Georg. iv. 561.

2 Rev. ii. 24.

mus in animos hominum dominatus, veritatis ipsa evidentia ac commendatione dulcissima stabilitus, sane quam proxime ad potestatis divinæ similitudinem accedit.

Quod ad fortunas et honores spectat, munificentia doctrinæ non sic regna integra et respublicas locupletat et ditat, ut non hominum etiam privatorum fortunas et opes amplificet et evehat. Vetus enim observatio est, Homerum pluribus suppeditasse victum quam Syllam, Cæsarem, aut Augustum; licet tot congiaria, tot donativa, tot agrorum assignationes largiti sint. Certe difficile dictu est, arma an literæ plurium fortunas constituerint. Quin si de summa potestate loquamur, videmus, si arma aut jus hæreditatis Regnum contulerunt, at literarum sorti sæpius cessit Sacerdotium, quod regni semper fuit rivale.1

[ocr errors]

Rursus, si delectationem jucunditatemque scientiæ intuearis, multum sane illa voluptates alias omnes exuperat. Quid enim? Num forte affectuum voluptates tanto intervallo oblectamenta sensuum excedent, quanto voti assecutio fœlix cantiunculam aut cœnam ; et non pari gradatione intellectus voluptates eas quæ sunt affectuum transcendent? In cæteris oblectationibus satietas est finitima, et postquam paulo inveteraverint, flos ipsarum et venustas marcescit; quo docemur, non illas liquidas revera voluptates ac sinceras fuisse, sed umbras tantum et fallacias voluptatum, non tam qualitate sua quam novitate jucundas. Unde et voluptarii sæpius fiunt monachi, et ambitiosorum principum senectus tristior fere est et melancholia obsessa. Scientiæ autem non est satietas, verum et fruendi et

1 Campanella says somewhere: "To Japhet belong law and empire; Shem has the priesthood; Ham is the tyrant and the slave." I regret that I cannot give a precise reference to this striking remark.

appetendi perpetua et subinde recurrens vicissitudo; ut necesse sit hujus delectationis bonum simplex esse, non ex accidente, aut cum fraude. Neque illa voluptas, quam depingit Lucretius, ultimum in animo locum sortitur,

Suave mari magno, turbantibus æquora ventis, &c.1 Suave est spectaculum (inquit) stantem aut ambulantem in littore, navem intueri tempestate in mari jactatam: suave itidem ex edita turri duas cernere acies concursantes in planitie; at nil dulcius est homini, quam mens per doctrinam in arce veritatis collocata, unde aliorum errores et labores dispicere possit.

Denique, ut mittamus vulgaria illa argumenta, quod per doctrinam scilicet homo homini in eo præstet, in quo ipse brutis; quod ope doctrinæ ascendat homo intellectu usque ad cœlos, quo corpore non potest; et alia similia; cum eo concludamus bono hanc dissertationem de literarum excellentia, ad quod humana natura ante omnia aspirat, hoc est, immortalitate et æternitate. Huc enim spectant procreatio sobolis, nobilitatio familiæ, ædificia, fundationes, monumenta, fama, ac denique humanorum votorum summa. Atqui videmus monumenta ingenii et eruditionis quanto diutius durent quam ea quæ opere et manu facta sunt. Annon Homeri carmina viginti quinque annorum centurias, et supra, absque unius syllabæ aut literæ jactura duraverunt? Quo spatio innumera palatia, templa, castella, urbes, collapsa sunt aut diruta. Picturæ ac statuæ Cyri, Alexandri, Cæsaris, imo regum et principum multo recentiorum, nullo jam sunt modo parabiles; archetypa enim ipsa jamdudum confecta vetustate perierunt, exempla autem indies primigenia similitudine

1 De Nat. Rer. ii. 1.

« AnteriorContinuar »