Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ita etiam, veluti monumentum doctrinæ non minus quam potentiæ, emendatam ejus edicto habemus computationem anni ; quæ diserte testatur æque eum gloriæ sibi duxisse siderum in coelis leges pernosse, ac hominibus in terris leges dedisse.

Ex libro quoque, cui titulum præposuit Anti-Cato, facile constat eum tanto studio accensum ad victoriam ingenii, quanto belli et armorum, obtinendam ; certamen calami tum suscipientem contra maximum eo tempore pugilem, Ciceronem oratorem.

Rursus, in libro Apophthegmatum quæ collegit, videmus honorificentius sibi putasse si seipsum tanquam in tabellas aut codicillos mutaret, in quos prudentia aliorum dicta graviaque referrentur, quam si dicta sua propria velut oracula sacrarentur, sicut inepti principes nonnulli, adulatione corrupti, sibi fieri gestiunt. Attamen si recensere vellem pleraque ejus dicta (ut feci in Alexandro), sunt ea certe hujusmodi, qualia notat Salomon, Verba sapientum sunt tanquam aculei, et tanquam clavi in altum defixi. Itaque tria hic tantum proponam, non tam elegantia quam vi et efficacia mirabilia.

Primo igitur, magister sit oportet loquendi, qui unico verbo seditionem in exercitu comprimere potuit. Sic autem se res habuit. Romanis mos fuit, dum exercitum duces alloquerentur, Milites uti eos appellarent ; cum magistratus populum, Quirites. Tumultuabantur milites Cæsaris, ac missionem seditiose flagitabant; non quod hoc ipsi cuperent, sed ut hoc postulato Cæsarem ad alias conditiones adigerent. Ille immotus atque inconcussus, silentio facto, sic exorsus est; Ego, Quirites ; quo verbo eos jam dimissos significabat. Eo perculsi milites, et plane obstupefacti, concionantem deinceps perpetuo obturbabant, et postulato illo missionis posthabito, contra obnixe petebant ut Militum appellatio eis restitueretur.1

1 Plut. in Jul. Cæs. c. 54.; and Aulus Gellius, xiii. c. 9. 2 Eccles. xii. 11.

Secundum fuit hujusmodi. Regis nomen Cæsar summe affectabat. Itaque subornati sunt nonnulli, qui prætereuntem populari acclamatione Regem salutarent. Ille sentiens acclamationem tenuem fuisse ac raram, negotium joco transmisit, ac si erratum esset in cognomine, Non Rex sum, inquit, sed Cæsar.2 Dictum sane hujusmodi, ut si diligenter excutiatur, vigor ejus et pondus vix exprimi possit. Primum enim recusationem nominis præ se ferebat, sed neutiquam seriam. Deinde ingentem quandam confidentiam et magnanimitatem monstrabat ; ac si Cæsaris appellatio illustrior titulus esset quam Regis; quod haud secus evenit, et usque in hodiernum diem obtinuit. Sed quod illius maxime intererat, hoc dictum summo artificio finem suum urgebat. Hoc enim innuebat S. P. Q. R. de re levi, hoc est nomine tantum (nam potestatem regiam jampridem habebat), secum contendere ; ac tali nomine, quale complures etiam ex familiis obscuris gerebant; nam cognomen Regis multis Romanorum gentilitium erat, quemadmodum et nos simile quiddam nostro idiomate habemus.

Ultimum quod hoc loco repetere placet, tale fuit. Cum Cæsar post bellum initum Romam occupasset, atque sanctius ærarium reclusisset, ut pecunias ibi congestas in usus belli tolleret, restitit Metellus, utpote tunc temporis Tribunus ; cui Cæsar, Si perstes, inquit, mortuus es. Dein reprimens se paulum, subjecit ; Adolescens, durius est mihi hoc dicere quam facere:1 dictum tam mirifice ex terrore et clementia conflatum, ut

1 Suetonius in Julio, c. 70., and conf. ppian De Bellis Civilibus, ii. c. 93.

2 Suetonius, ub. sup. c. 79. App. ii. c. 108. The anecdote reminds one of the title Rey Gomez, which was given to Philip the Second's favourite Ruy Gomez de Silva.

nihil supra.

Verum ut Cæsarem mittamus, perspicuum est eum probe sibi conscium suæ eximiæ eruditionis fuisse ; ut liquet ex eo, quod demirantibus nonnullis Lucii Syllæ consilium in deponenda dictatura, cavillans dixit; Sylla nescivit literas, dictare non potuit.2

Nunc autem tempus videtur imponendi finem huic dissertationi de arcta conjunctione militaris virtutis et literariæ (quid enim in hoc genere post Alexandrum et Cæsarem afferri potest ?) nisi quod moveor unius alterius exempli dignitate et insolentia, eo quod tam subito transierit a ludibrio ad miraculum. Est autem Xenophontis philosophi, qui e Socratis ludo profectus est in Asiam cum Cyro Juniore, in expeditione contra regem Artaxerxem.

Hic Xenophon eo tempore peradolescens fuit, et nunquam aciem aut castra viderat, neque tunc præfecturam aliquam in exercitu gerebat, sed tantum sponte ob amicitiam Proxeni proficiscebatur. Aderat forte fortuna, cum Falinus a Magno Rege legatus ad Græcos veniret, postquam Cyrus in acie occubuisset, Græci autem (manipulus tantummodo hominum) duce orbati, in medio provinciarum Persiæ, a patria sua plurimorum milliarium intervallis et fluminibus maximis atque altissimis interclusi essent. Legatio huc spectabat, ut positis armis atque deditis se regiæ clementiæ submitterent. Cui legationi antequam publice responsum esset, complures ex exercitu familiariter cum Falino colloquebantur, inter quos Xenophon ita forte locutus est : Imo, inquit, Faline, hæc duo tantum nobis jam supersunt, arma et virtus ; si igitur arma dedamus, cui usui (obsecro) nobis erit virtus ? At Falinus subridens, Ni fallor (inquit) Atheniensis es (adolescens) et philosophiæ incumbis, atque bellula sunt quæ dicis ; sed valde erras, si virtutem vestram regiis copiis parem esse arbitreris. Ecce ludibrium ; sequitur miraculum. Novitius iste ex schola, et philosophus, postquam omnes duces et præfecti proditione interempti essent, decem millia peditum Babylone in Græciam reduxit per medias Regis provincias, omnibus ejus copiis frustra obnitentibus ; quo facto stuporem injecit omnibus, Græcis autem ab eo tempore ingentes addidit animos et spiritus ad Persarum regnum invadendum et subvertendum. Quod et mox cogitavit sane et designavit Jason Thessalus; tentavit et inchoavit Agesilaus Spartanus; perfecit demum Alexander Macedo, omnes literati istius prævii egregio facinore incitati.

2 Sueton. in Jul. c. 77.

1 Plut. in Jul. c. 35.

Pergamus ab imperatoria militarique virtute ad moralem, et eam quæ est hominum privatorum. Primo, certissimum est illud poetæ,

Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes

Emollit mores, nec sinit esse feros.2

Eruditio siquidem humanas mentes feritate atque barbarie exuit. Veruntamen opus est, ut accentus sit in voce illa Fideliter. Nam tumultuaria cognitio flectit potius in contrarium. Eruditio, inquam, levitatem, temeritatem, atque insolentiam tollit; dum omnia pericula et ambigua simul cum re ipsa suggerit, rationum et argumentorum pondera in utramque partem librat, prima quæque quæ se offerunt animo eique arrident pro suspectis habet, iterque omne tanquam explorato inire docet. Eadem admirationem rerum vanam et nimiam evellit, radicem ipsam omnis infirmi consilii : quippe admiramur res, vel quia novæ sunt, vel quia magnæ. Quantum ad novitatem, nemo est qui literas et rerum contemplationem penitus imbiberit, quin illud cordi impressum habeat, Nil novi super terram.1 Neque enim puparum ludum quisquam magnopere mirabitur, qui pone aulæa caput inserens organa quibus moventur et filamenta cernit. Quantum ad magnitudinem, quemadmodum Alexander Magnus ingentibus præliis et victoriis in Asia assuetus, cum interdum acciperet e Græcia literas de expeditionibus et dimicationibus quibusdam illic factis, quæ plerunque propter pontem aliquem aut castellum, aut ad summum pro expugnatione oppidi alicujus, suscipiebantur, dicere solebat, Videri sibi nuncium allatum de ranarum et murium pugna, de qua Homerus :? sic certe, qui universitatem rerum ejusque fabricam intueatur, illi terræ globus, cum hominibus superstantibus, (si divinitatem animarum seponas) Theophrastus: δοκεί γαρ η παιδεία, και τούτο πάντες ομολογούσι, ημερούν τας ψυχάς, αφαιρούσα το θηριώδες και άγνωμον. Τheophrastus, in the additions to Stobæus, first published by Gaisford (p. 419. of his edition of the Florilegium.)

1 The story here referred to is told in the Anabasis, ii. 1. 12. But it seems clear that the remark to which Phalynus replies is incorrectly ascribed to Xenophon. Schneider replaces his name by that of Theopompus. Xenophon who then held no command in the Greek army could scarcely have been present at the conference between Phalynus and the generals, and the next sentence of his narrative implies that he only knew by report what had passed there.

2 Ovid, Ex. Pont. ii. 9. 47; but not quite accurately quoted. It has not perhaps been remarked that Ovid seems to have taken this gnome from

1 " There is no new thing under the sun." Eccles. i. 9.

2 It was of an engagement between Antipater and Agis that Alexander spoke as a uvojazia. It took place just after the battle of Arbe!a. Plut. in Agesil. c. 15.

« AnteriorContinuar »