Imágenes de páginas
PDF
EPUB

philosophicis ei nuncupavit. A latere illius nunquam discedebat Callisthenes aliique pereruditi viri, qui castra sequebantur, et perpetui erant omnium ejus itinerum et expeditionum comites. Quo autem pretio literas habuerit, haud pauca liquido demonstrant; veluti invidia qua dignam censuit Achillis fortunam, quod gestarum rerum laudumque suarum Homerum præconem invenerat; judicium de pretiosa Darii arcula inter reliqua spolia reperta, de qua cum quæstio moveretur quidnam potissimum dignum esset quod in ea asservaretur, ipse, cum alii alia dicerent, pro Homeri operibus sententiam tulit ;1 epistola objurgatoria ad Aristotelem missa, postquam libros Physicorum edidisset, in qua expostulat quod philosophiæ mysteria evulgasset; simulque rescribit malle se omnibus doctrina et cognitione quam potentia ac imperio præcellere.2 Sunt et alia quæ huc spectant. Ipse vero quam egregie animum excoluisset doctrina, in omnibus ejus dictis et responsis apparet, vel potius refulget, eruditione plenissimis; in quibus, licet numero pauca sint quæ adhuc supersint, singularum scientiarum vestigia alte impressa reperias.

In Moralibus, observetur primo Alexandri apophthegma circa Diogenem, et adverte (si placet) si forte non unam ex gravissimis quæstionibus Moralis Philosophiæ constituat: Utrum qui fruitur externis bonis felicior sit, an qui contemnit? Cum enim Diogenem cerneret tam parvo contentum, conversus ad circumstantes, qui ejus conditionem subsannabant, Nisi essem, inquit, Alexander, optarem esse Diogenes. At Seneca in hac comparatione Diogenem prætulit, cum diceret, Plus erat quod Diogenes nollet accipere, quam quod Alexander posset dare.3

1 Pliny, vii. 19. 2 Plutarch in Alex. c. 7. 3 Seneca, De Benef. v. c. 4.

In Naturalibus, observetur illud quod crebro usurpabat, In duabus se rebus mortalitatem suam maxime percipere, somno et libidine:1 quod sane dictum ex intima Naturali Philosophia depromptum est, non tam Alexandrum quam Aristotelem aut Democritum sapiens; cum tam indigentia quam redundantia naturæ, per illa duo designata, mortis sint tanquam arrhabones.

In Poëticis, observetur dictum illud, quum sanguine e vulneribus ejus effluente, accerseret unum ex adulatoribus qui ei divinitatem tribuere solebat, Specta, inquit, hominis iste sanguis est, non talis liquor qualem dixit Homerus Veneris e manu manasse, vulnerata a Diomede; hoc dicto et poetas et assentatores suos et seipsum ridens.2

In Dialecticis, accipe reprehensionem illam argutiarum dialecticarum circa rejicienda et retorquenda argumenta, in dicto suo quo perstrinxit Cassandrum delatores patris sui Antipatri repellentem. Cum enim Alexander forte dixisset, Nunquid putas hos homines tam longum iter suscepturos fuisse, nisi justam doloris causam habuissent? respondit Cassander, Imo hoc ipsum animos eis dedit, quod sperabant longinquitatem viæ obstituram quo minus calumnia proderetur. Euge, inquit rex, strophas Aristotelis, rem pro et contra detorquentes. Attamen hac ipsa quam in alio carpebat arte, cum res postularet, in commodum suum uti probe noverat. Ita enim accidit, ut Callisthenes (quem odio clam habebat, quod novæ ejus inter Divos relationi re

1 Plutarch," Quomodo amicus discernendus," &c.

2 Plutarch in Alexand., or in his tract on Alexander's fortunes. Rousseau tells a story of a Piedmontese nobleman, who happening while at table to cut his hand, remarked jestingly to those about him, "Messieurs, violà du sang Pelasge."

3 Plut. in Alexand. c. 74.

fragaretur) in quodam convivio rogatus esset ab una discumbentibus, ut oblectationis gratia (cum esset vir eloquentíssimus) thema aliquod pro arbitrio sibi sumeret, de quo subito diceret; ille autem annuens, et laudes gentis Macedonicæ eligens, mirifico cum omnium applausu disseruit. At neutiquam hoc delectatus Alexander subjecit, In bona causa facile est cuilibet esse eloquenti; quin verte, inquit, stilum, et quid contra nos possis audiamus. Callisthenes negotium in se recepit, idque tam acerbe tamque aculeate præstitit, ut Alexander interpellans diceret, Etiam malus animus, æque ac bona causa, indit eloquentiam.1

In Rhetoricis, ad quæ tropi et ornamenta pertinent, ecce tibi elegantissimum metaphoræ usum, qua Antipatrum imperiosum et tyrannicum præsidem perstrinxit. Cum enim amicus quidam Antipatri laudaret eum coram Alexandro, quod tam moderatus esset, neque in Persicum (prout alii præfecti) luxum, usumque purpuræ, veteri Macedoniæ amictu exuto, degeneraret, At intus, inquit Alexander, Antipater est totus purpureus.2 Etiam et illa metaphora insignis: cum Parmenio ad eum accederet in campis Arbellæ, eique ingentem hostium exercitum monstraret, qui oculis subjacens noctu propter infinitum numerum ignium veluti alterum fir

1 Plut. in Alexand. c. 53.

2 Plut. Apophthegms. Antipater was not praised for keeping to the Macedonian dress, but generally for the severity of his way of life. Bacon was probably misled by Erasmus, who took the story from Plutarch without rightly understanding it. Alexander compared Antipater tо а λɛνкожαρúḍos (or white-striped) garment, which on the inside, the aрúon or clavus being an external appendage, showed no trace of white, but was purple throughErasmus confounded λευκοπαρύφος with λεύκος and apparently supposed the remark to refer to Antipater's dress. In the Advancement of Learning and in the Apophthegms Bacon speaks of the "Macedonian habit of black." See Erasm. Apophth. book iv. 17.

out.

mamentum stellatum repræsentabat, ideoque consuleret ut nocturno prælio illos invaderet, Nolo, inquit Alexander, suffurari victoriam.1

In Politicis, attende gravissimam illam et prudentissimam distinctionem, (quam omnis posteritas amplexa est,) qua duos ex præcipuis ejus amicis, Hephaestionem et Craterum, discrevit, quum diceret alterum Alexandrum amare, alterum amare regem; 2 dissimilitudinem maximi ponderis etiam inter fidelissimos regum servos constituens, quod alii magis dominorum suorum personas vero affectu prosequantur, alii potius moveantur officio erga principatum ipsum. Spectetur etiam quam eximie redargueret errorem, principum consiliariis familiarem, qui plerumque consilia pro modulo sui animi et fortunæ, non dominorum, suggerunt. Cum enim Darius magnas Alexandro offerret conditiones, Parmenio, Ego, inquit, si essem Alexander, acciperem. Subjecit Alexander, Et ego equidem, si essem Parmenio.3 Postremo, excutiatur acre illud atque actum responsum ad amicos interrogantes, quid sibi reservaret cum tot et tanta donaret? Spem, inquit: quippe qui probe sciret, subductis rationibus, spem veram esse sortem et tanquam hæreditatem ad magna aspirantium. Hæc Julii Cæsaris sors, cum proficiscens in Galliam universas opes profusis largitionibus exhausisset. Hæc etiam sors Henrici Ducis Guisii, nobilissimi principis licet nimi

1 Plut. in Alex. c. 31.

2 Ut supra, c. 47. 8 Ut supra, c. 29.

4 Plut. in Alexand. c. 15., or De Alexandri Fortuna, p. 342. According to Plutarch, Alexander had only one friend, namely Perdiccas, disinterested enough to ask the question. In the Apophthegms the inaccuracy of the text is avoided, but Parmenio is substituted for Perdiccas. Tùs έîñiday in Alexander's reply rather "that which I hope for " than "hope," mes espérances," not "l'espoir" in the abstract.

66

um ambitiosi, de quo illud increbuit, Faeneratorem eum fuisse unum omnium Gallorum maximum, eo quod omnes opes in nominibus haberet, atque patrimonium universum in obligationes convertisset.1 Cæterum admiratio hujus principis, dum eum mihi non ut Alexandrum Magnum sed ut Aristotelis discipulum propono, longius fortasse me provexit.

Quantum ad Julium Cæsarem, non est opus ut de præstantia eruditionis ejus, aut ex educatione aut ex familiaribus aut ex responsis ejus conjecturam faciamus. Hæc siquidem eminet in ejus scriptis et libris, quorum alii exstant, alii infœliciter desiderantur. Primo enim, hodie in manibus habetur insignis illa bellorum suorum historia, cui nomen et titulum Commentariorum duntaxat præfixit; in quo omnes posteri solidum rerum pondus, et viva tam actionum quam personarum simulachra, cum castissima puritate sermonis narrationisque perspicuitate eximia conjuncta, admirantur; quas quidem dotes non a natura infusas fuisse sed a præceptis institutisque doctrinæ acquisitas, testatur liber ejus de Analogia, qui nihil aliud erat quam grammaticalis quædam philosophia; in quo sedulo dedit operam ut vox ad Placitum redderetur vox ad Licitum; et consuetudo quoquo modo loquendi ad congruitatem revocaretur emendate loquendi; et verba, quæ sunt rerum imagines, rebus ipsis convenirent, non vulgi prorsus arbitrium sequerentur.

1 It was said of him and Henry III. that the one was "Rè nell' affetto," and the other" nell' effetto." If his brother had inherited his popularity he might probably have been both.

2 The intention of this work of Cæsar was probably to determine uncertain points of language by the analogy of cases which were free from doubt. In the Origines of Isidorus, i. c. 27., we find an account of what grammarians mean by analogy. The truth is, that though Bacon speaks of the work in question as if he were familiar with its contents, very little is known about them. [Compare vi. 1. in the 6th paragraph.]

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »