Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dos; primo volumen Scripturarum, quæ voluntatem Dei, dein volumen Creaturarum, quæ potentiam revelant: quorum posterior veluti clavis est prioris, non solum intellectum nostrum aperiens ad genuinam Scripturarum mentem ex generalibus regulis rationis et legibus sermonis expromendam; sed porro etiam præcipue fidem nostram reserans, ut in seriam ingrediamur Omnipotentiæ Divinæ meditationem, cujus characteres maxime insculpti ejus operibus et incisi sunt. Tantum de Divinis testimoniis ac judiciis, pro vera dignitate et pretio doctrinæ, dictum sit.

Quantum ad Humana testimonia et argumenta, tam latus aperitur campus, ut in tractatu hoc brevi et presso delectum potius adhibere deceat quam copiam. Primo itaque summus apud ethnicos honoris gradus fuit, divinam venerationem cultumque consequi; (quod quidem Christianis est tanquam fructus vetitus; nunc vero loquimur separatim de judiciis humanis). Itaque (ut cœpimus dicere) apud ethnicos ille quem Græci Apotheosin, Latini Relationem inter Divos vocarunt, supremus honor fuit, qui homini ab homine tribui posset; præsertim ubi non ex decreto aut edicto aliquo imperii (ut Cæsaribus apud Romanos), sed ex opinione hominum et fide interna ultro deferretur. Cujus honoris tam excelsi gradus quidam erat, et terminus medius. Quippe supra humanos honores, heroïci numerabantur et divini; in quorum distributione hunc ordinem tenuere veteres. Rerumpublicarum conditores, legislatores, tyrannicidæ, patres patriæ, quique in rebus civilibus optime meruerunt, insigniti sunt titulo Heroum tantum, aut Semideorum; quales fuere Theseus, Minos, Romulus, ceterique. Ex altera parte inventores et authores novarum artium, quique vitam humanam no

vis commodis et accessionibus dotarunt, semper consecrati sunt inter Deos ipsos Majores; quod Cereri, Baccho, Mercurio, Apollini, et aliis contigit. Quod certe jure et sano cum judicio factum est. Nam priorum benemerita intra unius ætatis aut nationis limites fere coërcentur; nec absimilia sunt imbribus tempestivis et benignis, qui quamvis frugiferi sint atque optabiles, tamen pro illa tempestate tantum qua decidunt, atque pro amplitudine tractus terræ quam irrigant, utiles sunt; posteriorum vero beneficia, ut ipsius solis et cœlestium munera, temporibus perpetua, locis infinita sunt. Illa rursus cum contentione et perturbatione ut plurimum conjuncta sunt; hæc habent verum characterem Divinæ Præsentiæ, veniuntque in aura leni,1 absque tumultu aut strepitu.

Neque sane doctrinæ meritum in civilibus et in reprimendis incommodis quæ homo homini infert, multum cedit illi alteri in sublevandis humanis necessitatibus quæ ab ipsa natura imponuntur. Atque hoc genus meriti optime adumbratum fuit sub illa ficta narratione de theatro Orphei; ubi singulæ bestiæ avesque congregatæ sunt, quæ appetituum suorum innatorum immemores, prædæ, ludi, pugnæ, amice placideque una stetere, citharæ concentu et suavitate capta; cujus sonus ubi aut cessaret aut majori sonitu obrueretur, omnes illico animantes ad ingenium redibant. Qua in fabula eleganter describuntur ingenia et mores hominum, qui variis et indomitis cupiditatibus agitantur, lucri, libidinis, vindictæ; qui tamen quamdiu aures præbent præceptis et suasionibus religionis, legum,

1 "Post ignem sibilus auræ lenis." —1 Kings, xix. 12. I quote from the Vulgate, as the English version, "a still small voice," presents a different image.

magistrorum, in libris, sermonibus, et concionibus eloquenter et suaviter modulantibus, tamdiu pacem colunt et societatem; sin ista sileant aut seditiones et tumultus obstrepant, omnia dissiliunt et in anarchiam atque confusionem relabuntur.

Sed enim hoc clarius cernitur, cum reges ipsi aut magnates aut præfecti eruditione præditi sint. Utut enim suis addictus nimium partibus videatur, qui dixit,1 Tum demum respublicas fore felices, cum aut philosophi regnant, aut reges philosophantur; hoc tamen experientia notum est, sub eruditis principibus et custodibus reipublicæ sæcula maxime fœlicia fuisse. Quamvis enim reges ipsi suos habeant errores et vitia, affectibus scilicet et pravis consuetudinibus pro more cæterorum ⚫hominum obnoxii; tamen doctrinarum si accedat lumen, anticipatæ quædam notiones religionis, prudentiæ, honestatis, retinent eos, et ab omni præcipiti et immedicabili excessu et errore refrænant; aurem semper vellentes, etiam cum consiliarii et domestici silent. Quin senatores ipsi et consiliarii qui literis exculti sunt, solidioribus innituntur principiis quam qui ab experientia tantum edocti sunt; illis ex longinquo prospicientibus pericula et mature propulsantibus, cum isti tantum ex propinquo et cominus sapiant, nihil videntes nisi quod imminet, et tunc demum agilitate ingenii sui se in ipso periculorum articulo expedire et eripere posse confidentes.

Quæ fœlicitas temporum sub eruditis principibus (ut semper brevitati studeam, adhibens non nisi lectissima quæque exempla et maxime illustria) præcipue cernitur eo in sæculo, quod a morte Domitiani imperatoris usque ad imperium Commodi defluxit; successionem

1 Plato in the fifth book of the Republic.

sex principum eruditorum, aut certe eruditioni impense faventium, complectente; omniumque (si temporalia bona spectemus) quæ unquam vidit Roma, totius orbis. tunc epitome, longe florentissimo. Id quod Domitiano, pridie ejus diei quo interfectus est, in somnis præmonstratum erat; quippe qui videre visus est caput aureum sibi pone cervicem enatum esse;1 quod sane vaticinium aureis illis subsequentibus sæculis adimpletum est; de quibus sigillatim sed brevissime verba faciam.

Nerva vir doctus fuit, Apollonii illius Pythagorei familiaris et quasi discipulus, qui etiam fere expiravit in versu illo Homeri,

Telis, Phoebe, tuis lacrymas ulciscere nostras.2

Trajanus non ipse quidem doctus, sed doctrinæ admirator et erga literatos munificus, bibliothecarum institutor, et in cujus aula (licet imperatoris bellicosi) professores et pædagogos gratiosissimos fuisse memoriæ proditum est. Adrianus curiosissimus mortalium, et inexplebilis omnis varietatis et secreti investigator.3 Antoninus subtilis et quasi scholasticus, unde etiam Cymini Sector vocatus est. Ex Divis Fratribus autem, Lucius Commodus molliori literarum genere eruditus; Marcus etiam cognomine ipso philosophus. Hi principes, ut doctissimi, ita et optimi fuerunt. Nerva clementissimus imperator, quique, si nihil aliud, orbi Trajanum dedit. Trajanus, omnium qui imperarunt,

1 Suetonius in Domitiano, sub finem; who however speaks only of a golden excrescence.

2 Iliad, i. 42. See Dio Cassius, or rather Xiphilinus in Nervâ.

8 Besides which he has left some well known Latin verses, and in the Greek Anthology one or two pieces are ascribed to him, so that he must at least have had the reputation of being a Greek poet.

4 Kvμvопρíσтηs. Xiph. in Anton. Pio.

et belli et pacis artibus maxime florens; idem imperii fines longissime protulit; idem vim dominationis modestissime cohibuit; maximorum etiam exstructor operum, unde a Constantino Parietaria1 per invidiam vocatus est, propter nomen ejus tot parietibus incisum. Adrianus temporis ipsius æmulus; injurias enim et ruinas temporis, in quoquo genere, cura et munificentia sua reparavit. Antoninus (ut etiam appellatus est) vir maxime Pius, nativa quadam et insita bonitate omnibus ordinibus gratus, cujusque regnum (licet haud breve) omnis calamitatis expers. Lucius Commodus fratri quidem bonitate cedens, reliquos imperatores plurimos superans. Marcus, vir ad exemplar virtutis compositus, cuique scurra 2 ille in Convivio Deorum nihil habuit quod objiceret, præter patientiam erga mores uxoris. In hac itaque continua sex principum serie videre cuivis liceat foelicissimos fructus doctrinæ in imperio collocatæ, in maxima orbis terrarum tabula depictos.

Jam vero doctrina non in civilia tantum atque artes pacis influxum habet, sed et in militari virtute exercet vim suam ac potentiam; ut clare perspicitur in exemplis Alexandri Magni et Cæsaris dictatoris ; quorum antea obiter meminimus, nunc vero ea paulo fusius retractabimus. Horum virtutes militares et res in bello gestas supervacaneum esset notare aut recensere, cum in eo genere mundi miracula exstiterint; sed de amore ipsorum et studio erga literas, necnon in iisdem excellentia propria, non alienum erit si pauca subjungamus.

Educatus fuit Alexander edoctusque ab Aristotele (philosopho certe magno), qui nonnullos e libris suis

1 Aurelius Victor, Epist. c. 41.
2 Silenus; v. the Caesars of Julian.

« AnteriorContinuar »