Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sic ante Diluvium, Sacri Fasti, inter paucissima quæ de eo sæculo memorantur, dignati sunt memoriæ prodere inventores musicæ atque operum metallicorum. Sequenti sæculo post Diluvium, gravissima pœna qua Deus humanam superbiam ultus est fuit confusio linguarum, qua doctrinæ liberum commercium et literarum ad invicem communicatio maxime interclusa est.

Descendamus ad Mosem legislatorem et primum Dei notarium, quem Scripturæ ornant hoc elogio, quod gnarus et peritus esset omnis doctrinæ Ægyptiorum.1 Quæ quidem gens inter vetustissimas mundi scholas numeratur. Sic enim Plato inducit Ægyptium sacerdotem dicentem Soloni: Vos Græci semper pueri estis, nullam vel scientiam antiquitatis vel antiquitatem scientia habentes.2 Perlustremus Cæremonialem Legem Mosis, reperiemusque (præter Christi præfigurationem, distinctionem populi Dei a gentibus, exercitium obedientiæ, aliosque ejusdem legis usus sacros) nonnullos doctissimorum Rabbinorum haud inutilem circa cam navasse operam, ut sedulo eruerent, quandoque naturalem, quandoque moralem sensum cæremoniarum et rituum. Exempli gratia: ubi de lepra dicitur, Si effloruerit discurrens lepra, homo mundus erit et non recludetur: sin caro viva in eo erit, immunditiæ condemnabitur, et ad sacerdotis arbitrium separabitur.3 Ex hac lege col

the origin of our thoughts and energies, Abel of that which refers all things to God. See also Augustin, Civ. Dei, xv. 1. From this view the transition to that of the text is easy. The generally recognised types of the active and contemplative ways of life are, I think, Rachel and Leah in the Old Testament, Mary and Martha in the new. See S. Augustine, De Consens. Evangelist. i, for what is said of Leah and Rachel, and S. Thomas Aquinas, Sum. Theol. 2da 2dae q. 179. a. 2.

1 Acts, vii. 22.

2 Timæus, p. 22. b. [See Nov. Org. i. 71.] 8 Levit. xiii. 12.

ligit unus eorum axioma in natura: Putredinem pestilentiorem esse ante quam post maturitatem. Alius morale documentum elicit : Homines flagitiis undique coopertos minus corrumpere publicos mores, quam mediocriter ex parte tantum malos: adeo ut ex hoc et similibus locis ejus legis, præter sensum theologicum, haud pauca ad philosophiam spectantia spargi videantur.

Si quis etiam eximium illum Jobi librum diligenter evolverit, plenum eum et tanquam gravidum naturalis philosophiæ mysteriis deprehendet.1 Exempli gratia; circa cosmographiam et rotunditatem terræ illo loco, Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum ; 2 ubi pensilis terra, polus arcticus, et cœli convexitas in extimis, haud obscure insinuantur. Rursus circa astronomiam et asterismos, illis verbis: Spiritus ejus ornavit cœlos, et obstetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus. Et alio loco: Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ? 4 ubi immota configuratio stellarum fixarum, paribus intervallis semper inter se distantium, elegantissime describitur. Item alio loco : Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri; ubi iterum innuit depressionem antarctici poli, eamque designat nomine interiorum Austri, quia australes stellæ nostro hemisphærio non cernuntur. Circa generationem animalium: Annon sicut lac mulsisti me, et sicut caseum coagulasti me ? &c. Circa rem metallicam: Habet argentum venarum suarum principia, et

1 A similar view of the book of Job will be found in Giordano Bruno. See his works, i. 174. of Wagner's edition.

2 Job, xxvi. 7.

8 Job, xxvi. 13.

4 Job, xxxviii. 31; where however the English version is different. 5 Job, ix. 9. In our version the Hyades are replaced by the Pleiades. 6 Job, x. 10.

auro locus est in quo conflatur, ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in as vertitur:1 et sequentia in eodem capite.

Pariter et in persona regis Salomonis videmus donum sapientiæ, tum in petitione ipsius tum in concessione divina, omnibus terrenæ et temporalis fœlicitatis bonis prælatum; virtute cujus doni et concessionis Salomon egregie instructus, non solum scripsit insignes illas parabolas sive aphorismos de divina atque morali philosophia, verum etiam composuit naturalem historiam omnium vegetabilium, a cedro super montem usque ad muscum super murum2 (qui nihil est aliud quam rudimentum plantæ, putredinis et herbæ medium), omniumque etiam quæ respirant et moventur. Imo idem rex Salomon, quamvis excelluerit opibus, magnificentia ædificiorum, classe, famulitio, nominis celebritate, et reliquis quæ ad gloriam pertinent, nihil tamen ex ista gloriæ segete sibi ipsi decerpit aut assumit, præter decus inquirendi et inveniendi veritatem. Sic enim diserte ait: Gloria Dei est celare verbum, et gloria regis investigare sermonem. Ac si Divina Majestas innoxio illo et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur; quasique etiam nihil esset honorificentius regibus, quam Dei collusores esse in eodem ludo; præsertim cum tot ingeniis imperent, tantasque opes præsto habeant, quibus omnis secreti investigatio absolvi possit.

Nec vero aliter hæc dispensavit Deus, postquam Salvator noster in mundum venisset. Ille enim prius potentiam ostendit suam in profliganda ignorantia, ubi cum doctoribus et sacerdotibus dissereret in Templo, quam in subjuganda natura tot et tantis editis mi

1 Job, xxviii. 1, 2.

21 Kings, iv. 33.

8 Proverbs, xxv. 2.

raculis.

Adventus quoque Spiritus Sancti præcipue adumbratus atque expressus fuit in similitudine ac dono linguarum, quæ sunt duntaxat vehicula scientiæ.

Ita in seligendis illis instrumentis quæ adhibuit Deus ad fidem disseminandam, initio homines evocavit plane indoctos et illiteratos, præterquam quod Spiritus Sancti afflatu instructi fuissent; quo evidentius virtutem suam immediatam et divinam declararet, omnemque humanam sapientiam deprimeret. Quamprimum autem consilium suum in hac parte perimpletum esset, mox in proxima successione temporum, divinam veritatem suam aliis doctrinis veluti pedissequis comitatam in mundum immisit. Itaque D. Pauli calamus (qui inter Apostolos solus literatus fuit 1), in Scripturis Novi Testamenti præcipue a Deo adhibitus est.

Sic et novimus complures ex antiquis episcopis et patribus egregie fuisse in omni ethnicorum eruditione versatos. Adeo ut Edictum Juliani, quo cautum est ne Christiani ad scholas et gymnasia mitterentur,2 perniciosior machina ad expugnandam fidem Christianam, quam cruentæ superiorum imperatorum persecutiones. habitum fuerit. Neque Gregorii Primi, episcopi Romani, (cætera viri egregii) æmulatio et invidentia, qui

1 It has been thought however that St. James must have been acquainted with astronomy. This opinion is founded on the phrase rendered in the English version "variableness or shadow of turning;" his meaning being, it is said, that neither parallax nor the alternate approach to and receding from the solstice affects the Sun of Suns, whose aspect is the same at all places and throughout all time. Certainly if no astronomical allusion be intended, it is curious to see how easily the expressions used admit of this interpretation.

2 See Ammianus Marcellinus, xxii. c. 10. and xxv. c. 6., and compare Gibbon, who points out that the edict only forbids Christian professors to teach. S. Augustine relating what he had been told by Simplicianus makes the latter say, "Imperatoris Juliani temporibus lege datâ prohibiti sunt Christiani docere literaturam et oratoriam."— Confess viii. 5.

ethnicorum authorum et antiquitatum memoriam obliterare studebat,1 in bonam partem etiam apud viros pios accepta est. Quinimo sola Christiana Ecclesia, inter inundationes Scytharum a plagis septentrionalibus et Saracenorum ab orientalibus, pretiosas gentilis eruditionis reliquias, jamjam funditus perituras, sinu et gremio suo conservavit. Nuper etiam intueri licet Jesuitas, qui (partim studio proprio, partim ex æmulatione adversariorum, literis strenue incubuerunt) quantum subsidii viriumque Romanæ Sedi reparandæ et stabiliendæ attulerint.

Quare, ut absolvam hanc partem, duo sunt præcipua officia et ministeria, præter ornatum et illustrationem, quæ Fidei Religionique humaniores literæ persolvunt. Unum, quod efficacia sint incitamenta ad divinam gloriam exaltandam et celebrandam; sicut enim Psalmi et aliæ Scripturæ crebro nos invitant ad contemplationem prædicationemque magnificorum et admirabilium operum Dei, ita si tantum in eorum specie externa sicut sensibus nostris se exhibent hæreremus, eandem faceremus injuriam Majestati Divinæ, ac si de opulentia et copia nobilissimi gemmarii ex iis quæ palam exponuntur in pergula judicaremus. Alterum, quod singulare remedium antidotumque exhibeat Philosophia contra infidelitatem et errores. Nam Salvator noster inquit: Erratis nescientes Scripturas et potentiam Dei.2 Ubi duos libros, ne in errores incidamus, proponit nobis evolven

1 See with respect to this charge the references collected in Dunlop's History of Roman Literature (1823), ii. 510. It is strangely transferred by Mr. Disraeli in the Curiosities of Literature to Gregory VII. Mersenne, ubi supra, objects to Bacon's not giving the title of Saint to Gregory. This would not be worth mentioning if it did not show how little he could find to criticise.

2 Matt. xxii. 29.

« AnteriorContinuar »