Imágenes de páginas
PDF
EPUB

alii animi causa et delectationis; alii existimationis gratia; alii contentionis ergo, atque ut in disserendo superiores sint; plerique propter lucrum et victum; paucissimi ut donum rationis divinitus datum in usus humani generis impendant. Plane, quasi in doctrina quæreretur lectulus, in quo tumultuans ingenium et æstuans requiesceret; aut xystus sive porticus, in quo animus. deambularet liber aut vagus; aut turris alta et edita, de qua mens ambitiosa et superba despectaret; aut arx et propugnaculum ad contentiones et prælia; aut officina ad quæstum et mercatum ; et non potius locuples armarium et gazophylacium, ad opificis rerum omnium gloriam et vitæ humanæ subsidium. Hoc enim illud est, quod revera doctrinam atque artes condecoraret et attolleret, si contemplatio et actio arctiore quam adhuc vinculo copularentur. Quæ certe conjunctio talis foret, qualis est supremorum duorum planetarum syzygia, cum Saturnus, quietis et contemplationis dux, cum Jove, duce societatis agendique, conspiret.1 Quanquam cum de praxi atque actione loquor, nullo modo ad doctrinam professoriam et lucrosam innuo. Neque enim me fugit, quantopere hoc ipsum progressionem doctrinæ et amplificationem moretur; perinde quidem ut aureum malum ante oculos Atalantæ projectum, quod ut tollat dum flectit se, cursus interea impeditur ; Declinat cursus, aurumque volubile tollit.2

Neque rursus mihi in animo est, quod de Socrate dic

1 This conjunction cannot however take place without in some measure affecting the good influences of Jupiter. So at least we are told by astrological writers. "Saturnus conjunctus Jovi bona decernit in Saturni significatis, verum minuuntur significata beneficia Jovis."- Argolo, Parv. Ptolem. p. 47.

2 Ovid, Metam. x. 667.

tum erat, Philosophiam devocare de cœlo, ut tantummodo versaretur in terris; hoc est, Physicam seponi, ut Moralis Philosophia et Politica celebraretur sola; sed quemadmodum cœlum et terra simul conspirant et consentiunt ad hominum tuendam vitam atque juvandam, ita sane hic finis esse debet utriusque Philosophiæ, ut rejectis vanis speculationibus et quidquid inane ac sterile est, conservetur quidquid solidum est ac fructuosum ; ut hoc pacto Scientia non sit tanquam scortum, ad voluptatem, aut tanquam ancilla, ad quæstum ; sed tanquam sponsa, ad generationem, fructum, atque solatium honestum.

Jam explicasse videor et quasi dissectione quadam aperuisse vitiosos illos humores, aut saltem eorum præcipuos, qui non solum obstitere profectui literarum, verum etiam culpandis iisdem ansam dedere. Quod quidem si nimis ad vivum fecerim, meminisse oportet, Fidelia vulnera amantis, sed dolosa oscula malignantis.2 Utcunque, hoc certe mihi videor assecutus, ut merear fidem in sequenti præconio, cum superiori censura tam libere egerim. Neque tamen in animo est mihi panegyricum literarum scribere, aut hymnum Musis præcinere, licet forsitan diu jam sit ex quo sacra earum rite celebrata sint; sed consilium est absque pigmentis et hyperbolis verum doctrinæ contra alias res pondus excipere et perpendere, verumque ejus valorem et pretium ex testimoniis divinis atque humanis exquirere.

Primo igitur quæramus dignitatem scientia in archetypo, sive exemplari: 3 id est, in attributis atque actis

1 Cicero, Tusc. v. c. 4.

2 Proverbs, xxvii. 6.

8 In illustration of this word we may refer to Philo-Judæus, who in the commencement of his tract De Opificio Mundi, expounds the first five verses of Genesis, on the assumption that they relate, not to any material

sunt.

Dei, quatenus revelantur homini, et sobrie indagari posQua in re non competit appellatio Doctrinæ, cum omnis doctrina sit scientia acquisita; nulla autem cognitio in Deo acquisita est, sed originalis. Itaque aliud quærendum est nomen, Sapientia scilicet, ut Sacræ Scripturæ eam indigitant.

Sic autem se res habet: In operibus creationis duplicem virtutis divinæ emanationem videmus, quarum una ad potentiam refertur, altera ad sapientiam.1 Illa præcipue cernitur in creanda mole materiæ, hæc in pulchritudine formæ disponenda.2 Hoc posito notandum est, nihil in creationis historia obstare, quin fuerit confusa illa cœli terræque massa et materia unico temporis momento creata; cui tamen disponendæ digerendæque sex dies fuerunt attributi: adeo signanter Deus opera potentiæ ac sapientiæ discriminavit. Cui accedit, quod de materiæ creatione memoriæ proditum non sit dixisse Deum, Fiat cælum et terra, sicut de sequentibus operibus dictum est; sed nude atque actualiter, Deus creavit cælum et terram: ita ut materia videatur tanquam. manu facta, formæ vero introductio stilum habeat legis aut decreti.4

creation, but to the formation in the divine mind of the archetype or exemplar of the visible universe.

1 The first of these is by the schoolmen ascribed more especially to the first, and the second to the second person of the Trinity.

2 It is to be hoped that M. Joseph de Maistre, who in his work entitled Examen de la Philosophie de Bacon has charged him with asserting the eternity of matter, was not acquainted with this passage. It would have been well for M. Joseph de Maistre's reputation, if the Examen, which was published after his death, had been suppressed. It is disfigured by passionate unfairness, and in many passages by ignorance almost incredible. 3 Gen. i. 1.

4 It seems that materia and forma are here taken in antithesis to each other; on which it is to be remarked that on the principles of the philosophy to which this antithesis belongs, the existence of matter could not precede in order of time the "introductio formæ;" for we cannot have ens

Pergamus a Deo ad Angelos, quorum natura dignatione est Deo proxima. Videmus in ordinibus Angelorum (quatenus fides adhibenda Cœlesti illi Hierarchiæ, quæ Dionysii Areopagitæ nomine evulgatur 1) primum locum obtinere Seraphim, Angelos scilicet amoris; secundum Cherubim, Angelos illuminationis ; tertium autem locum et sequentes Thronis, Principatibus, cæterisque Angelis potentiæ et ministerii concedi; ut ex hoc ipso ordine ac distributione clarum sit, Angelos scientiæ et illuminationis Angelis imperii et potentiæ præponi.

A Spiritibus et Intelligentiis ad formas sensibiles et materiatas descendentes, legimus primam formarum creatarum fuisse Lucem; quæ in naturalibus et corporeis, Scientiæ in spiritualibus atque incorporeis respondet.2

Sic in distributione dierum, videmus diem qua requievit Deus et contemplatus est opera sua benedictam fuisse supra omnes dies quibus creata est et disposita fabrica universi.

Post creationem absolutam legimus Hominem collocari in Paradiso, ut illic operaretur; quod quidem opus aliud esse non poterat quam quale pertinet ad contem

actu sine actu. If the order of time be taken account of, we must say that the formation in question was not the introduction of substantial form, but that of the order and beauty of the universe. And thus S. Thomas, Sum. Theol. i. q. 66. a. 1.

1 De Cœlesti Hierarchiâ, cc. 6. 7. This work, in the genuineness of which no one probably now believes, exercised great influence on the medieval development of the doctrine of the nature and faculties of angels. Another work ascribed to the same author, namely the De Divinis Nominibus, has been commented by S. Thomas Aquinas.

2 Whether the first created light were material or spiritual was a much discussed question. S. Augustine is decidedly inclined to the opinion of its being spiritual, which was apparently suggested by the circumstance that no mention is made in the first chapter of Genesis of the creation of angels. For on this view the primitive light was in reality the angelic nature.

[blocks in formation]

plandum; hoc est, cujus finis non ad necessitatem aliquam, sed ad delectationem et activitatem sine molestia, referri possit. Cum enim tunc temporis nulla potuerit esse creaturæ reluctatio, nullus sudor vultus, necessario sequitur actiones humanas ad voluptatem et contemplationem, non ad laborem aut opus, comparatas fuisse. Rursus, primæ hominis actiones, quas in Paradiso exercuit, duas summarias scientiæ partes complexæ sunt. Hæ erant, inspectio creaturarum, et impositio nominum. Nam scientia illa quæ lapsum introduxit (quod et ante monuimus) non erat naturalis scientia circa creaturas, sed moralis scientia de Bono et Malo; ex hac suppositione, quod Dei mandata aut vetita non essent principia Boni et Mali, sed quod alias haberent illa origines; quorum cognitionem affectavit homo, scilicet ut totaliter a Deo deficeret, et sibi ipsi suoque arbitrio prorsus inniteretur.1

Veniamus ad ea quæ statim post lapsum contigere. Videmus (ut innumera sunt Sacrarum Scripturarum mysteria, salva semper veritate historica et literali) imaginem duarum vitarum, contemplativæ nimirum et activæ, in personis Abelis et Caini, inque eorum institutis et primitivis vivendi rationibus delineatam ; quorum alter pastor erat (qui propter otium et quietum liberumque cœli aspectum typus est vitæ theorica), alter agricola (laboribus scilicet fatigatus, et aspectu in terram defixus). Ubi cernere est, favorem electionemque divinam ad pastorem accessisse, non ad agricolam.2

1 "Primus homo peccavit principaliter appetendo similitudinem Dei quantum ad scientiam boni et mali, sicut serpens ei suggessit, ut scilicet per virtutem propriæ naturæ determinaret sibi quid esset bonum et quid malum ad agendum."— S. Thomas, Sum. Theol. Sec. Secund. q. 163. a 2. 2 By Philo-Judæus, whom Bacon has more than once quoted. Cain is taken as the type of the frame of mind which leads us to refer to ourselves

« AnteriorContinuar »