Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tempora, cum mundus jam senuerit; non ea, quæ computantur ordine retrogrado initium sumendo a sæculo

nostro.

Alius error e priori oriundus, est suspicio quædam et diffidentia, quæ nihil nunc posse inveniri autumat, quo mundus tam diu carere potuit; ac si illa objectio conveniret erga tempus, qua Lucianus impetit Jovem cæterosque ethnicorum deos. Miratur enim, cur tot olim genuerint liberos, nullos autem suo sæculo? interrogatque jocans, ecquid septuagenarii jam essent, aut lege Papia contra senum nuptias lata constricti? 1 Sic videntur homines subvereri, ne Tempus effoetum jam factum sit et ad generationem ineptum. Quin potius levitas hominum atque inconstantia hinc optime perspici potest, qui donec res aliqua perfecta sit, eam mirantur fieri posse; postquam facta semel est, iterum mirantur eam jampridem factam non fuisse. Ita Alexandri expeditio in Asiam habita est initio pro vasto et arduo admodum negotio; quam tamen postea placuit Livio in tantum elevare ut diceret de Alexandro, Nil aliud quam bene ausus est vana contemnere.2 Idem Columbo evenit, circa occidentalem navigationem. Sed in re

1 This remark, however much in the manner of Lucian, is not his, but Seneca's. It has been preserved to us by Lactantius, who quotes it in his work De falsa Religione, i. c. 16. Every one remembers the "adeo senuerunt Jupiter et Mars?" of Juvenal. Seneca however refers to Jupiter only.

2 Liv. ix. 17.

8 The story of Columbus's egg is one of those popular anecdotes which no refutation can get rid of. It was first told by Benzoni, and then greatly embellished by Theodore de Bry, and is in reality only a reproduction of a story perhaps not more authentic told of Brunellesco, the architect, who erected the dome of the cathedral at Florence. See Humboldt in his Examen Critique de l'Histoire de Geographie, &c., vol. iv. p. 152. Bacon is however quite right in saying that after his success Columbus's discovery was depreciated. "I was seven years at your court, and for seven years I was told that my plan was an absurdity," writes Columbus in 1503 to Fer

bus intellectualibus hoc fit multo frequentius, uti videre est in plerisque propositionibus apud Euclidem, quæ antequam demonstrentur miræ videntur, et quibus quis non facile assenserit; post demonstrationem autem factam, arripit eas mens per retractionem 1 quandam (ut loquuntur Jureconsulti), tanquam ante perspectas et cognitas.

Alius error superiori affinis, est eorum qui omnium sectarum atque hæresium veterum, postquam excussæ fuissent et ventilatæ, optimam semper obtinuisse posthabitis aliis existimant. Itaque putant, si quis de integro institueret inquisitionem et examen, non posset non incidere in aliquas ex rejectis opinionibus, et post rejectionem amissis et obliteratis; quasi vero multitudo, aut etiam sapientes multitudinis deliniendæ gratia, non illud sæpe probarint quod populare magis atque leve sit, quam quod solidum atque alte radices agens. Tempus siquidem simile est fluvio, qui levia atque inflata ad nos devehit, solida autem et pondus habentia submergit.

Alius error a reliquis diversus, est præmatura atque proterva reductio doctrinarum in artes et methodos; quod cum fit, plerunque scientia aut parum aut nihil proficit. Nimirum ut ephebi, postquam membra et lineamenta corporis ipsorum perfecte efformata sunt, vix amplius crescunt; sic scientia, quamdiu in aphorismos et observationes spargitur, crescere potest et exurgere; sed methodis semel circumscripta et conclusa,

dinand and Isabella; "and now the very tailors ask leave to go to discover new countries." "A quantos se fablo de mi empresa todos a una dijeron que era burla, agora fasta los sastres suplican por descubrir." Humboldt, 1. c. vol. iii. p. 236.

1 We ought doubtless to read retroactionem, but as the meaning is obvious I have not thought it necessary to introduce the change into the text.

expoliri forsan et illustrari aut ad usus humanos edolari potest, non autem porro mole augeri.

Alius error succedens ipsi quem postremo notavimus, est quod post singulas scientias et artes suas in classes distributas, mox a plerisque universali rerum cognitioni et Philosophiæ Primæ renunciatur; quod quidem profectui doctrinarum inimicissimum est. Prospectationes fiunt e turribus aut locis præaltis, et impossibile est ut quis exploret remotiores interioresque scientiæ alicujus partes, si stet super plano ejusdem scientiæ, neque altioris scientiæ veluti speculam conscendat.

Alius error fluit ex nimia reverentia et quasi adoratione intellectus humani; unde homines abduxere se a contemplatione naturæ atque ab experientia, in propriis meditationibus et ingenii commentis susque deque volutantes. Cæterum præclaros hos opinatores et (si ita loqui licet) Intellectualistas, qui tamen pro maxime sublimibus et divinis philosophis haberi solent, recte Heraclitus perstrinxit; Homines, inquit, quærunt veritatem in microcosmis suis, non in mundo majori.1 Respuunt enim quasi abecedarium naturæ, primumque in operibus divinis tirocinium; quod si non facerent, potuissent fortasse gradatim et sensim, post literas simplices et deinceps syllabas, ad textum et volumen ipsum creaturarum expedite legendum ascendere. At illi contra jugi mentis agitatione urgent et tanquam invocant suos Genios, ut vaticinentur eis edantque oracula, quibus merito et suaviter decipiuntur.

Alius error huic posteriori finitimus est, quod homines sæpius imbuant et inficiant meditationes et doctrinas suas opinionibus quibusdam et conceptibus propriis, quos potissimum in admiratione habent, aut artibus

1 See Nov. Org. i. § 42.

quibus maxime addicti et consecrati sunt; cætera omnia illis deliciis inficientes et quasi intingentes, licet fuco admodum fallaci. Sic suæ philosophiæ immiscuit Plato theologiam, Aristoteles logicam, secunda schola Platonis (Proclus scilicet et reliqui) mathematicas. Istas enim artes solebant illi tanquam filiolos suos primogenitos suaviari. At Chymici e paucis experimentis ad foculum et fornacem novam philosophiam excuderunt. Et Gilbertus, popularis noster, philosophiam aliam ex magnete elicuit.1 Sic Cicero, cum varias opiniones de natura animæ recensens, tandem in musicum incidisset, qui animam esse harmoniam statuebat, facete dixit; Hic ab arte sua non recessit.2 Sed de hoc genus erroribus apposite et prudenter ait Aristoteles, Qui respiciunt ad pauca, de facili pronunciant.3

Alius error est impatientia dubitandi, et cœca festinatio decernendi absque debita et adulta suspensione judicii. Nam bivium contemplationis non est dissimile bivio actionis a veteribus sæpius memorato; cujus al

1 Of the writings of William Gilbert of Colchester, thus slightingly spoken of, Galileo has left this judgment: "Io sommamente laudo ammiro & invidio questo autore per essergli caduto in mente concetto tanto stupendo circa cosa maneggiata di infiniti ingegni sublimi, nè da alcuno avvertita; parmi anco digno di grandissima laude per le molte nuove & vere osservazioni fatte da lui in vergogna di tanti autori mendaci & vani, che scrivono non sol quel che sanno ma tutto quello che senton dire dal volgo sciocco senza cercare di assicurarsene con esperienza, forse per non diminuire i lor libri. Quello che avrei desiderato nel Gilberti è, che fusse stato un poco maggior matematico, & in particolare ben fondato nella geometria, la pratica della quale l' avrebbe reso men risoluto nell' accettare per concludenti dimostrazioni quelle ragioni ch' ei produce per vere cause delle vere conclusioni da se osservate." — Dialogi dei massimi Sistemi.

Compare for the opinion of modern scientific writers, Dr. Whewell's History of the Inductive Sciences.

The "concetto tanto stupendo" here mentioned refers to Gilbert's notion of the magnetic polarity of the globe.

2"Hic ab artificio suo non recessit.". - Tusc. Quæst. i. c. 10.

8 De Generatione et Corrupt. i. 2.

tera via initio plana et facilis erat fine autem impervia; altera ingredienti aspera erat et confragosa, ubi paulo processeris expedita et æquabilis. Haud secus in contemplationibus, si quis a certis ordiatur, in dubia desinet; sin a dubiis incipiat eaque aliquandiu patienter toleret, in certis exitum reperiet.

Similis error se ostendit in modo tradendi doctrinam, qui ut plurimum est imperiosus et magistralis, non ingenuus et liberalis; ita demum compositus, ut potius fidem imperet quam examini subjiciatur. Non negaverim in summariis libellis ad praxim destinatis hanc formulam scribendi retineri posse, verum in justis tractatibus de scientiis utrumque extremum vitandum censeo, tam Velleii Epicurei, nil tam metuentis quam ne dubitare de re aliqua videretur, quam Socratis et Academiæ omnia in dubio relinquentium. Candori potius studendum, resque majore aut minore contentione tradendæ, prout rationum momentis parcius aut plenius sint probatæ.

Alii errores sunt in scopis quos homines præfigunt sibi, et in quos conatus suos et labores dirigunt. Cum enim diligentiores literarum Coryphæi ad id collimare debeant præcipue, ut arti quam profitentur aliquid præclarum adjiciant; hi contra in secundis tantummodo consistere sat habent; vel subtilis interpretis, vel antagonistæ vehementis et nervosi, vel methodici abbreviatoris, nomen ambientes; unde reditus et vectigalia scientiarum augeri possunt, patrimonium et fundus minime.

Omnium autem gravissimus error in deviatione ab ultimo doctrinarum fine consistit. Appetunt enim homines scientiam, alii ex insita curiositate et irrequieta ;

1 Cicero, De Nat. Deor. i. c. 8. [Compare Nov. Org. i. 67.]

« AnteriorContinuar »