Hoc vitium itaque duplex vel potius duplicatum est, impostura et credulitas; hæc decipitur, illa decipit; quæ licet videantur discrepantis naturæ, alteraque a calliditate quadam, altera a simplicitate profecta, plerumque tamen coëunt. Ut enim in carmine habetur, Percontatorem fugito, nam garrulus idem est; 1 innuendo, qui curiosus est eundem esse et futilem ; pariter fit, ut qui facile credat idem libenter decipiat. Quemadmodum quoque fieri videmus in fama et rumoribus, ut qui cito iisdem fidem habeat, pari facilitate eos auxerit. Quod Tacitus prudenter innuit his verbis, Fingunt simul creduntque; 2 adeo finitimæ sunt voluntas fallendi et facilitas credéndi. Hæc credendi recipiendique omnia (licet levi authoritate munita) facilitas, duorum generum est, pro ratione subjectæ materiæ; aut enim creditur narrationi sive facto (ut loquuntur Jurisconsulti), aut dogmati. In priori genere videmus quanto dignitatis detrimento hic error affecerit ex Ecclesiasticis Historiis nonnullas; quæ nimis faciles se præbuerunt in prodendis transcribendisque miraculis, a Martyribus, Eremitis, Anachoretis, et aliis sanctis viris, atque ab eorum reliquiis, sepulchris, sacellis, imaginibus, editis. Eodem causatur;" and we thus see how the veritas cognoscendi may be spoken of as radius reflexus, returned to the mind from the outward object, which had derived its own essential truth from the source of all truth. The passages I have quoted occur in the Summa Theologiæ of S. Thomas, 1. q. 16. a. 1. 1 Hor. Ep. i. 18. 69. 2 Annals, v. 10.: where he says that upon the report of the approach of Drusus Germanicus, "alliciebantur ignari famâ nominis et promptis Græcorum animis ad nova et mira; quippe lapsum custodiâ pergere ad paternos exercitus, Egyptum aut Syriam invasurum, fingebant simul credebantque." Compare also Hist. i. 51.: "Sed plurima ad fingendum credendumque materies in ipsis castris." -J. S. modo in naturali historia videmus multa temere ac parum cum delectu aut judicio recepta et descripta ; ut liquet ex scriptis Plinii, Cardani, Alberti, et plurimorum ex Arabibus, quæ commentitiis et fabulosis narrationibus passim scatent; iisque non solum incertis et neutiquam probatis, sed perspicue falsis et manifesto convictis; ingenti philosophiæ naturalis dedecore, apud homines graves et sobrios. In quo sane elucescit Aristotelis sapientia et integritas, qui cum diligentem scripserit atque accuratam historiam Animalium, tam parce ficta aut fabulosa admiscuerit; quin potius auditiones admirandas, quas memoratu dignas judicavit, in unum commentariolum conjecit; prudenter perpendens, perspicue vera (quæ, tanquam basis experientiæ solida, philosophiæ et scientiis substerni possint) haud temere esse cum rebus suspectæ fidei miscenda; et rursus etiam rara atque insolita, quæ plerisque incredibilia videntur, non omnino esse supprimenda, neque memoriæ posterorum deneganda. At illa altera credulitas, quæ non historiæ aut narrationibus sed artibus et opinionibus tribuitur, duplex est; aut cum artibus ipsis, aut cum authoribus in arte, nimium credimus. Artes ipsæ, quæ plus habent ex phantasia et fide quam ex ratione et demonstrationibus, sunt præcipue tres; Astrologia, Naturalis Magia, et Alchymia quarum tamen fines non sunt ignobiles. Profitetur enim Astrologia superiorum in inferiora influxum et dominatum recludere. Magia sibi proponit naturalem philosophiam a varietate speculationum ad magnitudinem operum revocare. Chymica in se suscipit partes rerum heterogeneas, quæ in corporibus naturalibus latent et implicantur, separare et extrahere; 1 The De Mirabilibus Auscultationibus; which is however not Aristotle's. corporaque ipsa inquinata depurare, impedita liberare, immatura perficere. Sed viæ atque rationes quæ ducere putantur ad hos fines, tam in theoria illarum artium quam in praxi, erroris et nugarum plenæ sunt. Neque adeo traditio ipsarum ut plurimum candida est, sed artificiis et latebris munita. Chymicæ tamen hoc certe debetur, quod vere comparari possit agricolæ apud Esopum, qui e vita exiturus dixit filiis, Se illis vim magnam auri in vinea, nec satis meminisse quo loco, defossam reliquisse; qui cum vineam diligenter ligonibus ubique invertissent, aurum quidem repererunt nullum; sed tamen vindemiam insequentis anni, propter fossionem circa radices vitium, tulerunt longe uberrimam. Sic strenui illi Chymistarum labores et molimina circa aurum conficiendum haud paucis nobilibus inventis et experimentis, tum ad reserandam naturam tum ad usus vitæ apprime idoneis, quasi facem ac cenderunt. Illa autem credulitas, quæ certos scientiarum authores dictatoria quadam potestate munivit ut edicant,1 non senatoria ut consulant, ingens damnum scientiis intulit; tanquam præcipua causa, quæ tantopere illas afflixit et depressit, ut absque insigni aliquo augmento exangues jacerent. Hinc nempe factum est, ut in artibus mechanicis primi inventores pauca excogitaverint, tempus reliqua suppleverit et perfecerit ; at in scientiis primi authores longissime penetraverint, tempus plurima detriverit et corruperit. Sic videmus Tormentariam, Nauticam, Typographicam, sub initiis imperfectas et propemodum informes fuisse et exercenti 1 Bacon is not to be understood as using the word edicere in its technical signification. The "jus edicendi" was by no means the privilege of a dictator. It belonged to consuls, prætors, ædiles, and other magistrates. bus onerosas, temporis vero progressu expolitas et accommodas. At contra philosophiæ et scientiæ Aristotelis, Platonis, Democriti, Hippocratis, Euclidis, Archimedis, in ipsis illis authoribus viguerunt, tractu temporis degenerarunt potius et non minimum splendoris amiserunt; cujus rei non est alia ratio, quam quod in artibus mechanicis ingenia multorum in unum coïerunt, in artibus et scientiis liberalibus ingenia multorum sub uno succubuerunt; quem tamen ipsum sæpenumero sequaces sui potius depravarunt quam illustrarunt. Ut enim aqua non ascendet altius quam caput fontis a quo promanat, ita doctrina ab Aristotele deducta supra doctrinam Aristotelis nunquam assurget. Ideoque etsi non displiceat regula, Oportet discentem credere; 2 huic tamen conjungendum est, Oportet jam edoctum judicio suo uti. Discipuli enim debent magistris temporariam solum fidem, judiciique suspensionem, donec penitus imbiberint artes; non autem plenam libertatis ejurationem, perpetuamque ingenii servitutem. Quare, ut absolvam hanc partem, hoc tantum adjiciam; magnis authoribus suus sic constet honos, ut authori authorum et veritatis parenti, Tempori, non derogetur. Explicavimus tandem tres doctrinæ intemperies, sive morbos; præter quos nonnulli sunt, non tam morbi confirmati quam vitiosi humores; qui tamen non adeo occulti sunt aut latentes, quin in multorum sensum et reprehensionem incurrant, ideoque neutiquam prætermittendi. 1 Happy as this image is, it is perhaps less so than that of Descartes with reference to the same subject. He compares the servile followers of Aristotle to "le lierre qui ne tend point à monter plus haut que les arbres qui le soutiennent, et même souvent qui redescend après qu'il est parvenu jusques à leur faîte."— De la Méthode, i. 202. of Cousin's edition. 2 Arist. De Sophist. Reprehens. ii. Horum primus est immodicum studium duorum extremorum, Antiquitatis et Novitatis; qua in re Temporis filiæ male patrissant. Ut enim Tempus prolem devorat, sic hæc se invicem; dum Antiquitas novis invideat augmentis, et Novitas non sit contenta recentia adjicere, nisi vetera prorsus eliminet et rejiciat. Certe consilium Prophetæ vera in hac re norma est: State super vias antiquas, et videte quænam sit via recta et bona, et ambulate in ea.1 Antiquitas eam meretur reverentiam, ut homines aliquamdiu gradum sistere et supra eam stare debeant, atque undequaque circumspicere quæ sit via optima; quum autem de via bene constiterit, tunc demum non restitandum, sed alacriter progrediendum. Sane, ut verum dicamus, Antiquitas sæculi juventus mundi.2 Nostra profecto sunt antiqua 1 Jerem. vi. 16. 2 This remark is not, I think, given by Bacon as a quotation, and it is probable that he did not derive it from any earlier writer. But in the works of several of the scientific reformers we find similar reflexions. Of writers earlier than Bacon or contemporary with him, we may refer to Gilbert, to Galileo, to the Apologia pro Galileo of Campanella, and particularly to the Cena di Cenere of Giordano Bruno. The following passage from the last-named writer, in which he appears to have anticipated Bacon, has been referred to by Dr. Whewell in the Philosophy of the Inductive Sciences. "Sia come la si vuole," says one of the interlocutors in Bruno's dialogue, "io non voglio discostar mi dal parer degli antichi, perche dice il saggio, Ne l'antiquità è la sapienza." To which another replies: "E soggiunge 'In molti anni la prudenza.' Se voi intendeste bene qualche dite, vedreste che dal vostro fondamento s'inferisce il contrario di quel che pensate. Voglio dire che noi siamo più vecchi ed abbiamo più lunga età, che i nostri predecessori." - Cena di Cenere, i. p. 132. of Wagner's edition of G. Bruno. The idea that the early ages were the world's youth is to be found in the second book of Esdras, or is at any rate directly suggested by an expression which occurs there: "Seculum perdidit juventutem suam, et tempora appropinquant senescere."-2 Esdras, xiv. 10. The same idea occurs in Casmann's Problemata Marina, which was published in 1546. "Si . . . . antiquiorum dignitas ex tempore major videtur, id nostros qui hodie docent posteriores unice commendabit, nam tempus doctius et pru dentius evadit ex continuo progressu, ut senescens judicio sit acriore, soliliore, et maturiore." |