Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Interim monere placet, nos nihil minus agere quam ut patrocinemur quibusdam professorum institutis abjectis et sordidis, quibus et seipsos et literas dehonestarunt; quales erant apud Romanos, sæculis posterioribus, philosophi quidam in familiis divitum, mensarumque eorum asseclæ, quos haud absurde dicas barbatos parasitos. Cujus generis quendam lepide describit Lucianus, quem matrona nobilis catulum suum Melitæum in rheda gestare voluit; quod cum ille officiose sed indecenter faceret, pusio subsannans, Vereor, inquit, ne philosophus noster e Stoïco fiat Cynicus. Ante omnia vero, nihil tam offecit literarum dignitati quam crassa et turpis adulatio, ad quam multi, neque hi indocti, et calamos et ingenia submisere, Hecubam in Helenam, Faustinam in Lucretiam (ut ait Du-Bartas) transformantes. Neque vero nimis laudo morem illum recep

may be remarked, has in his version introduced the name of Alcibiades into
the text without any authority for doing so. [Bacon was thinking no
doubt of the free version of the passage, half comment half paraphrase,
with which Rabelais opens his address to his readers.
"Silenes estoyent
jadiz petites boytes, telles que voyons de present es boutiques des apothe-
caires, painctes au dessus de figures joyeuses et frivoles," &c.-J. S.]
1 Lucian's De mercede conductis. It would more accord with the origi-
nal to read catellam suam Melitæum.

2 Tous ces doctes espri's dont la voix flatteresse,
Change Hécube en Hélène, et Faustine en Lucresse,
Qui d'un nain, d'un bâtard, d'un archerot sans yeux,
Font, non un dieutelet, ains le maistre des dieux, &c.

DU-BARTAS, Second jour de la Semaine. Du-Bartas, Montaigne, and Rabelais are I think the only French writers whom Bacon quotes, though he perhaps alludes in one passage to the celebrated jurist D'Argentré and seems to have read Charron. Du-Bartas's writings were held in great esteem by King James. He is quoted in "The trew Law of free Monarchies" and in "A declaration against Vorstius," and is in both places termed the divine poet; a designation which perhaps refers merely to the nature of his subject. In the third book of the Basilicon Doron he is particularly recommended to Prince Henry's studies. Cardinal du Perron's criticism on Du-Bartas is amusing; that instead of

tum libros patronis nuncupandi; cum libri, præsertim qui hoc nomine dignandi, in veritatis tantum et rationis clientelam se dare debeant. Melius veteres, qui non aliis quam amicis atque æqualibus scripta sua dicare solebant, aut etiam nomina ejusmodi amicorum tractibus suis imponere; quod si forte regibus aut magnatibus opus nuncuparent, tum demum hoc factum est cum argumentum libri personæ tali conveniret. Hæc autem, et similia, reprehensionem potius merentur quam defensionem.

Neque hoc dico, quasi literatos culpem, si ad beatos et potentes viros quandoque se applicent; recte enim Diogenes 1 cuidam cum irrisione roganti, Qui fieret quod philosophi divites sectarentur, non divites philosophos ? respondit, non sine morsu, Hoc ideo fieri, quod philosophi quibus rebus indigeant probe intelligant, divites non item. Huic affine est illud Aristippi, cui nescio quid petenti cum non attenderet Dionysius, ille adorantis more abjecit se ad pedes ejus, qui tum demum auscultans petitioni annuit; sed paulo post quidam dignitatis philosophiæ assertor increpuit Aristippum, quod demittendo se ad pedes tyranni pro tantilla re philosophiam ipsam contumelia affecisset; cui ille suam id culpam non fuisse respondit, sed Dionysii, qui aures gestaret in pedibus. Quin prudens ille, non pusillanimis, habitus est, qui in disputatione quadam cum Hadriano Cæsare vinci se passus est, excusans factum, Quod æquum esset ei cedere qui triginta imperaret legionibus.3

calling the sun the King of Lights, he would prefer to call him the Duke of Candles.

1 Not Diogenes, but Aristippus. See Diog. Laert. in Aristip. c. 69. Wats has without authority corrected this error in his translation.

2 Diog. Laert. in Arist. c. 79.

3 This story is told of Favorinus by Spartianus, in Hadriani vitâ.

Atque propterea non sunt damnandi viri docti, ubi cum res postulat aliquid de gravitate sua remittant, sive imperante necessitate sive impetrante occasione; quod quamvis humile videatur atque servile primo intuitu, tamen verius rem æstimanti, censebuntur non personæ sed tempori ipsi servire.

Pergamus nunc ad errores atque inania, quæ in studiis ipsis virorum doctorum interveniunt, iisque se immiscent; id quod præcipue et proprie spectat ad præsens argumentum. Qua in re, non est instituti nostri erroribus ipsis patrocinari, sed per eorum censuram et secretionem excutere quod sanum et solidum est, atque a calumnia vindicare. Videmus enim in more præsertim apud invidos esse, propter ea quæ depravata sunt, etiam ea quæ impolluta et in statu suo manserunt sugillare; quemadmodum ethnici in primitiva Ecclesia Christianos hæreticorum vitiis aspergere solebant. Neque tamen consilium est mihi examen aliquod accuratius instituere de erroribus et impedimentis literarum, quæ interiora et a captu vulgi remotiora ; sed de illis tantum verba facere, quæ cadunt sub communi et populari observatione et nota, aut saltem ab ea non longe recedunt.

Quare tria præcipue deprehendo vana et inania in literis, quæ ansas præcipue præbuerunt ad obtrectandum. Eas enim res pro vanis ducimus, quæ aut falsæ sunt aut frivola; in quibus scilicet aut veritas deficit. aut usus illos etiam homines vanos et leves existimamus, qui aut ad falsa creduli aut in rebus exigui usus curiosi. Curiositas autem aut in rebus ipsis versatur aut in verbis ; quando nimirum aut in rebus inanibus opera insumitur, aut circa verborum delicias nimium. insudatur. Quocirca non Quocirca non certæ magis experientia

quam rectæ etiam rationi consonum videtur, ut tres ponantur doctrinarum intemperies. Prima est doctrina fantastica, secunda doctrina litigiosa, tertia doctrina fucata et mollis; vel sic, vanæ imaginationes, vanæ altercationes, vanæ affectationes. Ac quidem

ordiar ab ultima.

Intemperies ista, in luxurie quadam orationis sita, (licet olim per vices in pretio habita fuerit) circa Lutheri tempora miris modis invaluit. In causa præcipue fuit, quod fervor et efficacia concionum tunc temporis ad populum demulcendum et alliciendum maxime vigebat; illa autem populare genus orationis poscebant. Accedebat odium et contemptus illis temporibus ortus erga scholasticos, qui stilo et scribendi genere utebantur valde diverso, verba licenter admodum cudentes. nova et horrida, de orationis ornatu et elegantia parum solliciti, dummodo circuitionem evitarent et sensus ac conceptus suos acute exprimerent; atque hinc factum est, ut paulo postea major apud plurimos cœperit haberi verborum cura quam rerum; plerisque magis comptam phrasim, teretem periodum, clausularum rhythmos, troporum stellulas, quam pondus rerum, rationum nervos, inventionis acumen, aut judicii limam affectantibus. Tum demum floruit Osorii Lusitani1 episcopi luxurians et diluta oratio. Tunc Sturmius 2 in Cicerone Oratore et Hermogene Rhetore infinitam et anxiam. operam consumpsit.

Tunc Carrus et Aschamus apud

1 Osorius, bishop of Sylves in Algarve, died in 1580. One of his principal works is his De rebus gestis Emanuelis, 1574, in twelve books. It contains an account of the Portuguese discoveries and conquests which took place in the reign of Emanuel the Great (1495-1521).

2 John Sturmius, who has been styled the German Cicero, was born in 1507, and died in 1589. He was a professor at Paris and at Strasbourg, and has left, among other works, some notes on Hermogenes.

nos prælectionibus et scriptis suis Ciceronem et Demosthenem usque ad coelum evehentes, juvenes ad politum hoc et florens doctrinæ genus invitarunt. Tunc Erasmus arripuit ansam introducendi ridiculam illam Echo, Decem annos consumpsi in legendo Cicerone; cui Echo respondit, one, asine.1 Scholasticorum vero doctrina despectui prorsus haberi cœpit, tanquam aspera et barbara. Denique, ut semel dicam, præcipua illorum temporum inclinatio et studium potius ad copiam quam ad pondus deflexit.

Hic itaque cernere est primam literarum intemperiem, cum (ut diximus) verbis studetur non rebus; cujus etsi e citimis tantum temporibus protulerim exempla, tamen secundum majus et minus et olim placuerunt ejus generis ineptiæ, et deinceps placebunt. Jam vero fieri non potest, quin hoc ipsum multum faciat ad doctrinæ existimationem minuendam et elevandam, etiam apud vulgus imperitum; cum videant doctorum scripta tanquam primam literam diplomatis, quæ quamvis variis calami ductibus et flosculis variegata sit, litera tamen est unica. Ac mihi sane videtur perapposita hujusce vanitatis adumbratio et quasi emblema, Pygmalionis illa insania; quid enim aliud sunt verba quam imagines rerum, ut nisi rationum vigore animata sint, adamare illa idem sit ac statuam deperire?

Neque tamen temere damnandum est, si quis philosophiæ obscura et aspera, verborum splendore illustret et expoliat. Hujus enim rei magna adsunt exempla in Xenophonte, Cicerone, Seneca, Plutarcho, ipsoque etiam Platone. Nec minor est utilitas. Quamvis

1"Decem jam annos ætatem trivi in Cicerone.' Echo 'ove.'"- Erasm. Colloq. A little farther on Erasmus makes Ciceronianus suggest the echo άνους.

« AnteriorContinuar »