Imágenes de páginas
PDF
EPUB

prudentissimis sæculis deducta, respublicas circa leges quidem nimium satagere, circa educationem indiligentes esse. Quæ nobilissima pars priscæ disciplinæ revocata est aliquatenus quasi postliminio in Jesuitarum collegiis; quorum cum intueor industriam solertiamque tam in doctrina excolenda quam in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo, Talis cum sis, utinam noster esses.1 Atque hactenus de opprobriis e literatorum fortuna et conditione desumptis.

Quod ad literatorum mores; res est ista potius ad personas quam ad studia spectans. Reperiuntur proculdubio inter eos, quemadmodum in omnibus vitæ ordinibus et generibus, tam mali quam boni; neque propterea non verum est (quod asseritur) abire studia in mores; 2 atque literas, nisi incidant in ingenia admodum depravata, corrigere prorsus naturam et mutare in melius.

Veruntamen diligenter mihi atque ingenue rem æstimanti nullum occurrit dedecus literis ex literatorum moribus, quatenus sunt literati, adhærens; nisi forte hoc vitio vertatur (cujus Demosthenes, Cicero, Cato Secundus, Seneca, pluresque alii insimulantur) quod cum plerumque tempora de quibus legunt illis in quibus vivunt, et quæ præcipiuntur illis quæ aguntur, meliora sint, ultra quam par est contendant morum corruptelas ad præceptorum et dogmatum honestatem retrahere, et priscæ severitatis mores temporibus dissolutis imponere; de quo tamen abunde e propriis fontibus admo

1 Plutarch in Agesil. c. 12. This commendation did not escape the diligence of Gomez, who, in his Elogia Societatis Jesu (Antwerp, 1667), has quoted it in the section of his work in which he brings forward the testimonies which have been borne by heretics to the merits of the society. V. p. 448.

2 "Sive abeunt studia in mores."- - Ov. Epist. xv. 83.

interrogatus, an optimas Optimas, inquit, ex illis Ita Plato, videns corrup

neri possunt. Solon enim civibus suis dedisset leges? quas ipsi voluissent accipere.1 tiores suorum civium mores quam ut ipse ferre posset, ab omni publico munere abstinuit, dicens; Sic cum patria agendum esse, ut cum parentibus; hoc est, suasu, non violentia; obtestando, non contestando.2 Atque hoc ipsum cavet ille, qui a consiliis Cæsari; Non, inquit, ad vetera instituta revocans, quæ jampridem corruptis moribus ludibrio sunt.3 Cicero etiam hujus erroris arguit Catonem secundum, Attico suo scribens ; Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ: loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in face Romuli. Idem Cicero molli interpretatione excusat philosophorum dicta et decreta duriora: Isti, inquit, ipsi præceptores et magistri videntur fines officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse, ut cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oportet consisteremus.5 Ipsemet tamen potuit dicere, Monitis sum minor ipse meis:6 quippe qui in eundem lapidem ipse, licet non tam graviter, impegerit.

Aliud quod eruditis non immerito fortasse objicitur vitium hujusmodi est, quod honori aut emolumento patriarum suarum aut dominorum proprias fortunas aut præsidia postposuerint. Sic enim Demosthenes Athe

1 Plutarch in Solone, c. 15.

2 Platonis Epistoll. 6. But Bacon probably took the story from Cicero, Ad Familiares, i. 9.

3 Oratio prima de republ. ordinand.

4" Cato optimo animo utens et summâ fide, nocet interdum reipublicæ. Dicit enim tanquam in Platonis яoλɩrɛía, non tanquam in fæce Romuli, sententiam."- 4d Attic. ii. 1. 8.

5 Pro Murænâ, c. 31. But Bacon's quotation is not quite accurate. ["Etenim isti ipsi mihi videntur vestri præceptores et virtutis magistri fines officiorum," &c. The rest as in the text. — J. S.]

6 Ovid, Ars Amat. ii. 548.

niensibus suis, Mea, inquit, consilia, si recte attendatis, non sunt ejus generis per quæ ego inter vos magnus, vos inter Græcos despectui sitis; sed talia, ut mihi sæpenumero ea haud tutum sit dare, vobis autem semper utile amplecti.1 Haud aliter Seneca, postquam quinquennium illud Neronis æternæ eruditorum magistrorum consecrasset gloriæ, dominum suum omnibus jam flagitiis inquinatissimum libere atque fidenter monere non destitit, magno suo periculo, ac postremo præcipitio. Neque aliter potest se habere res; siquidem humanam mentem doctrina imbuit vero sensu fragilitatis suæ, instabilitatis fortunæ, dignitatis animæ et muneris sui; quarum rerum memores nullo modo sibi persuadere possunt fortunæ propriæ amplitudinem, tanquam præcipuum sibi bonorum finem, statui posse. Quare sic vivunt tanquam rationem reddituri Deo, et dominis. post Deum, sive regibus sive rebuspublicis, hac formula, Ecce tibi lucrefeci,2 non autem illa, Ecce mihi lucrefeci. At politicorum turba, quorum mentes in doctrina officiorum et in contemplatione boni universalis non sunt institutæ et confirmatæ, omnia ad se referunt; gerentes se pro centro mundi, ac si omnes lineæ in se suisque fortunis debeant concurrere; de reipublicæ navi, licet tempestatibus jactata, neutiquam solliciti, modo ipsis in scapha rerum suarum receptus detur et effugium. At contra, qui officiorum pondera et philautiæ limites didicerunt, munia sua stationesque, licet cum periculo, tuentur. Quod si forte incolumes permaneant in seditionibus et rerum mutationibus, non id artibus aut versatili ingenio, sed reverentiæ quam probitas etiam ab hostibus extorquet, tribuendum. Cæterum quod attinet ad fidei constantiam et officiorum

1 De Chersoneso.

2 S. Matthew, xxv. 20.

religionem, quas certe animis hominum inserit eruditio, utcunque eæ quandoque a fortuna mulctentur, aut ex male-sanis politicorum principiis condemnentur, tamen palam scilicet apud omnes laudem referent, ut in hac re longa defensione non sit opus.

Aliud vitium literatis familiare (quod facilius excusari potest quam negari) illud:1 nimirum, quod non facile se applicent et accommodent erga personas quibuscum negotiantur aut vivunt: qui defectus e duabus oritur causis. Prima est, animi ipsius magnitudo, propter quam ægre se demittere possunt ad observantiam unius alicujus hominis. Amantis verba sunt, non sapientis, satis magnum alter alteri theatrum sumus.2 Neque tamen inficias ibo, illum qui aciem animi, instar oculi, non possit æque contrahere ac dilatare insigni facultate ad res gerendas esse orbatum. Secunda vero causa est probitas morum et simplicitas; quæ tamen delectum judicii, non defectum, in illis arguit. Veri enim et legitimi observantie erga aliquam personam limites non ultra porrigunt se quam ita nosse illius mores ut absque offensione cum eo versari, eumque consilio si opus sit juvare, nobisque interim ipsis in omnibus cavere possimus ; verum alienos affectus rimari, eo fine ut illum inflectas, verses, et ad libitum circumagas, hominis est parum candidi, sed potius astuti et bifidi; id quod in amicitia vitiosum fuerit, erga principes etiam inofficiosum. Mos enim Orientis, quo nefas habetur oculos in reges defigere, ritu quidem barbarus est, sed significatione bonus; neque enim sub

3

1 I have inserted the colon after illud, there being no stop in the original. Possibly an est has dropped out. The corresponding passage in the Advancement of Learning stands thus, -"Another fault is, that they

fail," &c.-J. 8.

2 This sentiment is ascribed to Epicurus by Seneca, Ep. vii.

3 Bacon probably refers to the relation of some modern traveller. Even

[ocr errors]

ditos decet corda regum suorum, quæ Sacræ Scripturæ inscrutabilia docent, curiosius rimari.

Superest etiamnum aliud vitium (quocum hanc partem concludam) literatis sæpius imputatum; videlicet quod in rebus exiguis et externis (vultu, gestu, incessu, sermonibus quotidianis, et hujusmodi) deficiant in observando decoro; unde homines imperiti ex istis minutis leviculisque erroribus quanti sint in rebus majoribus tractandis conjecturam capiunt. Verum fallit eos plerumque hujusmodi judicium; imo sciant responsum sibi esse a Themistocle, qui cum rogatus esset ut fidibus caneret, arroganter satis ipse de se sed ad præsens institutum perquam apposite respondit; Se quidem fidium rudem esse, sed quo pacto oppidum parvum in civitatem magnam evadere posset satis nosse.1 Et sunt proculdubio multi politicarum artium apprime gnari, quibus tamen in communi vita et quotidianis reculis nihil imperitius. Quinetiam hujusmodi sugillatores amandandi sunt ad Platonis elogium de præceptore suo Socrate, quem haud absimilem dixit pharmacopolarum pyxidibus, quæ exterius inducebantur simiis, ululis, satyrisque; intus vero pretiosos liquores et nobilia medicamenta recondita habebant: fatendo scilicet, quod ad vulgi captum et famam popularem præ se ferret nonnulla levia atque etiam deformia, cum tamen animi interiora summis tam facultatibus quam virtutibus essent repleta.2 hactenus.

Atque de moribus literatorum hæc

in Herodotus however we find a similar custom mentioned. He ascribes its introduction to Deioces. V. Herod. i. 99.

1 Plut. in Them. 2.

2 Bacon doubtless refers to the Symposium, p. 215. Yet of the passage in question he has scarcely given the import. Alcibiades likens Socrates not to the "pyxides pharmacopolarum," but to images of Sileni. Wats, it

« AnteriorContinuar »