Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tatis candorem. Testatur enim experientia, sicut unos atque eosdem homines, sic una eademque tempora, et rerum bellicarum et optimarum artium gloria floruisse. Viros quod attinet, exemplo sit nobile par imperatorum, Alexander Magnus et Julius Cæsar Dictator, alter Aristotelis in philosophia discipulus, alter Ciceronis in dicendo rivalis. Aut si quis requirat potius literatos qui in claros imperatores evaserunt quam imperatores qui insigniter docti fuerunt, præsto est Epaminondas Thebanus, aut Xenophon Atheniensis ; quorum ille primus fuit qui fregit potentiam Spartanorum, hic autem primus qui stravit viam ad eversionem monarchiæ Persarum. Istud vero armorum literarumque quasi conjugium clarius adhuc in temporibus quam in personis elucescit, quanto nimirum sæculum homine objectum grandius est. Ipsa quippe eademque tempora apud Ægyptios, Assyrios, Persas, Græcos, Romanosque, quæ propter bellicam virtutem maxime celebrantur, etiam et literis plurimum fuerunt nobilitata; adeo ut gravissimi authores philosophique, et clarissimi duces atque imperatores, eodem sæculo vixerint. Nec sane aliter fieri potest, quandoquidem ut in homine vigor corporis animique simul fere maturescunt, nisi quod ille hunc paulo antevertat; sic in rebuspublicis, militaris gloria literataque (quarum illa corpori respondet, hæc animo) aut coeva sunt, aut se proxime consequuntur.

Jam vero, eruditionem politicis impedimento esse potius quam adjumento, nil minus probabile. Fatemur omnes temerarium quiddam esse empiricis medicis corpus et valetudinis curam tradere, qui solent pauca quædam medicamenta quæ illis videntur panchresta venditare, quorum fiducia nihil non audent tentare; cum

tamen neque causas morborum, neque ægrotorum habitus, neque symptomatum pericula, neque veram sanandi methodum calleant. Videmus pariter errare eos, qui ad causas et lites suas expediendas adhibent leguleios in practica potius quam in libris juris versatos, quibus os facile oblinitur, si quid novum aut extra experientiæ suæ calles tritos occurrat: consimiliter non potest non esse periculosissimum, quoties summa rerum empiricis consiliariis præcipue mandatur. E contra, vix exemplum adduci possit reipublicæ infœliciter administratæ, ad clavum sedentibus viris eruditis. Quamvis enim in more sit politicis literatos Pedantiorum nomine elevare, Historia tamen veritatis magistra in plurimis fidem facit, pupillares principes adultis longe præstitisse (non obstante ætatis incommodo) ea ipsa de causa quam politici sugillant, quod scilicet tunc temporis a pædagogis administratum sit imperium. Quis ignorat per decantatum illud quinquennium Neronis onus rerum incubuisse Senecæ pædagogo? Quin et Gordianus Junior decennium laudis Misitheo pædagogo debuit. Neque infœlicius imperium gessit Alexander Severus dum minor fuit, quo tempore omnia procurabant mulieres, sed ex consilio præceptorum. Imo, convertamus oculos ad regimen Pontificium, ac nominatim Pii Quinti vel Sixti Quinti nostro sæculo, qui sub initiis suis habiti sunt pro fraterculis rerum imperitis; reperiemusque acta paparum ejus generis magis esse solere memorabilia quam eorum qui in negotiis civilibus et principum aulis enu

1 The former of these Popes was a Dominican, the latter a Franciscan friar. The most remarkable event of the Pontificate of Pius V. was the battle of Lepanto in 1571, in which his fleet was engaged in conjunction with those of Venice and of Spain. Sixtus V. was the founder of the Vatican library. Compare Gibbon's phrase: "The genius of Sixtus the Fifth burst from the gloom of a Franciscan cloister." — Decline and Fall, c. 76.

triti ad papatum ascenderint. Quamvis enim qui in literis vitam maxime traduxerunt minus sollertes sint atque versatiles in occasionibus prensandis atque accommodandis rebus, quo spectant ea quæ ab Italis Ragioni di Stato dicuntur (quorum nomen ipsum aversatus est Pius Quintus, solitus dicere Esse mera malorum hominum commenta, quae opponerentur religioni et virtutibus moralibus):1 in eo tamen abunde fit compensatio, quod per tutum planumque iter religionis, justitiæ, honestatis, virtutumque moralium, prompte atque expedite incedant; quam viam qui constanter tenuerint, illis alteris remediis non magis indigebunt quam corpus sanum medicina. Porro autem curriculum vitæ in uno homine suppeditare non potest exemplorum copiam ad regendos eventus vitæ, etiam in uno homine. Sicut enim interdum fit, ut nepos vel pronepos avum vel proavum magis referat quam patrem ; eodem modo haud raro evenit, ut negotia præsentia magis quadrent cum exemplis vetustioribus quam cum recentioribus. Postremo, unius ingenium tantum cedit amplitudini literarum, quantum privati reditus ærario.

Quod si detur, depravationes illas et impedimenta quæ a politicis imputantur literis aliquid virium habere et veritatis, attamen simul monendum, eruditionem in singulis plus remedii quam mali afferre. Esto enim, literæ tacita quadam vi animum reddunt incertum atque perplexum; at certe liquido præcipiunt quomodo cogitationes sint expediendæ, et quousque sit deliberandum, quando demum statuendum; imo ostendunt quomodo res interim absque periculo trahi possint et suspendi. Esto etiam, animos efficiunt magis pertinaces et difficiles; at simul docent quæ res demon1 See his life by Catena.

strationibus, quæ conjecturis innituntur; neque minus distinctionum et exceptionum usum quam canonum et principiorum constantiam proponunt. Esto rursus, seducunt et detorquent animos exemplorum vel imparitate vel dissimilitudine; nescio; sed satis novi eas tam circumstantiarum efficacias quam comparationum errores et applicationum cautiones explicare; adeo ut in universum magis corrigant animos quam corrumpant. Hæc autem remedia insinuant undequaque literæ, magna vi et varietate exemplorum. Perpendat quis errores Clementis Septimi, a Guicciardino, qui ei fuit quasi domesticus, tam luculenter depictos ; aut vacillationes Ciceronis, in Epistolis ad Atticum manu propria ad vivum resectas ; 2 omnino inconstantiam et crebras conciliorum mutationes vitabit. Inspiciat errores Phocionis, pervicaciam exhorrebit. Fabulam Ixionis legat, et nimias spes et hujusmodi fumos ac nebulas dispellet. Intueatur Catonem Secundum, neque unquam migrabit ad Antipodas et contraria præsenti sæculo vestigia figet.

1

Jam qui putant literas desidiæ amicas esse otiique et secessus dulcedine perfundere animum, mirum præstabunt, si quæ assuefaciunt mentem perpetuæ agitationi, socordiæ patronas ostendant; cum contra vere affirmari possit, inter omnia hominum genera nullum negotia amare propter ipsa negotia, præter literatum.

Alii

1 Guicciardini's character of Clement VII. will be found in the sixteenth book of his history, ch. 5. I transcribe the part which relates to the "inconstantia" of which Bacon speaks. E nel deliberarsi e nell' eseguire quel che pure avesse deliberato, ogni piccolo rispetto che di nuovo se gli scoprisse, ogni leggiere impedimento che se gli attraversasse, pareva bastante a farlo ritornare in quella confusione nella quale ero stato innanzi deliberasse," &c.

2 The seventh letter of the sixteenth book may be particularly referred to in illustration of the remark in the text.

enim res et negotia diligunt quæstus gratia, ut conductitii opus propter mercedem. Alii honoris ergo; etenim dum res gerunt, vivunt in oculis hominum, existimationique suæ inserviunt alioqui evanituræ. Alii propter potentiam et fortunæ prærogativam, ut amicos. remunerare, inimicos ulcisci possint. Alii ut facultatem aliquam suam quam adamant exerceant, ac sibi ipsis hoc nomine sæpius gratulentur et arrideant. Alii denique, ut alios suos fines consequantur. Adeo ut quod de gloriosis dici solet, eorum fortitudinem sitam esse in spectantium oculis, sic hujusmodi hominum diligentia et strenuitas hoc videtur agere, aut ut alii plaudant aut ut ipsi intra se gestiant. Soli literati negotiis et occupationibus delectantur, tanquam actionibus naturæ consentaneis, et non minus salubribus animo quam exercitatio est corpori, ipsam rem non emolumentum intuentes; ita ut omnium minime sint defatigabiles, si modo res sit hujusmodi ut animum pro dignitate ejus impleat et detineat. Quod si reperiantur interdum nonnulli in legendo strenui, in agendo cessatores; non hoc a literis ortum habet, sed ab imbecillitate et mollicie quadam corporis animive; quales notat Seneca, Quidam, inquit, tam sunt umbratiles, nt putent in turbido esse quicquid in luce est.1 Usuvenire poterit fortasse, ut hujusmodi ingenii sibi conscii se dent literis ; eruditio autem ipsa hujusmodi ingenia minime indit aut progignit. Quod si quis illud nihilominus mordicus teneat, literas nimium absumere temporis, quod alias rectius impendi possit; aio, neminem adeo distringi negotiis, quin habeat sua otii intervalla, donec agendi

1 "Quidam adeo in latebras refugerunt ut putent in turbido esse quicquid in luce est." Seneca, Ep. 3. It is perhaps worthy of remark that Bacon's inaccurate quotation is adopted at second hand in the Tatler.

« AnteriorContinuar »