Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam emissarii) definit his verbis, quæ Calendario suo Ephemeridique omnium rerum tempora describenti subnectit, ita concludens; Omnia Deus condidit, ut unumquodque pulcrum sit in tempore suo: mundum quoque ipsum indidit cordi eorum: invenire tamen homo non potest opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.1 Quibus verbis haud obscure innuit Deum fabricatum esse animum humanum instar speculi totius mundi capacem, ejusque non minus sitientem quam oculum luminis; neque gestientem solum conspicere varietates vicissitudinesque temporum, verum etiam perscrutandi explorandique immotas atque inviolabiles naturæ leges et decreta ambitiosum. Et quamvis innuere videatur summam illam naturæ œconomiam (quam appellat Opus quod operatur Deus ab initio usque ad finem 2) non posse inveniri ab homine, hoc non detrahit captui humano, sed in impedimenta doctrinæ rejiciendum; qualia sunt vitæ brevitas, studiorum divortia, scientiarum traditio prava et infida, plurimaque alia incommoda quibus humana conditio irretitur. Siquidem nullam universi partem ab humana disquisitione alienam esse satis clare alibi docet, inquiens, Spiritus hominis est tanquam lucerna Dei, qua intima arcana explorat. Quare si tanta sit amplitudo captus humani, manifestum est nullum esse periculum a quantitate scientiæ, utut diffusa, ne aut tumorem inducat aut excessum; sed a qualitate tantum, quæ quantulacunque sit, si absque antidoto sua sumatur, malignum quid habet atque venenosum, flatuosis symptomatis plenissimum. Hæc antidotus sive aroma (cujus mixtio temperat scientiam eamque saluberrimam efficit) est charitas, quod etiam priori clausulæ subjungit Apostolus, dicens, Scientia inflat,

1 Ecclesiast. 3. 11.

2 Proverbs, xx. 27.

charitas autem aedificat. Cui consonum est, quod alibi docet; Si, inquit, linguis loquar Angelorum vel hominum, charitatem autem non habeam, factus sum velut œs resonans aut cymbalum tinniens.1 Non quin eximium quid sit loqui linguis Angelorum et hominum, sed quia si segregetur a charitate neque ad commune humani generis bonum dirigatur, potius inanem gloriam exhibebit quam solidum fructum. Censuram quod attinet Salomonis de excessu legendi scribendique libros, et cruciatu spiritus e scientia oriundo, monitumque etiam Paulinum Ne decipiamur per inanem philosophiam;2 si recte explicentur ea loca, optime ostendent veros cancellos et limites quibus humana scientia circumsepitur, ita tamen ut liberum sit ei absque omni coarctatione universam rerum naturam amplecti. Sunt enim limites tres. Primus, ne ita fœlicitatem collocemus in scientia, ut interim mortalitatis nostræ oblivio subrepat. Secundus, ne sic utamur scientia ut anxietatem pariat, non animi tranquillitatem. Tertius, ne putemus posse nos per naturæ contemplationem mysteria divina assequi. Nam quantum ad primum, optime in eodem libro alibi se Salomon explicat, Satis, inquit, perspexi sapientiam tantum recedere a stultitia, quantum lucem a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus, stultus in tenebris oberrat; sed simul didici moriendi necessitatem utrique esse communem. De secundo certum est, nullam animi anxietatem aut perturbationem oriri e scientia, nisi tantum per accidens. Omnis enim scientia, et admiratio (quæ est semen scientiæ), per se jucunda est; cum autem conclusiones inde deducuntur, quæ oblique rebus nostris applicatæ vel infirmos metus gignunt vel immodicas cupiditates, tum demum nascitur cruciatus ille et

11 Corinth. xiii. 1.

2 Coloss. ii. 8.

8 Ecclesiast. ii. 13, 14.

perturbatio mentis qua de loquimur; tunc enim scientia non est amplius lumen siccum (ut voluit Heraclitus ille obscurus, Lumen siccum optima anima 1) sed fit lumen madidum, atque humoribus affectuum maceratum. Tertia regula accuratiorem paulo disquisitionem postulat, neque sicco pede prætereunda est. Si quis enim ex rerum sensibilium et materiatarum intuitu tantum luminis assequi speret quantum ad patefaciendam divinam naturam aut voluntatem sufficiet, na iste decipitur per inaniam philosophiam. Etenim contemplatio creaturarum, quantum ad creaturas ipsas, producit scientiam ; quantum ad Deum, admirationem tantum, quæ est quasi abrupta scientia. Ideoque scitissime dixit quidam Platonicus; 2 Sensus humanos solem referre, qui quidem revelat terrestrem globum, cœlestem vero et stellas obsignat sic sensus reserant naturalia, divina occludunt. Atque hinc evenit, nonnullos e doctiorum manipulo in hæresim lapsos esse, quum ceratis sensuum alis innixi ad divina evolare contenderent. Namque eos qui autumant nimiam scientiam inclinare mentem in atheismum, ignorantiamque secundarum causarum pietati erga primam obstetricari, libenter compellarem Jobi quæstione, An oporteat mentiri pro Deo, et ejus gratia dolum loqui conveniat, ut ipsi gratificemur? Liquet enim Deum nihil operari ordinario in natura nisi per secundas causas, cujus diversum credi si vellent, impostura mera esset, quasi in gratiam Dei, et nihil aliud quam authori veritatis immundam mendaci hostiam immolare. Quin potius certissimum est, atque

1 αὐγῇ ξηρῇ ψυχὴ σοφωτάτη κατὰ τὸν Ἡράκλειτον ἔοικεν. — Plutarch "De Esu Carnium," 1. Plutarch alludes to the gnome in his tract De Audiendis Poetis, in a passage not unlike the text.

2 Philo Judæus: "Quod somnia mittantur a Deo."

8 Job xiii. 7.

experientia comprobatum, leves gustus in philosophia movere fortasse ad atheismum, sed pleniores haustus ad religionem reducere.1 Namque in limine philosophiæ, cum secundæ causæ tanquam sensibus proximæ ingerant se menti humanæ, mensque ipsa in illis hæreat atque commoretur, oblivio primæ causæ obrepere possit; sin quis ulterius pergat, causarumque dependentiam, seriem, et concatenationem, atque opera Providentiæ intueatur, tunc secundum poetarum mythologiam facile credet summum naturalis catena annulum pedi solii Jovis affigi. Ut semel dicam, nemo male applicatæ sobrietatis moderationisque famam captans posse nos nimium progredi in libris sive scripturarum sive creaturarum, theologia aut philosophia, existimet: quinimo excitent se homines, et infinitos profectus audacter urgeant utrobique et persequantur; caventes tantum ne scientia utantur ad tumorem, non ad charitatem; ad ostentationem, non ad usum; et rursus, ne distinctas illas theologiæ philosophiæque doctrinas, earumque latices, imperite misceant ac confundant.

Accedamus nunc ad opprobria quibus literas aspergunt politici. Illa ejusmodi sunt: Artes emollire animos, militarique gloriæ ineptos reddere; tum in politicis quoque corrumpere ingenia, quæ vel nimis curiosa efficiunt ex varietate lectionis, vel nimis per

1 This thought occurs several times in Bacon's writings. Leibnitz, with the large spirit of whose philosophy it is altogether in accordance, has quoted it at least thrice; thus for instance in his Confessio Naturæ contra Atheistas, he remarks: "Divini ingenii vir Franciscus Baconus de Verulamio recte dixit philosophiam obiter libatam a Deo abducere, penitus haustam reducere ad eundem."

2 Bacon alludes to the philosophical applications which have been made of the passage in the Iliad (O. 19.), in which Zeus boasts of his superiority to the other gods. Of these the earliest instance is to be found in the Theatetus.

tinacia ex rigore regularum, vel nimis tumida ex magnitudine exemplorum, vel nimis extravagantia ex dissimilitudine exemplorum; quin saltem utcunque avertere et alienare animos a negotiis et actione, otii ac secessus amorem instillantes; dein rebuspublicis inducere disciplinæ relaxationem, dum unusquisque promptior est ad disputandum quam ad obtemperandum. Unde Cato Censorius, cum primis mortalium sapiens, ubi juventus Romana ad Carneadem philosophum, qui venerat Romam legatus, dulcedine atque majestate eloquentiæ ejus capta undique conflueret, frequenti senatu author fuit ut expeditis negotiis primo quoque tempore dimitterent hominem; ne civium animos inficeret et fascinaret, et necopinantibus morum consuetudinumque patriarum mutationem induceret.1 Hoc etiam permovit Virgilium (dum studia sua patriæ existimationi posthaberet) ut artes politicas a literariis segregaret, illas Romanis vendicans, has Græcis relinquens, in versibus illis decantatis,

Tu regere imperio populos, Romane, memento:
Hæ tibi erunt artes.2

Videmus etiam Anytum Socratis accusatorem pro crimine ei objecisse, quod vi et varietate sermonum ac disputationum suarum authoritatem et reverentiam. legum consuetudinumque patriarum apud adolescentes imminueret; quodque artem profiteretur perniciosam et periculo plenam, qua quis instructus deteriorem causam meliorem faceret, veritatemque ipsam eloquentiæ apparatu obrueret.3

Verum hæ criminationes, ceteræque ejusdem farinæ, potius personatam gravitatem præ se ferunt quam veri

1 See Plutarch in Cato, c. 22.

2 Eneid, vi. 852.

3 Apologia Socratis, p. 23. et seq.

« AnteriorContinuar »