Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bus (ut de Julio Cæsare Hirtius) quam bene atque emendate, cæteri judicent; nos etiam, quam facile atque celeriter, eos præscripserit, scimus. Sed de quarta (puta elocutione) illud effari libet, quod ipse audivi insignem illum Gualtherum Raleghum, virum equestri dignitate et singularibus virtutibus ornatum (cujus judicio non immerito fidendum est) semel disserentem nimirum, "Comitem Sarisburiensem oratorem "bonum fuisse, scriptorem malum; e contra, comi"tem Northamptoniensem scriptorem bonum fuisse, "oratorem malum; sed dominum Franciscum Baconum in utroque, tam dicendo, quam scribendo, "præcelluisse."

Non raro mentem subiit cogitatio, Deum, si ullum mortalium novissimis his temporibus radio quodam scientiæ humanæ illuminare dignatus sit, illum proculdubio illuminasse : quanquam enim sedulo libros evolverat, ex libris tamen solis scientiam suam deprompsisse haudquaquam concedere licet, sed ex principiis et notionibus quibusdam, intra se accensis; quas nihilominus non temere, sed caute admodum, et lente, propalavit. Opus illud Novi Organi (cui ipse inter opera sua primas tribuit) neutiquam sane cogitatio umbratilis, aut cerebri proprii commentum fuit; sed veluti fixa et radicata notio, multorum annorum et laboris improbi proles. Ipse reperi, in archivis dominationis suæ, autographa plus minus duodecim Organi novi, de anno in annum elaborati, et ad incudem revocati; et singulis annis, ulteriore lima subinde politi et castigati; donec in illud tandem corpus adoleverat, quo in lucem editum fuit: sicut multa ex animalibus foetus lambere consuescunt, usque quo ad membrorum firmitudinem eos perducant.

In libris suis componendis, verborum vigorem et perspicuitatem præcipue sectabatur; non elegantiam, aut concinnitatem sermonis : et inter scribendum, aut dictandum, sæpe interrogavit, num sensus ejus clare admodum et perspicue redditus esset? Quippe qui sciret æquum esse ut verba famularentur rebus, non res verbis. Et si in stylum forsitan politiorem incidisset

(siquidem apud nostrates eloquii Anglicani artifex habitus est) id evenit, quia evitare arduum ei erat. Neque vero verborum minutiis, et allusionibus capiebatur; sed eas semper ex composito, et de industria, effugit; probe sciens ejusmodi futilitates nihil aliud esse, quam deviationes et aberrationes a scopo proposito, et gravitati et dignitati styli non modicum officere et detrahere.

Legendo usque ad satietatem aut tædium non immorabatur. Quamvis enim multum legerit, idque summo cum judicio, et rejectione omnis scoriæ, quæ in scriptoribus plurimis sese offert; commodam tamen animi relaxationem studiis suis intermiscuit: veluti, deambulationem lenem, vectionem in rheda, equitationem, non citam sed lentam, globorum lusum; et alia id genus exercitia. Neque vero jacturam temporis ullam fecit: quamprimum enim domum redierit, confestim et absque ulla mora lectioni aut meditationi renovandæ incubuit: sicque nullum momentum, aut temporis segmentum, perire et intercidere passus est.

Mensam ejus refectionem aurium diceres, æque ac ventris non absimilem noctibus illis Atticis, aut conviviis deipnosophistarum; in quibus mente et intellectu refici licebat, non minus quam corpore. Novi etiam nonnullos sublimioris ingenii viros, qui ad pugillares se recepisse professi sint, quoties a mensa ejus surrexerint. Convivantium neminem, aut alias colloquentium, pudore suffundere gloriæ sibi duxit, sicut nonnulli gestiunt; sed facultates eorum qualescunque fovere et provehere paratus erat. Quin et sermonis licentiam sibi soli arripere in more non erat; sed et aliis simul considentibus libertatem et vicissitudinem loquendi permittere: hoc etiam addendo, quod in arte unumquemque propria lubentissime audiret ; et ad ejusmodi dissertationem pellicere et provocare consueverit. Ipse autem nullius observationes contemp. sit; sed ad candelam cujuslibet lampada suam accendere non erubuit.

Dicta, et pronunciata ejus, vix unquam in dubium vocata sunt; eumque disserentem omnes audierunt,

nullus, se opposuit; ac si oracula magis, quam eloquia, protulisset. Quod quidem, sive exacta sententiæ suæ, antequam declarasset, in lance veritatis, et rationis librationi; sive existimationi, qua ab omnibus habitus fuit, ut nemo contrairet, tribuendum censeo. Unde argumentationis genus illud, qua in utramque partem disceptatur, mensa ejus haud novit; aut si aliqua forte intervenerit, eadem cum magna submissione, et moderatione, agitata fuit.

9

Sæpe observavi, neque virorum quorundam illustrium notitiam effugit; quod si occasio forte interveniret sermonis alieni inter colloquendum repetendi, ea facultate præditum fuisse, ut novis subinde et melioribus vestibus indutum proferret: adeo ut auctor ipse sermonem proprium ornatu cultiorem cerneret; sensu autem, et materia minime mulctatum; ac si formulis bonis uti res esset ei a natura indita: id quod in carminibus componendis de se cecinit Ovidius,

Et quod tentabam scribere, versus erat.

Quotiescunque ex officio premebatur reum aliquem peragere (quod muneris regiæ majestatis consilio docto incumbebat) sive in criminalibus, sive in capitalibus,nunquam se superbum, aut fastuosum, versus delinquentem præbuit; sed semper lenem, et decenti temperie affectum: et quanquam sciebat ex munere suo esse pro parte regis crimen adversus reum, pro virili sua, urgere et aggravare; ita tamen se gessit, ut severitatis oculo exemplum, misericordiæ oculo personam, intueretur. In negotiis autem status, quando in sanctius regis concilium ascitus fuit, optimum consulendi modum tenuit; non implicando dominum suum in consiliis aliquibus temerariis, aut populo gravioribus, sed temperatis, et æqualibus: Jacobo rege hoc eum testimonio ornante, Illum viam calluisse negotia ejus tractandi suavibus modis; atque id majestati suæ maxime cordi fuisse, pronunciavit.

Neque vero (cum occasio tulerat) minus gratiosus apud subditos regni fuit, quam apud regem ipsum. Comitiis parliamentariis inferioris consessus, dum in

ea domo sedit, pergratus semper fuit; in qua sæpe peroravit, non sine magno applausu. Postquam ad munus atturnati generalis evectus fuisset, et ad locum in parliamento electus, libertas inter ipsos consultandi communi suffragio ei concessa est; quæ aliis atturnatis generalibus minime indulta.

Sicut autem erga herum suum servi boni laudem reportavit; siquidem in annorum novendecim administratione (prout ipse asseruit) in reprehensionem regis propter aliquam offensam in majestatem regiam immediate admissam nunquam incurrerat; ita erga servos proprios heri boni nomen obtinuit; et servitia eorum diuturna præclaris officiis, cum in potestatem suam devenerunt, gratis compensavit. Quæ res in causa fuit cur tot melioris notæ juvenes, e claris familiis oriundos, in numerum asseclarum suorum recipere precibus pene fatigatus sit. Quod si eorum aliqui gratia, et favore ejus perperam usi sint, id solummodo errori bonitatis suæ nativæ, eorum autem perpetuæ infamiæ et intemperantiæ tribuendum est.

Heros iste divini Numinis cultor fuit. Quamvis enim viris politicis, et ingeniis præaltis, atheismi notam inurere vulgo inoleverat ; ille tamen Deum et agnovit, et coluit. Id quod ex variis testimoniis, per filum operum suorum sparsis, liquidissime apparet, Alias enim principia propria destruxisset et evertisset; quæ fuerunt," Philosophiam primoribus tantum labiis "degustatam a Deo abducere; utpote, quæ causas ❝ secundas ultra debitum magni faceret: philosophiam "autem plene haustam ad Deum denuo reducere." Illum autem philosophum profundum extitisse nemo, opinor, est, qui neget. Neque hoc solum, sed et omni poscenti rationem reddere de ea, quæ in illo erat, spe, et potens et paratus fuit. Hocque opus illud confessionis fidei abunde testatum reliquit. Interesse frequenter solebat (cum per valetudinem liceret) divinis officiis, sive privatim, sive publice celebratis; concionibus audiendis; sacræ eucharistiæ participandæ ; et tandem in fide vera, in ecclesia Anglicana stabilita, placide obdormivit.

Hoc pro certo ponendum est, eum malevolentiæ omnis penitus expertém fuisse ; quam (ut ipse dixerat) neque parturivit, neque pavit. De injuriarum vindicta ne cogitavit quidem: ad quam si ita animo affectus fuisset, et opportunitate et potestate armatus fuit. Deturbator officiariorum a muneribus adeptis neutiquam fuit; ac si exitio, et ruina aliorum se impinguasset. Calumniator apud principem non cluit. Die quodam, cum quidam e ministris status primariis, neutiquam ei favens, nuper defunctus fuisset, rex eum percontatus est, quid de domino illo, jam fatis functo, sentiret? Cui respondit, "Ejusmodi eum fuisse, qui "majestatis tuæ res nunquam promovisset, aut auc" tiores fecisset; verum a præcipitio et declinatione "servare haud dubie sategisset.". Neque enim duriorem de eo sententiam proferre voluit. Quam quidem non inter virtutes illius morales, sed Christianas,

numero.

Nomen ejus magis foris, et apud exteros, quam domi, inter populares suos, celebratum est, et inclaruit: ve luti id quod oraculo illi divino etiam subjicitur, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. In qua re, paucula quædam ex epistola, ab Italia (ingeniorum politorum apotheca) ad comitem nuper Devoniensem, eo tempore baronem Candishium, missa, excerpam: quæ sic se habuerunt; "Delibati ❝ones novas domini cancellarii Baconi, nec non His "toriam ejus, et quicquid aliud jam molitur, ingenti “cum animi ardore exspectabo: speciatim autem in "Historia sua opus perfectum, et limatum, mihi spon"deo; præsertim in Henrici septimi rebus gestis; in

quibus enarrandis acuminis sui divini talentum ex"ercere licebit. Dominus iste indies in majus inno"tescit, et opera ejus magis magisque apud nos in de"liciis habentur ; atque ii, qui in rebus humanis ultra "vulgare sapiunt, eum inter ingenia seculi hujus ca"pacissima et celsissima reputant: et sic revera est.” Jam fama ejus diuturnitate non deflorescit, sed potius augescit. Librorum ejus plurimi alias linguas, tam eruditas quam modernas, et pridem et nuper, callere

« AnteriorContinuar »