Imágenes de páginas
PDF
EPUB

veteri; magisque soliciti sint, qualem admoveant terram teneræ plantæ, quam adultæ : unde liquet, præcipuam curam circa rerum et corporum initia versari. Rabbinis, si placet, porrige aurem Juvenes vestri visiones videbunt, et senes somniabunt somnia. Ex hoc textu colligunt, juventutem esse ætatem digniorem ; quanto nimirum revelatio accedat clarior per visiones, quam per somnia. Illud vero notatu omnino dignum, quod licet pædagogi, velut simiæ tyrannidis, scenæ sint ludibria, et temporum incuria in delectu ipsorum veluti obdormierit, vetus tamen querela sit, inde usque ab optimis et prudentissimis seculis deducta, respublicas circa leges quidem nimium satagere, circa educationem indiligentes esse. Quæ nobilissima pars priscæ disciplinæ revocata est aliquatenus, quasi postliminio, in Jesuitarum collegiis; quorum cum intueor industriam solertiamque, tam in doctrina excolenda, quam in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo, Talis cum sis, utinam noster esses. Atque hactenus de opprobriis e literatorum fortuna et conditione desumptis.

Quod ad literatorum mores, res est ista potius ad personas, quam ad studia, spectans. Reperiuntur proculdubio inter eos, quemadmodum in omnibus vitæ ordinibus et generibus, tam mali, quam boni; neque propterea non verum est (quod asseritur) abire studia in mores; atque literas, nisi incidant in ingenia admodum depravata, corrigere prorsus naturam, et mutare in melius.

Veruntamen diligenter mihi atque ingenue rem æstimanti, nullum occurrit dedecus literis, ex literatorum moribus, quatenus sunt literati, adhærens : nisi forte hoc vitio vertatur (cujus Demosthenes, Cicero, Cato secundus, Seneca, pluresque alii insimulantur) quod cum plerunque tempora, de quibus legunt, illis in quibus vivunt, et quæ præcipiuntur, illis quæ aguntur, meliora sint; ultra quam par est contendant morum corruptelas ad præceptorum et dogmatum honestatem retrahere, et priscæ severitatis mores temporibus dissolutis imponere: de quo tamen abunde e pro

priis fontibus admoneri possunt. Solon enim interrogatus, an optimas civibus suis dedisset leges? Optimas, inquit, ex illis, quas ipsi voluissent accipere. Ita Plato, videns corruptiores suorum civium mores, quam ut ipse ferre posset, ab omni publico munere abstinuit, dicens: Sic cum patria agendum esse, ut cum parentibus; hoc est, suasu, non violentia; obtestando, non contestando. Atque hoc ipsum cavet ille, qui a consiliis Cæsari: Non, inquit, ad vetera instituta revocamus, quæ jampridem corruptis moribus ludibrio sunt. Cicero etiam hujus erroris arguit Catonem secundum, Attico suo scribens; Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ; loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in face Romuli. Idem Cicero molli interpretatione excusat philosophorum dicta et decreta duriora: Isti, inquit, ipsi præceptores, et magistri videntur fines officiorum paulo longius, quam natura vellet, protulisse, ut cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen, ubi oportet, consisteremus. Ipsemet tamen potuit dicere, Monitis sum minor ipse meis: quippe qui in eundem lapidem ipse, licet non tam graviter, impegerit.

Aliud, quod eruditis non immerito fortasse objicitur, vitium hujusmodi est; quod honori aut emolumento patriarum suarum, aut dominiorum, proprias fortunas aut præsidia postposuerint. Sic enim Demosthenes Atheniensibus suis, Mea, inquit, consilia, si recte attendatis, non sunt ejus generis, per quæ ego inter vos magnus, vos inter Græcos despectui sitis; sed talia, ut mihi sæpenumero ea haud tutum sit dare, vobis autem semper utile amplecti. Haud aliter Seneca, postquam quinquennium illud Neronis æternæ eruditorum magistrorum consecrasset gloriæ, dominum suum, omnibus jam flagitiis inquinatissimum, libere atque fidenter monere non destitit, magno suo periculo, ac postremo præcipitio. Neque aliter potest se habere res: siquidem humanam mentem doctrina imbuit vero sensu fragilitatis suæ, instabilitatis fortunæ, dignitatis animæ et muneris sui; quarum rerum memores, nullo modo sibi persuadere possunt, fortunæ pro.

priæ amplitudinem, tanquam præcipuum sibi bonorum finem statui posse. Quare sic vivunt, tanquam rationem reddituri Deo, et dominis post Deum, sive regibus, sive rebuspublicis, hac formula, Ecce tibi lucrifeci; non autem illa, Ecce mihi lucrifeci. At politicorum turba, quorum mentes in doctrina officiorum, et in contemplatione boni universalis non sunt institutæ, et confirmatæ, omnia ad se referunt; gerentes se pro centro mundi, ac si omnes lineæ in se suisque fortunis debeant concurrere; de reipublicæ navi, licet tempestatibus jactata, neutiquam soliciti, modo ipsis in scapha rerum suarum receptus detur et effugium. At contra, qui officiorum pondera, et philautiæ limites didicerunt, munia sua stationesque, licet cum periculo, tuentur. Quod si forte incolumes permaneant in seditionibus, et rerum mutationibus, non id artibus aut versatili ingenio, sed reverentiæ, quam probitas etiam ab hostibus extorquet, tribuenCæterum, quod attinet ad fidei constantiam, et officiorum religiónem, quas certe animis hominum inserit eruditio, utcunque ex quandoque a fortuna mulctentur, aut ex malesanis politicorum principiis condemnentur, tamen palam scilicet apud omnes laudem referent, ut, in hac re, longa defensione non sit opus.

Aliud vitium literatis familiare, quod facilius excusari potest, quam negari: illud nimirum, quod non facile se applicent, et accommodent, erga personas, quibuscum negotiantur, aut vivunt. Qui defectus e duabus oritur causis. Prima est animi ipsius magnitudo, propter quam ægre se demittere possunt ad observantiam unius alicujus hominis. Amantis verba sunt, non sapientis: satis magnum alter alteri theatrum sumus. Neque tamen inficias ibo, illum, qui aciem animi, instar oculi, non possit æque contrahere, ac dilatare, insigni facultate ad res gerendas esse orbatum. Secunda vero causa est probitas morum et simplicitas; quæ tamen delectum judicii, non defectum, in illis arguit. Veri enim et legitimi observantiæ erga aliquam personam limites non ultra porrigunt se, quam ita nosse illius mores, ut absque

offensione cum eo versari, eumque consilio, si opus sit, juvare, nobisque interim ipsis in omnibus cavere possimus verum alienos affectus rimari, eo fine, ut illum inflectas, verses, et ad libitum circumagas, hominis est parum candidi, sed potius astuti et bifidi; id quod in amicitia vitiosum fuerit, erga principes etiam inofficiosum. Mos enim orientis, quo nefas habetur oculos in reges defigere, ritu quidem barbarus est, sed significatione bonus: neque enim subditos decet, corda regum suorum, quæ sacræ Scripturæ inscrutabilia docent, curiosius rimari.

Superest etiamnum aliud vitium (quocum hanc partem concludam) literatis sæpius imputatum, vide. licet quod in rebus exiguis et externis, (vultu, gestu, incessu, sermonibus quotidianis, et hujusmodi) deficiant in observando decoro; unde homines imperiti, ex istis minutis leviculisque erroribus, quanti sint in rebus majoribus tractandis conjecturam capiunt. Verum fallit eos plerunque hujusmodi judicium; imo sciant, responsum sibi esse a Themistocle: qui cum rogatus esset, ut fidibus caneret, arroganter satis ipse de se, sed ad præsens institutum perquam apposite respondit: se quidem fidium rudem esse, sed quo pacto oppidum parvum in civitatem magnam evadere posset, satis nosse. Et sunt proculdubio multi politicarum artium apprime gnari, quibus tamén in communi vita et quotidianis reculis nihil imperitius. Quin etiam hujusmodi sugillatores amandandi sunt ad Platonis elogium de præceptore suo Socrate, quem haud absimilem dixit pharmacopolarum pyxidibus, quæ exterius inducebantur simiis, ululis, satyrisque, intus vero pretiosos liquores, et nobilia medicamenta recondita habebant: fatendo scilicet, quod ad vulgi captum, et famam popularem, præ se ferret nonnulla levia, atque etiam deformia, cum tamen animi interiora summis tam facultatibus, quam virtutibus essent repleta. Atque de moribus literatorum hæc hactenus.

Interim monere placet, nos nihil minus agere, quam ut patrocinemur quibusdam professorum institutis abjectis et sordidis, quibus et se ipsos, et literas dehonestarunt: quales erant apud Romanos, seculis pos

terioribus, philosophi quidam in familiis divitum, mensarumque eorum asseclæ, quos haud absurde dicas barbatos parasitos. Cujus generis quendam lepide describit Lucianus, quem matrona nobilis catulum suum Melitæum in rheda gestare voluit: quod cum ille officiose, sed indecenter faceret, pusio subsannans: Vereor, inquit, ne philosophus noster e Stoico fiat Cynicus. Ante omnia vero, nihil tam offecit literarum dignitati, quam crassa et turpis adulatio, ad quam multi, neque hi indocti, et calamos et ingenia submisere, Hecubam in Helenam, Faustinam in Lucretiam (ut ait Du-Bartas) transformantes. Neque vero nimis laudo morem illum receptum libros patronis nuncupandi, cum libri, præsertim qui hoc nomine dignandi, in veritatis tantum et rationis clientelam se dare debeant. Melius veteres, qui non aliis, quam amicis atque æqualibus, scripta sua dicare solebant, aut etiam nomina ejusmodi amicorum tractatibus suis imponere: quod si forte regibus, aut magnatibus opus nuncuparent, tum demum hoc factum est, cum argumentum libri personæ tali conveniret. Hæc autem, et similia reprehensionem potius merentur, quam defensionem.

Neque hoc dico, quasi literatos culpem, si ad beatos et potentes viros quandoque se applicent. Recte enim Diogenes cuidam cum irrisione roganti: qui fieret, quod philosophi divites sectarentur, non divites philosophos? respondit, non sine morsu, Hoc ideo fieri, quod philosophi, quibus rebus indigeant, probe intelligant; divites non item. Huic affine est illud Aristippi, cui, nescio quid petenti, cum non attenderet Dionysius, ille adorantis more abjecit se ad pedes ejus; qui tum demum auscultans petitioni annuit: sed paulo post, quidam dignitatis philosophiæ assertor increpuit Aristippum, quod demittendo se ad pedes tyranni pro tantilla re philosophiam ipsam contumelia affecisset: cui ille, suam id culpam non fuisse, respondit, sed Dionysii, qui aures gestaret in pedibus. Quin prudens ille, non pusillanimis habitus est, qui in disputatione quadam cum Hadriano Cæsare vinci se passus est; excusans factum, Quod æquum esset ei cedere, qui tri,

« AnteriorContinuar »