Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet. Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes nos præstitisse ut alii professione quadam, nos re ipsa sensum tueri ac colere videamur. Atque hujusmodi sunt ea, quæ ad lumen ipsum naturæ, ejusque accensionem et immissionem paramus: quæ per se sufficere possent, si intellectus humanus æquus et instar tabulæ abrasæ esset. Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessæ sint, ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit; necessitas quædam incumbit, ut etiam huic rei remedium quærendum esse putemus.

At

Idola autem, a quibus occupatur mens, vel adscititia sunt, vel innata. Adscititia vero immigrarunt in mentes hominum, vel ex philosophorum placitis et sectis, vel ex perversis legibus demonstrationum. innata inhærent naturæ ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur, quam sensus. Utcunque enim homines sibi placeant, et in admirationem mentis humanæ ac fere adorationem ruant, illud certissimum est; sicut speculum inæquale rerum radios ex figura et sectione propria immutat; ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis, haud optima fide rerum naturæ suam naturam inserere et immiscere.

Atque priora illa duo idolorum genera, ægre; postrema vero hæc nullo modo evelli possunt. Id tantum relinquitur, ut indicentur ; atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur, ne forte a destructione veterum, novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent; eoque res recidat, ut errores non extinguantur, sed permutentur : verum e contra, ut illud tandem in æternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem, ejusque formam legitimam, judicare non posse. Itaque doctrina ista de expurgatione intellectus, ut ipse ad

veritatem habilis sit, tribus redargutionibus absolvitur : redargutione philosophiarum, redargutione demonstrationum, et redargutione rationis humanæ nativæ. His vero explicatis, ac postquam demum patuerit, quid rerum natura, quid mentis natura ferat; existimamus nos thalamum mentis et universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse. Epithalamii autem votum sit, ut ex eo connubio auxilia humana, et stirps inventorum, quæ necessitates ac miserias hominum aliqua ex parte doment et subigant, suscipiatur. Hæc vero est operis pars secunda.

AT vias non solum monstrare et munire, sed inire quoque consilium est. Itaque tertia pars operis complectitur Phænomena Universi; hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem, ejus generis, quæ possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis. Neque enim excellens aliqua demonstrandi via, sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum præbere et subministrare possit. Verum iis, quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est; quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent; omnia a rebus ipsis petenda sunt. Neque huic labori, et inquisitioni, ac mundanæ perambulationi, ulla ingenii, aut meditationis, aut argumentationis substitutio, aut compensatio sufficere potest; non si omnia omnium ingenia coierint. Itaque aut hoc prorsus habendum, aut negotium in perpetuum deserendum. Ad hunc vero usque diem ita cum hominibus actum est, ut minime mirum sit, si natura sui copiam non faciat.

Nam primo, sensus ipsius informatio, et deserens et fallens observatio, indiligens et inæqualis, et tanquam fortuita: traditio, vana et ex rumore: practica, operi intenta et servilis: vis experimentalis, cæca, stupida, vaga, et prærupta: denique historia naturalis, levis et inops; vitiosissimam materiam intellectui ad philosophiam et scientias congesserunt.

Deinde, præpostera argumentandi subtilitas et ventilatio, serum rebus plane desperatis tentat remedium: nec negotium ullo modo restituit, aut errores separat. Itaque nulla spes majoris augmenti ac progressus sita est, nisi in restauratione quadam scienti

arum.

Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus. Frustra enim fuerit speculum expolire, si desint imagines: et plane materia idonea præparanda est intellectui, non solum præsidia fida comparanda. Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea, quæ habetur, multis rebus: fine, sive officio; ipsa mole et congerie; dein subtilitate; etiam delectu, et constitutione in ordine ad ea, quæ sequuntur.

Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quæ non tam aut rerum varietate delectet, aut præsenti experimentorum fructu juvet; quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiæ enutricandæ primam mammam præbeat. Licet enim opera, atque activam scientiarum partem præcipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur. Satis enim scimus axiomata recte inventa, tota agmina operum. secum trahere; atque opera non sparsim, sed confer tim exhibere. Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalanta, quod cursum retardat. Atque historiæ nostræ naturalis officium tale est.

Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturæ liberæ ac solutæ (cum scilicet illa sponte fluit, et opus suum peragit; qualis est historia colestium, meteororum, terræ, et maris, mineralium, plantarum, animalium) sed multo magis naturæ constrictæ et vexatæ ; nempe, cum per artem et ministerium. humanum de statu suo detruditur, atque premitur et fingitur. Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativæ partis liberalium, omnia practicarum complurium, quæ in artem propriam non coaluerunt, ex

perimenta (quantum inquirere licuit, et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus. Quin etiam (ut quod res est, eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operæ et præsidii in hac parte, quam in illa altera, ponimus: quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis, quam in libertate propria.

Neque corporum tantum historiam exhibemus, sed diligentiæ insuper nostræ esse putavimus, etiam virtutum ipsarum (illarum dicimus, quæ tanquam cardinales in natura censeri possint, et in quibus naturæ primordia plane constituuntur; utpote materia primis passionibus ac desideriis; viz. denso, raro, calido, frigido, consistenti, fluido, gravi, levi, aliisque haud paucis) historiam seorsum comparare.

Enimvero, ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius, quam sunt ea, quæ occurrunt. Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quæ nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret; cumin se nullius magnopere sint usus; ut liquido appareat, ea non propter se quæsita esse; sed ita prorsus se habere illa ad res et opera, quemadmodum literæ alphabeti se habeant ad orationem et verba; quæ licet per se inutiles, eædem tamen omnis sermonis elementa sunt.

[ocr errors]

A

[ocr errors]

In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur, quam qui adhuc in historia naturali versati sunt. Nam omnia fide oculata, aut saltem perspecta, et summa quadam cum severitate recipimus: ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quæ narramus, a fabulis et vanitate casta et intemerata sint. Quinetiam et recepta quæque ac jactata mendacia (quæ mirabili quodam neglectu per secula multa obtinuerunt, et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus, ne scientiis amplius molesta sint. Quod enim prudenter animadvertit quidam; fabulas et superstitiones, et nugas, quas nutriculæ pueris instillant, mentes eorum etiam

serio depravare: ita eadem nos movit ratio, ut soliciti atque etiam anxii simus, ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiæ sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat. At in omni experimento novo et paulo subtiliore, licet (ut nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti, quo usi sumus, aperte subjungimus: ut, postquam patefactum sit, quomodo singula nobis, constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhærere possit; atque ad probationes magis fidas, et magis exquisitas (si quæ sint) expergiscantur: denique ubique monita, et scrupulos, et cautiones aspergimus, religione quadam, et tanquam exorcismo omnia phantasmata ejicientes, ac cohibentes.

Postremo, cum nobis exploratum sit, quantopere experientia et historia aciem mentis humanæ disgreget; et quam difficile sit (præsertim animis vel teneris, vel præoccupatis) a principio cum natura consuescere ; adjungimus sæpius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes, ac veluti aspectus historiæ ad philosophiam : ut et pignoris loco hominibus sint, eos in historiæ fluctibus perpetuo non detentum iri; utque, cum ad opus intellectus deveniatur, omnia sint magis in procinctu. Atque per hujusmodi (qualem describimus) historiam naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum; atque materiam intellectui præberi probam et præparatam censemus.

POSTQUAM Vero et intellectum fidissimis auxiliis ac præsidiis stipavimus, et justum divinorum operum exercitum severissimo delectu comparavimus; nil amplius superesse videtur, nisi ut philosophiam ipsam aggrediamur. Attamen in re tam ardua et suspensa sunt quædam, quæ necessario videntur interponenda; partim docendi gratia, partim in usum præsentem.

Horum primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi, secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repræsentata: sumendo ea potissimum subjecta, quæ et inter ea, quæ quærun

« AnteriorContinuar »