Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nitatis viri, ad regem Galliæ eo tempore legati ordinarii designati, mittendum curavit. A quo non ita multo post idoneus habitus est qui in Angliam ad nuncium aliquem reginæ perferendum remitteretur. Quo quidem negotio perfunctus, non sine gratiis a regina redditis, in Galliam secundo remeavit ; eo consilio, ut non nisi post annos aliquot exactos Angliam denuo inviseret. Dum in Galliis peregrinatus est, pater ejus, dominus custos magni sigilli, diem suum obiit; relicta (sicut a quibusdam ejus rei gnaris accepi) satis ampla nummorum vi, ad id congesta, ut latifundia aliqua in usum hujusce filii sui natu minimi coëmeret et compararet; qui solus sine patrimonio post obitum patris remansit: et quamvis in bonis paternis, in affectu tamen paterno, non infimum locum tenuit. Verum cum ejusmodi terrarum coëmptio, superstite adhuc patre, designata tantum et non perimpleta fuerit, non plus ei cessit, quam pro rata pecuniæ inter quinque fratres distribuendæ. Quod in causa fuit, ut fortuna aliquantulum dura, ætate juniore usus sit. Neque enim præclarum illud et peramœnum prædium Gorhamburiense, nisi multis postea annis, adeptus est; per mortem scilicet carissimi fratris sui germani, Antonii Baconi, magni nominis viri, et in aulis principum externorum versatissimi, celsitudine quidem ingenii paris, sed in artium liberalium scientia fratri concedentis; inter quos magna necessitudo intervenerat : siquidem qui, præter eandem paternam originem, unius matris nexu arctius conjungerentur.

Reverso e Galliis, de genere vitæ statuendum fuit. Itaque juris Angliæ municipalis studio et professioni se addixit. In qua sparta ornanda eximios brevi progressus fecit, licet (ut ipsius verbis utar) peritiam illam, tanquam accessoriam, sive subsidiariam, non tanquam principalem, amplexus sit. Varios tractatus circa hoc argumentum a principio emisit. In quibus, quamvis ab aliquibus professionis illius coryphæis mole et casuum numero forte superetur; pon

dere tamen, et fundamentorum, ac mysteriorum juris scientia, nemini cessit. Nondum tyrocinium in lege egressus, a regina in consilium suum doctum extraordinarium adscitus est; gratiam (uti accepi) vix cuiquam antea indultam. Sedem sibi delegit, studiis suis et officio advocati commodam, inter honorabilem societatem hospitii Greiensis: in cujus societatis numerum sese adscripsit; ubi elegans illud ædificium sive structuram erexit, quæ hodie baronis Baconi nomine innotescit; quam per vices maximam partem vitæ (paucis solummodo annis exemptis) usque in diem mortis incoluit. In qua societate ea demum suavitate, comitate, et animi generositate usus est, ut magnum exinde amorem et reverentiam ab hospitii illius senioribus et alumnis sibi conciliaverit.

Quamvis autem legis consultorum professioni pro vitæ et convictus sui exigentia astrictus esset, animo tamen et affectu in artes politicas et officia status magis propendebat; quibus sane, si majestati tunc augustæ placuisset, cum primis habilis fuit. Ætate adhuc integra, in numerum eorum, qui rebus nobilis illius sed infelicis herois, comitis Essexiæ, studebant, se adscripsit; cui, tanquam intimus et fidissimus consultor, omnibus viribus inservivit, et in id incubuit, ut tuta tantum et honorifica monita animo ejus instillaret: donec ad extremum comes ille, temerariorum quorundam et furiosorum hominum consiliis aures. præbens, in exitium se præcipitaverit.

Natalibus atque ingenuis animi sui dotibus hoc debuit, ut facilior ei et liberior ante reliquos professionis ejusdem aditus pateret ad aulam principis, adeoque in conspectum reginæ ipsius; quæ sermones cum eo seorsum et summa cum facilitate miscere (quoties commodum erat) non aspernata est, non solum circa professionis ejus res et materias juridicas, sed etiam circa ardua negotia status regni; cujus responsis de tempore in tempus libentissime acquievit. Veruntamen quamvis benignitate vultus sui eum abunde refocillaverit, nunquam tamen refocillavit benignitatę

4

manus; utpote quæ ad nullum publicum munus, sive honoris sive emolumenti, eundem promoverit; dempta una reversione sicca officii registrarii in camera stellata, annui ut putabatur valoris mille et sexcentarum librarum, in cujus possessionem non ante annos viginti aut circiter devenit: de quo officio dominatio sua Elizabethæ tempore festive dixit, Illud sibi esse instar fundi alieni ædibus suis adjacentis, qui prospectum meliorare, horreum autem ejus replere non possit. Verum, regnante Jacobo, illo tandem officio potitus est, et per deputatum administravit. Hoc autem tribui possit nullo modo malevolo aut infenso in eum reginæ ipsius animo, sed artibus et æmulationi cujusdam e proceribus ea tempestate apud reginam potentis, qui eum omnibus modis deprimere et coërcere sedulo curavit, ne, si ad fastigium aliquod attolleretur, propria per eum gloria obfuscaretur.

Quamvis autem tempore dominæ suæ Elizabethæ reginæ retardationem diutinam passus sit, post regiminis tamen mutationem, et ingressum domini sui novi Jacobi regis, incitato gradu perrexit: a quo fiduciæ, honoris, et proventuum muniis eximie cohonestatus est. Ipse vidi literas quasdam, propria manu ad Jacobum regem conscriptas, quibus " talem "illum fuisse erga se dominum agnoscit, qui repetitis "subinde favoribus novies cumulasset; ter honoribus, "sexies autem officiis." Officia, quæ intelligit (ut puto) hæc erant, consilium doctum extraordinarium regiæ majestati suæ (quo loco antea inservivit majestati reginæ) regis solicitator generalis, atturnatus regis generalis sive procurator primarius, cooptatus in sanctius regis concilium dum adhuc atturnati locum gessit, dominus custos magni sigilli Angliæ, ultimo dominus cancellarius Angliæ. Quæ quidem munera posteriora duo, licet auctoritate et potestate eadem sint, diplomatibus tamen, fastigio, et favore principis differunt. A cujus magistratu successorum nullus domini cancellarii Angliæ titulo in hunc usque diem decoratus est. Honores erant, primo, eques auratus; dein, baro Verulamius; postremo, vice-comes Sancti

Albani: præter alia dona magnifica et manus, benignitates, quibus eum dotare majestati suæ visum fuit, tam ex proventibus magni sigilli, quam ex officio alienationis.

Circa annos magis propitios de matrimonio contrahendo consilium cepit. Itaque in uxorem duxit Aliciam, filiam, et hæredum unam Benedicti Barnhami, armigeri, et aldermanni Londinensis: cum qua dotem satis amplam et lautam, tam in terris, quam in pecuniis numeratis, recepit. Liberos ex ea suscepit nullos: qui quamvis adjumento sint ad nomen nostrum post obitum perpetuandum; illi tamen alia propagine ad nomen suum perpetuandum beari contigit, propagine scilicet cerebri sui, in qua semper felix et mirabilis fuit; instar Jovis, cum Pallada enixus sit. Neque vero liberorum defectus ullo pacto amorem ejus erga nuptam imminuit, quam summa semper dilectione conjugali et amoris indiciis prosecutus est; supellectili lauta, monilibus variis, et fundis insuper donavit addita etiam trabea honoraria maritali, quam viginti plus minus annos post obitum ejus gestavit. Totidem enim annis honoratissimo marito superstes fuit.

Quinquennium extremum vitæ suæ, a negotiis civilibus et vita activa retractus, studiis et contemplationibus insumpsit. Quæ res sane visa est ei maxime cordi fuisse; ac si in umbra potius, quam in luce, commori optasset. Cujus etiam non obscura indicia in operibus ejus perlegendis reperire licet. Quo temporis spatio, librorum suorum, tam Anglicano quam Romano sermone conscriptorum, maximam partem exaravit. Quos jam juxta temporis seriem, quo conscripti erant (quam præsens observavi) enumerare satagam. Ii sic se habuerunt. Historia regni Henrici septimi regis Angliæ, sermone patrio. Abecedarium naturæ, scriptum metaphysicum; quod, nescio quo malo fato, periit, Historia ventorum. Historia vitæ et mortis. Historia densi et rari, jam primum typis mandata. Historia gravis et levis, quæ itidem periit. Hi libri stylo Romano elucubrati. Dein fragmenta quædam Anglicana, quæ fuerunt, Dissertatio de bello

Fa

cum Hispanis gerendo. Dialogus de bello sacro. bula Nova Atlantidis. Præfatio digesto de legibus Angliæ præfigenda. Initium Historiæ regni Henrici octavi regis Anglia. Intervenerat opus De augmentis scientiarum; in quo e lingua vernacula, proprio marte, in Latinam transferendo honoratissimus auctor plurimum desudavit, et multis subinde ac variis additioni bus locupletavit. Postea, Consilia civilia et moralia (antea Delibationes dictæ) tunc autem et numero et pondere aucta, idiomate Anglicano. Psalmorum Davidis nonnulli, in rhythmos Anglicanos compositi. Iterum, versio quorundam e scriptis suis de patrio in sermonem Romanum: quæ fuerunt, Historia regni Henrici septimi regis Angliæ. Consilia civilia et moralia, exinde dicti, Sermones fideles, sive interiora rerum. Dialogus de bello sacro: et Fabula Nova Atlantidis; in gratiam exterorum, apud quos expeti inaudiverat. Liber De sapientia veterum recognitus. Inquisitio de magnete. Topica inquisitionis de luce et lumine. Ultimum locum tenuit Sylva sylvarum, sive historia naturalis, opus Anglicum. Atque hi fructus fuerunt, qui in umbra annorum quinque memoratorum maturuerunt. Libros ante quinquennium illud elaboratos non hic recito. Quin et propositum illi fuit (mandante serenissimo nuper rege Carolo) Historiam Henrici octavi Angliæ regis contexuisse: sed opus illud ultra designationem solam non processit, Deo ulteriorem vitam celeberrimo auctori minime largiente. Extat tamen specimen quoddam historiæ illius, quam paucæ unius diei horulæ matutinæ olim parturierunt, inter opera ejus historica Anglice edita; per quod ex ungue leonem dignoscere possis.

Virtutes et animi dotes non minus, quam curriculum vitæ, in heroë isto commemorando locum sibi vendicant. Facultates illæ, quas in aliis non infimi ingenii hominibus dissociatas fere et solitarias reperies, in illo conjunctæ, et quasi connubio copulatæ eminebant. Eæ fuerunt ingenii acumen, memoria fida, judicium penetrans, et elocutio profluens. Ac de prioribus illis tribus libri ejus abunde testantur; de qui

« AnteriorContinuar »