Imágenes de páginas
PDF
EPUB

primum lumine, postea vero corpore impletum fuisse, vanissimo commento asseruerunt: quando tamen Scripturæ sacræ, massam cœli et terræ, tenebrosam, ante ducem creatam, diserte posuerint. Quæ vero physice et secundum sensum de ea tractantur, ea statim ad radiationes descendunt, ut parum physicæ inquisitionis circa hanc rem extet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paulisper, et quid sit corporibus omnibus lucidis commune inquirere, tanquam de forma lucis. Etenim quam immensa est corporis differentia (si ex dignitate considerentur) inter solem et lignum putridum, aut squamas etiam piscium putridas? Inquirere etiam debuerant, quid tandem in causa sit, cur aliqua ignescant, et lucem ex se jaciant calefacta, alia minime? Ferrum, metalla, lapides, vitrum, ligna, oleum, sevum, ab igne, vel flammam vibrant, vel saltem rubescunt: at aqua, aër, acerrimo et tanquam furenti calore fervefacta, nihil tamen lucis adipiscuntur, nec splendent. Quod si quis hoc eo fieri putet, quod proprium sit ignis lucere, aqua autem et aër igni omnino inimica sint; is sane nunquam per obscura noctis in aqua salsa, tempestate calida, remigavit; cum guttulas aquæ ex remorum concussione subsilientes micare et lucescere videre potuisset. Quod etiam fit in spuma maris ferventiore, quam pulmonem marinum vocant. Quid denique habent commune cum flamma et ignitis cicendulæ et luciola; et musca Indica, quæ cameram totam illustrat; et oculi quorundam animalium in tenebris; et saccharum inter radendum, aut frangendum; et sudor equi nocte æstuosa festinantis; et alia nonnulla? Quin et homines tam parum in hac re viderunt, ut plerique scintillas e silice aërem attritum putent. Attamen quando aër calore non ignescat, et lucem manifesto concipiat, quomodo tandem fit, ut noctuæ, et feles, et alia nonnulla animalia, noctu cernant? Adeo ut ipsi aëri (quando visio absque luce non transigatur) necesse est inesse lucem aliquam nativam et genuinam, quamvis tenuem admodum et infirmam, quæ tamen sit radiis visivis hujusmodi ani

[blocks in formation]

*

malium proportionata, iisque ad videndum sufficiat. Verum hujusce mali (ut plurimorum) causa est, quod homines, ex instantiis particularibus, formas naturarum communes non elicuerunt; id quod nos tanquam subjectum proprium metaphysicæ posuimus; quæ et ipsa physicæ, sive doctrinæ de natura, pars est. Itaque de forma et originibus lucis fiat inquisitio, eaque interim inter desiderata ponatur. Atque de doctrina circa substantiam animæ, tam rationalis quam sensibilis, cum facultatibus suis, atque de ejusdem doctrinæ appendicibus, hæc dicta sint.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Partitio doctrinæ circa usum et objecta facultatum animæ humanæ, in Logicam, et Ethicam. Partitio Logicæ, in artes Inveniendi, Judicandi, Retinendi, et Tradendi.

DOCTRINA circa intellectum (rex optime) atque illa altera circa voluntatem hominis, in natalibus suis tanquam gemellæ sunt. Etenim illuminationis puritas, et arbitrii libertas, simul inceperunt, simul corruerunt. Neque datur in universitate rerum, tam intima sympathia, quam illa veri et boni. Quo magis rubori fuerit viris doctis, si scientia sint tanquam angeli alati, cupiditatibus vero tanquam serpentes, qui humi reptant; circumgerentes animas, instar speculi sane, sed menstruati.

Venimus jam ad doctrinam circa usum et objecta facultatum animæ humanæ. Illa duas habet partes,

easque notissimas, et consensu receptas; logicam et ethicam nisi quod doctrinam civilem, quæ vulgo ut pars ethicæ collocatur, jam ante emancipaverimus; et in integram doctrinam de homine congregato, sive in societate, constituerimus; hic tantum de homine segregato, tractantes. Logica de intellectu et ratione; ethica de voluntate, appetitu, et affectibus disserit: altera decreta, altera actiones progignit. Verum quidem est, quod phantasia in utraque provincia, tam judiciali quam ministeriali, legati cujusdam, aut internuncii, aut procuratoris reciproci vices gerit. Nam sensus idola omnigena phantasia tradit, de quibus postea ratio judicat: at ratio vicissim idola electa et probata phantasiæ transmittit, priusquam fiat executio decreti. Siquidem motum voluntarium perpetuo præcedit, eumque incitat phantasia: adeo ut phantasia sit utrique tam rationi quam voluntati instrumentum commune: nisi quod iste bifrons sit 90 Janus

DIC

duas obvertat facies: facies enim rationem aspiciens, veritatis habet effigiem; facies autem actionem aspiciens, effigiem bonitatis: quæ tamen sint facies,

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

Neque vero merus et nudus internuncius est phantasia; sed auctoritatem non exiguam vel accipit, vel usurpat, præter delationem simplicem mandati. Recte enim Aristoteles, Id imperii habet anima in corpus, quod dominus in mancipium; ratio vero in phantasiam, quod in libera civitate magistratus in civem; ad quem possit sua vice redire dominatio. Videmus enim quod in iis, quæ sunt fidei et religionis, phantasia supra ipsam rationem scandat et evehatur: non quod illuminatio divina locum habeat in phantasia (quin potius in ipsa arce mentis et intellectus) verum quemadmodum gratia divina in virtutibus utitur motibus voluntatis; ita similiter gratia divina in illuminationibus utitur motibus phantasiæ; unde fit ut religio semper aditum sibi ac viam ad animum quæsierit per similitudines, typos, parabolas, visiones, insomnia. Rursus haud humile est regnum phantasie in persua

[ocr errors]

4

sionibus, a vi eloquentiæ insinuatis. Nam ubij per orationis artificia hominum animi demulcentur, in flammantur, et in quamcunque partem pertrahuntur ; totum illud fit per exsuscitationem phantasia, quie impotens jam facta, non solum rationi insultat, verum eidem vim quadammodo facit, partim occæcando, partim extimulando. Neque tamen causa videtur, cur a partitione priore discedamus. Nam phantasia scientias fere non parit; siquidem poësis (quæ a principio phantasiæ attributa est) pro lusu potius ingenit, quam pro scientia, habenda. Potestatem autem phani tasia in naturalibus doctrinæ de anima paulo ante las signavimus eam vero, quam habet cum rhetorica cognationem, illi ipsi arti (de qua infra tractabimus) remitti par est,

[ocr errors]

Pars ista humanæ philosophiæ, quæ ad logicam spectat, ingeniorum plurimorum gustui ac palato minus grata est; et nihil aliud videtur, quam spinosæ subtilitatis laqueus ac tendicula. Nam sicut vere dicitur scientiam esse animi pabulum: ita in hoc pabulo appetendo et deligendo plerique palatum nacti sunt Israëlitarum simile in deserto; quos cupido incessit redeundi ad ollas carnium; mannæ autem fastidium cepit: quæ licet cibus fuerit coelestis, minus tamen sentiebatur almus et sapidus. Eodem modo (ut plurimum) illæ scientiæ placent, quæ habent infusionem nonnullam carnium magis esculentam: quales sunt historia civilis, mores, prudentia politica, circa quas hominum cupiditates, laudes, fortune vertuntur et Occupatæ sunt. At istud lumen siccum plurimorum mollia et madida ingenia offendit et torret. Cæterum unamquamque rem propria si placet dignitate metiri, Fationales scientiæ reliquarum omnino claves sunt: atque quemadmodum manus instrumentum instrumentorum, anima forma formarum, ita et illæ, artes artium ponendæ sunt: neque solum dirigunt, sed et robbrant; sicut sagittandi usus et habitus, non tantum facit ut melius quis collimet, sed ut arcum tendat fortiorem.

Artes logica quatuor numero sunt; divisæ ex finibus suis, in quos tendunt. Id enim agit homo in

« AnteriorContinuar »