Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tamen, cum hactenus philosophiam solam tractemus (quippe sacram theologiam in fine operis collocavimus) partitionem istam a theologia mutuaremus, nisi etiam cum principiis philosophiæ conveniret. Plurimæ enim et maximæ sunt animæ humanæ præcellentiæ supra animas brutorum, etiam philosophantibus secundum sensum manifestæ. Ubicunque autem tot et tantarum invenitur excellentiarum symbolum, ibi merito semper constitui debet differentia specifica. Itaque nobis non nimium placet confusa illa et promiscua philosophorum de animæ functionibus tractatio; ac si anima humana gradu potius, quam specie, discriminata esset ab anima brutorum: non aliter, quam sol inter astra, aut aurum inter metalla.

Subjungenda est etiam partitio alia doctrinæ generalis circa animam humanam, antequam de speciebus fusius loquamur. Etenim, quæ de speciebus postea dicemus, utramque partitionem, tum illam, quam jam modo posuimus, tum istam, quam nunc proponemus, simul tractabunt. Secunda igitur partitio sit, in doctrinam de substantia et facultatibus animæ, et doctrinam de usu et objectis facultatum.

Præmissis itaquehis partitionibus geminis, ad species accedamus. Doctrina de spiraculo, eademque de substantia animæ rationalis, complectitur inquisitiones illas de natura ejus; utrum nativa sit illa, an adventitia; separabilis, an inseparabilis; mortalis, an immortalis; quatenus legibus materiæ alligata, quatenus minime ; et similia. Quæ vero hujus sunt generis, licet etiam in philosophia, et diligentiorem et altiorem inquisitionem subire possint, quam adhuc habetur ; utcunque tamen in fine, religioni determinanda et definienda rectius transmitti censemus: aliter enim, erroribus haud paucis, et sensus illusionibus omnino exponentur. Etenim, cum substantia animæ, in creatione sua, non fuerit extracta aut deducta ex massa coeli et terræ, sed immediate inspirata a Deo; cumque leges coeli et terræ sint propria subjecta philosophiæ; quomodo possit cognitio de substantia animæ rationalis ex philosophia peti et haberi? Quinimo ab eadem

inspiratione divina hauriatur, a qua substantia animæ primo emanavit.

Doctrina vero de anima sensibili, sive producta, etiam quatenus ad substantiam ejus, vere inquiritur : at ea inquisitio nobis quasi desiderari videtur. Quid enim ad doctrinam de substantia animæ faciunt, actus ultimus, et forma corporis, et hujusmodi nugæ logicæ? Anima siquidem sensibilis sive brutorum, plane substantia corporea censenda est, a calore attenuata, et facta invisibilis; aura (inquam) ex natura flammea et aërea conflata, aëris mollitie ad impressionem recipiendam, ignis vigore ad actionem vibrandam dotata ; partim ex oleosis, partim ex aqueis nutrita ; corpore obducta, atque in animalibus perfectis in capite præcipue locata; in nervis percurrens, et sanguine spirituoso arteriarum refecta et reparata ; quemadmodum Bernardinus Telesius et discipulus ejus Augustinus Donius, aliqua ex parte, non omnino inutiliter, asseruerunt. Itaque de hac doctrina diligentior fiat inquisitio : eo magis, quod hæc res non bene intellecta, opiniones superstitiosas, et plane contaminatas, et dignitatem animæ humanæ pessime conculcantes, de metempsychosi et lustrationibus animarum per periodos annorum, denique de nimis propinqua animæ humanæ erga animas brutorum per omnia cognatione, peperit. Est autem hæc anima in brutis anima principalis, cujus corpus brutorum organum ; in homine autem, organum tantum et ipsa animæ rationalis; et spiritus potius appellatione, quam animæ, indigitari possit. Atque de substantia animæ hactenus.

Facultates autem animæ notissimæ sunt intellectus, ratio, phantasia, memoria, appetitus, voluntas; denique universæ illæ, circa quas versantur scientiæ logicæ et ethicæ : sed in doctrina de anima, origines ipsarum tractari debent, idque physice, prout animæ innatæ sint, et adhæreant: usus tantum ipsarum, et objecta, illis alteris artibus deputantur. Atque in hac parte nihil egregii (ut nobis videtur) adbuc repertum est; quanquam desiderari eam haud sane dixerimus. Habet etiam pars ista de facultatibus animæ appendices duas; quæ et ipsæ, quemadmodum tractantur, potius fumos nobis exhibuerunt, quam flammam aliquam lucidam veritatis : altera harum est doctrina de divinatione naturali; altera de fascinatione.

Divinationem ab antiquis, nec male, in duas partes divisam habemus; artificialem et naturalem. Artificialis ratiocinando, ex indicatione signorum, prædicti. onem colligit. Naturalis, ex ipsa animi præsensione interna, absque signorum adminiculis, præsagit. Artificialis duplex; altera argumentatur ex causis: altera ex experimentis tantum, cæca quadam auctoritate: quæ posterior, ut plurimum, superstitiosa est; quales erant ethnicorum disciplinæ circa inspectionem extorum, volatum avium, et similia. Etiam Chaldæorum astrologia solennior, non multo melior. At artificialis divinatio utraque inter diversas scientias spargitur. Habet astrologus prædictiones suas ex situ astrorum: habet etiam medicus suas, de morte ingruente; de convalescentia ; de symptomatibus morborum superventuris, ex urinis, pulsibus, aspectu ægrotorum, et similibus : habet et politicus suas: O urbem venalem, et cito perituram, si emptorem invenerit! cujus vaticinii fides non diu morata est; impleta primum in Sylla, postea in Cæsare. Hujusmodi igitur prædictiones præsentis non sunt instituti, verum ad artes proprias remitti debent. Naturalis autem divinatio, ex vi scilicet interna animi ortum habens, ea demum est, de qua nunc agitur. Hæc duplex est; altera nativa ; altera

per

influxum. Nativa hoc nititur suppositionis fundamento; quod anima in se reducta, atque collecta, nec in corporis organa diffusa, habeat ex vi propria essentiæ suæ aliquam prænotionem rerum futurarum; illa vero optime cernitur in somnis, ecstasibus, confiniis mortis ; rarius inter vigilandum, aut cum corpus sanum sit ac validum. Hujusmodi vero status animi, procuratur fere, aut adjuvatur ex abstinentiis, atque illis rebus, quæ animam a muneribus corporis exercendis maxime sevocant, ut sua natura absque impeditionibus exteriorum gaudere possit. Divinatio vero per influxum hoc altero suppositionis fundamento nititur; quod anima, veluti speculum, illuminationem quandam secundariam a præscientia

Dei et spirituum excipiat: cui etiam idem, qui priori, status et regimen corporis confert. Eadem enim animæ sevocatio efficit, ut et sua natura impensius utatur, et divinorum influxuum sit magis susceptiva : nisi quod in divinationibus per influxum anima fervore quodam, atque tanquam numinis præsentis impatientia (quæ apud priscos sacri furoris nomine vocabatur) corripiatur: in divinatione autem nativa, quieti potius et vacationi propior sit.

Fascinatio autem est vis et actus imaginationis intensivus in corpus alterius (vim enim imaginationis super corpus proprium ipsius imaginantis superius perstrinximus). In hoc genere schola Paracelsi, et ementitæ naturalis magiæ cultores, tam fuerunt immodici, ut imaginationis impetum et apprehensionem miracula patranti fidei tantum non exæquarint. Alii ad similitudinem veri propius accedentes; cum occultas rerum energias et impressiones, sensuum irradiationes, contagionum de corpore in corpus transmissiones, virtu- , tum magneticarum delationes, acutius intuerentur ; in eam opinionem devenerunt, quod multo magis a spiritu in spiritum (cum spiritus præ rebus omnibus sit, et ad agendum strenuus, et ad patiendum tener et mollis) impressiones, et delationes, et communicationes fieri poterint. Unde increbuerunt opiniones, factæ quasi populares, de genio superiori, de hominibus quibusdam infaustis et omninosis, de ictibus amoris et invidiæ, et aliæ his similes. Atque huic conjuncta est disquisitio, quomodo imaginatio intendi et fortificari possit ? Quippe si imaginatio fortis tantarum sit virium, operæ pretium fuerit nosse, quibus modis eam exaltari, et seipsa majorem fieri detur ? Atque hic oblique, nec minus periculose, se insinuat palliatio quædam et defensio maximæ partis magiæ ceremonialis. Speciosus enim fuerit prætextus, ceremonias, characteres, incantationes, gesticulationes, amuleta, et similia, non ex aliquo tacito aut sacramentali cum malis spiritibus contractu vires nancisci ; sed eo pertinere tantum, ut imaginatio illius, qui his utitur, roboretur et exaltetur : quemadmodum etiam in religione, usus imaginum, ad mentes hominum in rerum contemplatione defigendas, et devotionem precantium excitandam, invaluit. Attamen mea talis est sententia; etiam si detur, vim imaginationis esse utique potentem, atque insuper ceremonias vim illam intendere et roborare; posito denique, quod adhibeantur ceremoniæ ad hanc intentionem sincere, atque tanquam remedium physicum, absque aliqua vel minima cogitatione de invitandis per ipsas auxiliis spirituum : ha beri nihilominus debent pro illicitis, propterea quod sententiæ illi divinæ, adversus hominem propter peccatum latæ, repugnent et recalcitrent: In sudore vul. tus comedes panem tuum." Siquidem magia ejus generis, egregios illos fructus, quibus Deus pretium laboa rem constituit, adipiscendos proponit, per paucas, easque faciles et minime operosas observantias.

t Supersunt doctrinæ duæ, quæ ad facultates animæ inferioris, sive sensibilis, præcipue spectant, utpote quæ cum organis corporeis maxime communicanti Altera de motu voluntario: altera de sensu et sensi. bili. In priori harum, etiam alias satis jejune inquii sita, unica pars fere integra deest. Etenim de Offil cio et fabrica commoda nervorum et musculorum, et aliorum, quæ ad hunc motum requiruntur ; quæque pars corporis quiescat, dum alia moveatur ; tum quod hujusce motus rector, et quasi auriga sit imaginatio; adeo ut dimissa imagine, ad quam motus fertur, statim intercipiatur et sistatur motus ipse (ut cum deambulamus, si alia subeat cogitatio acris et defixa, conti nuo consistimus) et aliæ nonnullæ subtilitates non male in observationem et inquisitionem jam pridem venerunt. Quomodo vero compressiones, et dilatationes, et agitationes spiritus (qui proculdubio motus fons est) corpoream et crassam partium molem flectat, excitet, aut pellat, adhuc diligenter inquisitum et tractatum non est. Neque mirum, cum anima ipsa sensibilis hactenus potius rio entelechia et functioné quadam habita sit, quam pro substantia. At quando jam innotuerit, ipsam esse substantiam corporeamet materiatam, necesse est etiam, ut quibus nixibus auxa

[ocr errors]
[ocr errors]

3

« AnteriorContinuar »