Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nibus robustis ; balneis quibusdam mineralibus. Ros. cidi, ut in usu dulcium, et abstinentia a salsis et acidis, et maxime omnium in tali mnistione potus, quæ sit partium valde tenuium et subtilium, absque tamen omni acrimonia aut acedine. Reparatio fit per ali. menta : 'alimentatio autem promovetur quatuor modis: per concoctionem viscerum ad extrusionem alimenti, ut in confortantibus viscera principalia: per excitationem partium exteriorum ad attractionem alimenti, ut in exercitationibus et fricationibus debitis, atque unctionibus quibusdam et balneis appropriatis: per præparationem alimenti ipsius, ut facilius se insinuet, et digestiones ipsas quadamtenus anticipet, ut in variis et artificiosis modis cibi condiendi, potus miscendi, panis fermentandi, et horum trium virtutes in unum redigendi : per confortationem ipsius ultimi actus assimilationis, ut in somno tempestivo, et applicationibus quibusdam exterioribus. Renovatio ejus, quod cæpit veterascere, fit duobus modis : vel per intenerationem habitus corporis ipsius, ut in usu malacissationum ex balneis, emplastris, et unctionibus : quæ talia sint ut imprimant, non extrahant: vel per expurgationem succi veteris, et substitutionem succi novi, ut in tempestivis et repetitis purgationibus, sanguinis missionibus, et diætis attenuantibus, quæ florem corporis restituunt. Atque de indiciis hactenus.

Præcepta, quanquam ex ipsis indiciis plurima possint deduci; tria tamen veluti præcipua subjungere visum est. Præcipimus primo, ut prolongatio vitæ expectetur potius a diætis statis, quam a regimine aliquo victus familiari ; aut etiam a medicamentorum particularium excellentia. Etenim, quæ tanta virtute pollent, ut naturam retrovertere valeant; fortiora plerunque sunt, et potentiora ad alterandum, quam ut simul in aliqua medicina componi, multo minus in victu familiari interspergi possint. Superest itaque ut seriatim et regulariter, et ad tempora certa, et vicibus certis recurrentia, adhibeantur.

Secundo præcipimus, ut prolongatio vitæ expectetur potius ab operatione in spiritus, et a malacissatione partium, quam a modis alimentandi. Etenim,

cum corpus humanum, ejusque fabrica (missis externis) a tribus patiatur; spiritibus scilicet, partibus, et alimentis ; via prolongationis vitæ per alimentandi modos longa est ; atque per multas ambages et circuitus: at viæ per operationes super spiritus, et super partes, multo breviores sunt, et quibus citius ad finem desideratum pervenitur ; eo quod spiritus subito patiantur, et a vaporibus, et ab affectibus, quæ miris modis in eos possunt: partes item, per balnea, aut unguenta, aut emplastra, quæ subitas etiam impressiones faciunt. " Tertio præcipimus, quod malacissatio partium per exterius, fieri debet, per consubstantialia, imprimentia, et occludentia. Consubstantialia enim benevolo partium amplexu libenter excipiuntur, et proprie malacissant. Imprimentia autem et virtutem malacissantium, tanquam vehicula, facilius et altius deducunt, atque ipsa partes nonnihil expandunt. 'Occludentia autem, virtutem utrorumque retinent, et paulisper figunt, et perspirationem, quæ est res malacissationi opposita (quia humidum emittit) cohibent. Itaque per hæc tria (sed potius ordine disposita et succedentia, quam commixta) res absolvitur. Interim in hac parte monemus; non eam esse intentionem malacissa.' tionis, ut nutriat partes per exterius; sed tantum ut eas reddat magis idoneas ad nutriendum. Quicquid enim magis aridum est, minus est activum ad assimilandum. Atque de prolongatione vitæ, quæ est pars tertia medicinæ noviter ascripta, hæc dicta sint.

Veniamus ad cosmeticam, quæ certe partes habet civiles, partes rursus effoeminatas. Corporis enim munditia, et decor honestus, recte existimatur promanare a modestia quadam morum, et a reverentia ; imprimis erga Deum, cujus creaturæ sumus; tum erga societatem, in qua degimus; tum etiam erga nosmet ipsos, quos non minus, imo magis, quam alios, revereri debemus. Verum adulterina illa decoratio, quæ fucos et pigmenta adhibet, digna certe est illis defectibus, qui eam semper comitantur; cum non sit, aut ad fallendum satis ingeniosa, aut ad utendum satis commoda, aut ad salubritatem satis tuta et inno

cua.

Miramur autem, pravam hanc consuctudinem fucandi, leges censorias, tam ecclesiasticas quam civiles (quæ alias in luxuriam circa vestes, aut cultus capillorum effæminatos, admodum fuerint severæ) ita diu fugisse. Legimus certe de Jezabele, quod pigmentis faciem obliverit; verum de Esthera et Juditha nil tale perhibetur.

Pergamus ad athleticam : eam sensu intelligimus paulo largiori, quam accipi consuevit. Huc enim referimus quicquid versatur circa conciliandam qualemcunque (quam corpus humanum suscipit) habilitatem ; sive sit agilitatis sive tolerantiæ. Quarum agilitas duas habet partes, robur et velocitatem : ac tolerantia itidem duas, vel indigentiarum naturalium patientiam, vel in cruciatibus fortitudinem. Quorum omnium videmus sæpenumero exempla insignia, in practica funambulorum, in duro victu hominum quorundam barbarorum, in stupendis viribus maniacorum, et in constantia nonnullorum inter exquisita tormenta. Imo si aliqua alia reperiatur facultas, quæ in priorem partitionem non cadit (qualis in urinatoribus sæpe conspicitur, qui mirifice anhelitum cohibere possunt) ad hanc ipsam artem aggregari volumus. Atque quod talia fieri quandoque possint, manifestissimum est : at philosophia et inquisitio causarum circa eadem fere neglecta jacet; hanc arbitramur ob causam, quod hominibus persuasum sit hujusmodi magisteria naturæ solummodo vel ex peculiari certorum hominum indole (quæ sub disciplinam non cadit) vel a diutina, ab annis usque puerilibus, consuetudine (quæ potius imperari, quam

doceri solet) obtinere. Quod etsi verum prorsus non sit, tamen defectus hujusmodi rerum quid attinet notare? Certamina enim Olympica jam diu cessarunt: tum etiam in ejusmodi rebus mediocritas sufficit ad usum : excellentia autem mercenariæ cuidam ostentationi fere inservit.

Postremo accidimus ad artes voluptarias. Eæ secundum sensus ipsos dispertitæ sunt: oculos oblectat præcipue pictoria, cum aliis artibus innumeris, quæ ad magnificentiam spectant, circa ædificia, hortos, vestes, Nasa, calices, gemmas, et similia. Aures demulcet musica, quæ tanta vocum, spiritus, chordarum, varietate et apparatu instructa est. Olim etiam hydraulica pro coryphæis quibusdam artis ejus habita sunt, quæ nunc prope obsoleverunt. Atque artes, quæ ad visum aut auditum spectant, præ aliis præcipue liberales habitæ sunt: sensus hi duo magis casti: scientiæ magis eruditæ, quippe qui etiam mathematicam, veluti ancillam, in familiis suis habeant: etiam altera ad me. moriam et demonstrationes, altera ad mores et affectus animi nonnihil respicit. Reliquorum sensuum oblectationes, atque artes circa ipsos, minus in honore sunt, veluti luxuriæ, quam magnificentiæ, propiores : unguenta, odoramenta, deliciæ et cupediæ mensarum, maxime autem incitamenta libidinis, rectius censore, quam doctore, indigent. Optime sane a quibusdam annotatum est, nascentibus et crescentibus rebuspublicis artes militares florere; in statu et culmine positis liberales ; at ad declinationem et decasum vergentibus voluptarias. Hæc vero ætas nostra, vereor ne, tanquam in decasu felicitatis, in artes voluptarias inclinet. Quare ista missa faciamus. Cum artibus voluptariis joculares copulo. Deceptiones siquidem sensuum inter delectationes sensuum reponendæ sunt.

Jam vero transcursis doctrinis illis circa corpus humanum (medicina, cosmetica, athletica, voluptaria) illud obiter monemus ; cum in corpore humano tot res in considerationein veniant, partes, humores, functiones, facultates, accidentia : cumque (si nobis integrum esset) constitui oportuisset corpus unicum doctrinæ de corpore humano, quæ ista omnia complecteretur (simile illi doctrinæ de anima, de qua mox dicemus) tamen, ne artes nimis multiplicentur, neve veteres artium limites (plusquam necesse fuerit) transponantur, doctrinam de partibus corporis humani, de functionibus, de humoribus, de respiratione, de somno, de generatione, de foetu et gestatione in utero, de augmentis, de pubertate, de canitie, de impinguatione, et similibus, in corpus medicinæ recipimus, licet ad officia illa tria non proprie pertineant; sed quia corpus ipsum hominis sit per omnia medicinæ subjectum. Motum autem voluntarium, et sensum, ad doctrinam

.

de anima rejicimus; siquidem animae partes in his duobus sunt potiores. Atque sic doctrinam, quæ circa corpus hominis versatur, quod animæ pro tabernaculo duntaxat est, claudimus.

CAPUT TERTIUM.

Partitio philosophiæ humanæ circa animam in doc

trinam de Spiraculo ; et doctrinam de Anima Sensibili sive Producta. Partitio secunda ejusdem philosophiæ in doctrinam de Substantia et Facultatibus Animæ, et doctrinam de Usu et Objectis Facultatum. Appendices duæ doctrinæ de facultatibus animæ : Doctrina de Divinatione Naturali,

el doctrina de Fascinatione. Distributio facultatum animae sensibilis in Motum et Sensum.

VENIAMUS ad doctrinam de anima humana; e cujus thesauris omnes cæteræ doctrinæ depromptæ sunt. Ejus duæ sunt partes ; altera tractat de anima rationali, quæ divina est; altera de irrationali, quæ communis est cum brutis. Notavimus autem paulo superius (ubi de formis loquebamur) differentes illas duas animarum emanationes, quæ in prima utriusque creatione se dant conspiciendas; nimirum, quod altera ortum habuerit a spiraculo Dei, altera e matricibus elementorum. Nam de animæ rationalis generatione primitiva, ita ait Scriptura : Formavit hominem de limo terræ, et spiravit in faciem ejus spiraculum vitæ. At generatio animæ irrationalis, sive brutorum, facta est per verba illa, Producat aqua, Producat terra. Hæc autem anima (qualis est in homine) animæ rationali organum tantum est, atque originem habet et ipsa quoque, quemadmodum in brutis,

e limo terræ ; neque enim dictum est, Formavit corpus hominis de limo terræ, sed Formavit hominem; integrum scilicet hominem, excepto illo spiraculo. Quamobrem partem primam doctrinæ generalis circa animam humanam, doctrinam de spiraculo appellabimus; secundam vero, doctrinam de anima sensibili sive producta. Neque

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »