Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

sunt ad intentiones generales, quam accommodata et propria ad curationes particulares; siquidem speciatim nullum morbum magnopere respiciunt, verum generatim ad obstructiones aperiendas, concoctiones confortandas, intemperies alterandas, pertinent. Atque hinc præcipue fit, ut empirici et vetulæ sæpenumero in curandis morbis felicius operentur, quam medici eruditi, quia medicinarum probatarum confectionem et compositionem fideliter et scrupulose retinent. Equidem memini, medicum quendam apud nos in Anglia, practica celebrem, religione prope Judæum, librorum lectione tanquam Arabem, solitum dicere: Medici vestri Europæi sunt quidem viri docti, sed non norunt particulares curationes morborum. Quinetiam idem ludere solebat, parum decore, dicendo; Medicos nostros similes esse episcopis, ligandi et solvendi claves habere, et nihil amplius. Sed ut serio quod res est dicamus; plurimum referre censemus, si medici aliqui, et eruditione et practica insigniores, opus aliquod conficiant, de medicinis probatis et experimentalibus, ad morbos particulares. Nam quod speciosa quis ratione nixus, existimet decere medicum doctum (habita ratione complexionis ægrorum, ætatis, tempestatis anni, consuetudinum et hujusmodi) potius medicinas extempore aptare, quam certis aliquibus præscriptis insistere; id fallax res est et experientiæ non satis attribuit, judicio plus nimis. Sane, quemadmodum in republica Romana, cives erant utilissimi et optime compositi, qui aut consules populo favebant, aut tribuni in partes senatus inclinabant: ita in hac materia, de qua agimus, medicos eos probamus, qui aut in magna eruditione, traditiones experientiæ plurimum faciunt; aut in practica insigni, methodos et generalia artis non aspernantur. Modificationes vero medicinarum (si quando sit opus eas adhibere) potius in vehicu. lis earum exercendæ sunt, quam in ipso corpore medicinarum ; in quo nil novandum, absque evidenti necessitate. Hanc igitur partem, quæ de medicinis authenticis et positivis tractet, desiderari statuimus: res autem est, quæ tentari non debet absque acri et severo judicio, et tanquam in synodo medicorum selectorum.

Item, inter præparationes medicinarum, mirari subit (præsertim cum medicinæ ex mineralibus a chemicis in tantum evectæ et celebratæ sint; cumque tales medicina tutius adhibeantur ad exteriora, quam intro sumantur) neminem adhuc inventum, qui per artem thermas naturales et fontes medicinales imitari annixus fuerit: cum tamen in confesso sit, thermas illas et fontes, virtutes suas ex venis mineralium, per quas permeant, nancisci : quinetiam, in manifestum hujus rei documentum, bene norit humana industria discernere et distinguere, per separationes quasdam, ex quo ge'nere mineralium hujusmodi aquæ inficiantur, veluti an ex sulphure, vitriolo, chalybe, aut aliquo simili: quæ naturalis aquarum tinctura, si ad artificiosas compositiones reduci posset, fuerit in potestate hominis, et plura genera earum (prout usus postulat) efficere, et temperamentum ipsarum pro arbitrio regere. · Hanc igitur partem, de imitatione naturæ in balneis artiticialibus (re proculdubio et utili et in promptu) desiderari censemus.

Ne vero singula scrupulosius exequamur, quam vel instituto nostro, vel hujusce tractatus naturæ convenit, claudemus hanc partem defectus alterius cujusdam enumeratione, qui maximi nobis videtur momenti: nimirum quod medendi ratio, quæ obtinuit, sit nimio plus compendiosa, quam ut insigne aliquid aut arduum præstare possit. Etenim judicio nostro, opinio fuerit magis blanda, quam vera, și quis existimet medicamentum aliquod tam potens aut felix fieri posse, ut usus ejus simplex curationi alicui grandiori sufficiat. Mirabilis profecto foręt oratio, quæ pronunciata, aut etiam sæpius repetita, vitium aliquod animo penitus insitum aut inveteratum corrigere aut tollere possit. Longe certe abest. Verum quæ in natura eximie possunt, et pollent, sunt ordo, prosecutio, series, vicissitudo artificiosa. Quæ licet majus quoddam in præcipiendo judicium, majoremque in parendo constantiam requirant; tamen effectuum magnitudine abunde rem compensant. Etsi autem ex opera medi, corum quotidiana, quam, invisendo, assidendo, præ.

[merged small][ocr errors]

scribendo, ægrotis præstant, putaret quispiam, haud segniter -ipsos curationem persequi, atque in eadem, certa quadam via, insistere : tamen si quis ea, quæ præscribere et ministrare soleant medici, acutius introspiciat, inveniet pleraque vacillaticnis et inconstantiæ plena, et quæ ex tempore excogitentur, et in mentem illis veriant, absque certo aliquo aut præviso curationis tramite. Debuerant autem etiam ab initio, post morbum bene perspectum et cognitum, seriem curandi ordinatam meditari, neque ab ea, absque gravi causa, discedere. Atque sciant pro certo medici, posse (exempli gratia) tria fortasse aut quatuor medicamenta ad morbum aliquem gravem curandum recte præscribi, quæ debito ordine et debito intervallo sumpta curationem præstent: quorum singula, si per se tantum sumerentur, aut si ordo inverteretur, aut intervallum non servaretur, fuerint prorsus nocitura. Neque tamen id volumus, ut omnis scrupulosa et superstitiosa curandi ratio in pretio sit tanquam optima (non magis, quam omnis via arcta, via sit ad cælum) verum ut æque recta sit via, ac arcta et difficilis, Hanc autem partem, quam filum medicinale vocabimus, desiderari ponimus. Atque hæc illa sunt, quæ in doctrina medicinæ de curatione morborum desideramus : nisi quod restet unicum, quod pluris est, quam illa omnia. Desideratur nimirum philosophia naturalis vera et activa, cui medicinæ scientia inædificetur. Cæterum illa non est hujusce tractatus.

Tertiam partem medicinæ, posuimus illam de prolongatione vitæ, quæ nova est, et desideratur ; estque omnium nobilissima. Si enim tale aliquid inveniri possit, nón versabitur tantum medicina in curationum sordibus; nec medici ipsi propter necessitatem solummodo honorabuntur, sed utique propter donum mortalibus, ex terrenis, quasi maximum, cujus poterint esse, secundum Deum, dispensatores et administri. Licet enim mundus homini Christiano, ad terram promissionis contendenti, tanquam eremus sit; tamen in eremo ipsa proficiscentibus, calceos et vestes (corpus scilicet nostrum, quod animæ loco tegminis est) minus átteri, gratiæ divinæ munus quoddam æstimandum. Hac de re, quia est ex optimis, eamque inter desiderata posuimus, ex more nostro, et monita dabimus, et indicia, et præcepta.

Primo monemus, ex scriptoribus, circa hoc argu. mentum, 'neminem esse, qui aliquid magni, ne dicamus aliquid sani, repererit. Aristoteles certe commentarium de hoc edidit perpusillum, in quo nonnihil inest acuti : quod ipse omnia esse vult, ut solet. At recentiores tam oscitanter, et superstitiose de hoc scripserunt, ut argumentum ipsum, ob eorum vanitatem, tanquam vanum et vecors haberi cæperit..ili

Secundo monemus, ipsas intentiones, quæ huc spectant, medicorum, res nihili esse, et cogitationes hominum a re potius abducere, quam versus eam dirigere. "Sermocinantur enim, mortem in destitutione calidi et humidi consistere: deberi itaque calorem naturalem confortari, humorem autem radicalem foveri :' perinde ac si hæc res jusculis, aut lactucis et malvis, aut amydo, aut jujubis, aut rursus aromatibus, aut vino generoso, aut etiam spiritu vini, et oleis chemicis, confici possit. Quæ omnia obsunt potius, quam prosunt.

Tertio monemus, ut homines nugari desinant, nec tam faciles sint, ut credant, grande illud opus, quale est. naturæ cursum remorari et retrovertere, posse haustu aliquo matutino, aut usu alicujus pretioså inedicinæ, ad exitum perduci : non auro potabili, non margaritarum'essentiis, et similibus nugis : sed ut

pro certo habeant, prolongationem vitæ esse rem opero. sam, et quæ ex compluribus remediis, atque eorum inter se connexione idonea, constet. Neque enim quisquam ita stupidus esse debet, ut credat, quod nunquam factum est adhuc, id fieri jam posse, nisi per modos etiam nunquam tentatos.

Quarto monemus, ut homines rite animadvertant et distinguant, circa ea, quæ ad vitam sanam, et ea, quæ ad vitam longam, conferre possunt. Sunt enim nonnulla, quæ ad spirituum alacritatem, et functionum robur, et morbos arcendos, prosunt; quæ tamen de summa vitæ detrahunt, et atrophiam senilem absque morbis accelerant: sunt et alia, quæ ad prolongationem vitæ, et atrophiam senilem longius summovendam juvant : sed tamen non usurpantur absque periculo valetudinis ; adeo ut qui iis utentur ad prolongationem vitæ, debeant simul incommodis occurrere, quæ alioquin ex eorum usu supervenire possint. Atque monita hactenus dedimus.

Quod ad indicia attinet ; tale hujus rei (quam animo metimur) plasma est. Conservantur res et durant duobus modis: aut in identitate sua ; aut per reparationem. In identitate sua, ut musca aut formica in succino ; flos, aut pomum, aut lignum, in conservatoriis nivalibus ; cadaver inter balsama. Per reparationem, ut in flamma, et in mechanicis. Operanti ad prolongationem vitæ, utroque genere utendum est (disjuncta minus possunt) corpusque humanum conservandum, quemadmodum inanimata conservantur: ac rursus quemadmodum flamma conservatur ; ac denique quadamtenus ut mechanica conservantur. Tres igitur sunt ad prolongandam vitam intentiones: retardatio consumptionis ; probitas reparationis ; et renovatio ejus, quod cæpit veterascere. Consumptio fit a duabus deprædationibus: deprædatione spiritus innati; et deprædatione aëris ambientis. Prohibitio utriusque duplex : aut si agentia illa fant minus prædatoria, aut si patientia (succi scilicet corporis) reddantur minus deprædabilia. Spiritus fit minus prædatorius, si aut substantia densetur, ut in usu opiatorum et nitratorum, et in contristationibus : aut quantitate minuatur, ut in diætis Pythagoricis et monasticis: aut motu leniatur, ut in otio et tranquillitaté. Aër ambiens fit minus prædatorius, si aut minus incalescat a radiis solis, ut in regionibus frigidioribus, in speluncis, in montibus, et in columnis anachoretarum : aut summoveatur a corpore ; ut in cute densa, et in plumis avium, et in usu olei et unguentorum absque aromatibus. Succi corporis redduntur minus deprædabiles, si aut duri facti sint, aut roscidi sive oleosi. Duri, ut in victu aspero ; vita in frigido; exercitatio

« AnteriorContinuar »