Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAPUT SECUNDUM.

Partitio doctrinæ circa corpus hominis in Medicinam,

Cosmeticam, Athleticam, et Voluptariam. Partitio medicine in officia tria, viz. in Conservationem Sanitatis, Curationem Morborum, et Prolongationem Vitæ : Quodque pars postrema de prolongatione vitæ disjungi debeat a duabus reliquis.

4

Doctrina circa corpus hominis eandem recipit divi. sionem, quam bona corporis ipsius, quibus inservit. Bona corporis humani quatuor sunt; sanitas, formą sive pulchritudo, vires, voluptas. Totidem igitur scientiæ; medicina, cosmetica, athletica, et voluptaria, quam Tacitus appellat eruditum luxum.

Medicina ars in primis nobilis, et ex generosissima prosapia secundum poëtas. Illi enim introduserunt Apollinem primarium medicinæ deum ; cui filium dederunt Æsculapium, deum itidem, et medicinæ professorem : quippe cum sol in naturalibus sit vitæ auctor et fons, medicus ejusdem conservator, et tanquam scaturigo altera. At decus longe illustrius ac- . cedit medicinæ ex operibus Servatoris, qui et animæ et corporis medicus fuit; et sicut animam doctrinæ suæ cælestis, ita corpus miraculorum suorum, objectum veluti proprium constituit. Nusquam enim legimus miraculum aliquod ab eo patratum circa honores, aut pecunias (præter unicum, quo tributum redderetur Cæsari) sed tantum circa corpus humanum, aut con, servandum, aut sustentandum, aut persanandum.

Subjectum istud medicinæ (corpus nimirum humanum) ex omnibus, quæ natura procreavit, maxime est capax remedii ; sed yicissim illud remedium maxime est obnoxium errori. Eadem namque subjecti subtilitas et varietas, ut magnam medendi facultatem præ-l bet, sic magnam etiam aberrandi facilitatem. Quocirca quemadmodum ars ista (præsertim quo nunc habetur modo) inter præcipue conjecturales ; ita in. quisitio ejus repopenda est inter summe arduas et accuratas. Neque propterea cum Paracelso et alche :

[ocr errors][merged small]

mistis ita desipimus, ut putemus inveniri in corporé humano, quæ singulis universitatis rerum speciebus (stellis, mineralibus, et aliis) respondeant, sicut illi fabulantur, leviter et crassa Minerva traducentes em blema illud veterum (quod homo esset microcosmus, sive epitome totius mundi) ad hoc commentum suum. Verum nihilominus huc res redit, ut (quod occepimus dicere) non inveniatur inter corpora naturalia aliquod tam multipliciter compositum, quam corpus humanum. Videmus enim herbas et plantas ex terra et aqua nutriri; animalia ex herbis et fructibus; homi. nem vero ex carnibus ipsorum animalium (quadrupedum, avium, piscium) etiam ex herbis, granis, fruc. tibus, succis, et liquoribus variis, non sine multiplici commixtione, conditura, et præparatione horum corporum, priusquam homini sint in cibum. Adde quod animalibus vivendi modus sit simplicior, affectusque, qui in corpus agant, pauciores, et ad unum fere modum operantes; ubi homo locis habitationum, exercitationibus, affectibus, somno, et vigiliis, vices prope infinitas variarum mutationum - subit. Usque adeo verum est unam, inter res cæteras, corporis humani massam maxime fermentatam, et ex plurimis coagmentatam esse. At anima contra substantiarum est simplicissima, ut non male cecinerit ille:

Purumque reliquit Æthereum sensum, atque aurai simplicis ignem. Unde minime est mirandum, animam sic collocatam, requiem non invenire, juxta axioma illud, Motum rerum extra locum esse rapidum, placidum in loco. Verum ut ad rem redeamus ; varia ista et subtilis corporis humani compositio et fabrica effecit, ut sit instar organi musici operosi et exquisiti, quod harmonia sua facile excidit. Quare apud poëtas summa ratione musica cum medicina in Apolline conjungitur; quia similis fere sit utriusque artis genius; atque in eo consistat plane medici officium, ut sciat humani corporis lyram ita "tendere et pulsare, ut reddatur con. centus minime discors et insuavis. Ergo demum ista subjecti inconstantia et varietas artem reddidit magis

conjecturałem: ars autem tam conjecturalis cum sit, locum ampliorem dedit non solum errori, verum etiam imposturæ. Siquidem omnes aliæ propemodum artes et scientiæ virtute sua et functione, non successu aut opere, judicantur. Advocatum ipsa agendi et dicendi facultas, non exitus causæ, commendat; gubernator navis clavi tenendi peritia, non expeditionis fortuna, se probat. At medicus, et fortasse politicus, vix habent actiones aliquas proprias, quibus specimen artis et virtutis suæ liquido exhibeant; sed ab eventu præcipue honorem aut dedecus reportant, iniquissimo prorsus judicio. Quotus enim quisque novit, ægroto mortuo aut restituto, item republica stante, vel labante, utrum sit res casus, an consilii ? Fit itaque sæpissime, ut impostor palmam, virtus censuram referat. Quin ea est hominum infirmitas et credulitas, ut sæpenumero agyrtam, aut sagam docto medico præponant. Quare poëtæ oculati plane et perspicaces fuisse videntur; cum Æsculapio Circem sororem dederunt, utrumque e Sole prognatum ; sicut habetur in versibus, de Æsculapio Phæbigena:

Ille repertorem medicinæ talis, et artis,

Fulmine Phæbigenam Stygias detrusit ad undas. Et similiter de Circe, Solis filia :

Dives inaccessis ubi Solis filia lucis

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum. Omnibus enim temporibus, fama et opinione vulgi, sagæ et aniculæ, et impostores, medicorum quodammodo rivales fuere; et de curationum celebritate cum iisdem fere certarunt. Ex hoc dic, sodes, quid sequi. tur? Nempe ut medici ita secum, quemadmodum Salomon in re graviori ; Si unus et stulti et meus eventus erit, quid mihi prodest, quod majorem sapientiæ dedi operam? Equidem medicis minus succenseo, si sæpenumero vacent alicui alteri studio, quod adamant magis, quam arti suæ propriæ. Invenies etenim inter eos, poëtas, antiquarios, criticos, rhetores, politicos, theologos, atque in iis artibus magis, quam in professione propria, eruditos. Neque hoc fit, ut arbitror, quia (ut quidam declamator contra scientias medicis objicit) habeant quæ sibi obversentur objecta tam foda et tristia, ut animum ad alia abducere iis omnino sit opus (nam qui homines sint, Nihil humani a se alienum putent) sed ob hoc ipsum, de quo nunc agimus; nempe quod arbitrentur, parum ipsis interesse, vel ad existimationem, vel ad lucrum, utrum artis suæ mediocritatem, an perfectionem in ea majorem assequantur. Morbi enim tædia, vitæ dulcedo, spei. fallacia, et amicorum commendatio, efficiunt, ut homines facile in medicis qualibuscunque fiduciam collocent. Verum si quis hæc attentius perpendat, ea potius ad culpam medicorum, quam ad culpæ excú. sationem spectant: neque enim spem abjicere, sed vires potius intendere debuerant. Nam si cui placet observationem expergefacere suam, et paulatim circumspicere, etiam ex exemplis obviis et familiaribus facile deprehendet, quantum obtineat imperii intellectus subtilitas et acumen, in varietatem sive mate. riæ, sive formæ rerum. Nil magis varium, quam hominum facies et vultus; eorum tamen discrimina infinita retinet memoria : imo pictor ex pauculis colorum testis, acie oculi usus, et vi phantasiæ, et manus constantia, omnium facies, qui sunt, fuerunt, atque etiam (si coram repræsentarentur) qui futuri sunt, penicillo imitari ac, describere posset. Humana voce nil magis varium; hujus tamen discrimina in singulis personis facile internoscimus: quinetiam non desunt moriones et pantomimi quidam, qui, quotquot libuerit, reddere sciunt, et ad vivum exprimere. Nil magis varium, quam soni articulati, verba scilicet: via tamen inita est ea reducendi ad paucas literas alphabeti. Atque illud verissimum est, non ex eo, quod mens humana sit minus subtilis aut capax, perplexitates et acata, lepsias in scientiis plerunque provenire; sed ex eo potius, quod objectum nimis in remoto collocatum sit. Sicut enim sensus, procul ab objecto dissitus, plurimum fallitur ; debite appropinquatus, non multum errat; ita fit in intellectu. Solent autem homines naturam, tanquam ex præalta turri, et a longe despicere, et circa generalia nimium occupari ; quando, si descendere placuerit, et ad particularia accedere,

[ocr errors]

1.11

resque ipsas attentius et diligentius inspicere, magis vera et utilis fieret comprehensio." Itaque hujus in commodi remedium, non in eo solum est, ut organum ipsum vel acuant, vel roborent, sed simul ut ad oba jectumi propius accedant. Ideoque dubitandum non est, i quin si medici, missis paulisper istis generalibus, naturæ obviam ire vellent, compotes ejus fierent, de quo ait poëta :', 103 posti

Et quoniam variant morbi, variabimus artes ;

Mille mali species, mille salutis erunt. Quod eo magis facere debent, quia philosophiæ ipsæ, quibus innituntur mediei, sive methodici, sive chemici (medieina autem in philosophia non fundata, res infirma est) parvi revera sunt. Quare si nimis generalia (licet vera forent) hoc vitium habeant, quod non bene homines ad actionem deducant; certe majus est periculum ab illis generalibus, quæ in se falsa sunt; atque, loco deducendi, seducunt. Medicina igitur (uti perspeximus) adhuc taliter comparata est, ut fuerit magis ostentata, quam elaborata : etiam magis elaborata, quam amplificata; cum labores in eam insumpti, potius in circulo, quam in progressu, se exercuerint. Plurima enim in ea video a scriptoribus iterata, addita pauca. Eam in tres partes dividemus, quæ tria ejus officia nomin nabimus. Primum est conservatio sanitatis, secundum curatio morborum, tertium prolongatio vitæ." At istud postremum, non videntur medici, tanquam partem principalem artis suæ agnovisse, verum idem reliquis duobus satis imperite immiscuisse. Putant? enim si propulsentur morbi, antequam i ingruant, et eurentur ipostquam invaserint, prolongationem vitæ ultro 'sequior

. Quod licet minime dubium sit, tamen parum acute prospiciunt, horum utrumque ad morbos tantum pertinere, et ad eam solnmmodo vitæ prolongationem, quæ a morbis abbreviatur et intercipi? turi atqui filum ipsum vitæ producere, ac mortem, per resolutionem simplicem, et atrophiam senilem, sensin obrepentem, ad tempus summoverę, argumen-"! tum est, quod nemo eximedicis pro atiguitate tractam?

« AnteriorContinuar »