Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ganter et copiose potuerint; ingenii humani vires haud parum nobilitant. Res autem usu minor, at ostentatione et facultate fortasse major, quam de Archia magistro suo memorat Cicero: eum magnum numerum optimorum versuum de iis rebus, quæ tum agerentur, potuisse dicere ex-tempore. Tot millibus hominum nomina reddere potuisse Cyrum aut Scipionem, magnum memoriæ decus. At virtutum moralium palmæ non minus celebres, quam intellectualium. Quantam rem in exercitio patientiæ exhibet historia illa vulgata de Anaxarcho, qui quæstioni et tormentis subjectus, linguam (indicii spem) dentibus præscidit, et in os tyranni exspuit? Neque tolerantia cedit (licet dignitate plurimum) quod seculo nostro accidit in Burgundo quodam, principis Arausionensis interfectore; is virgis ferreis flagellatus, et forcipibus ignitis laceratus, nullum prorsus gemitum edidit: quinetiam cum forte fractum aliquid desuper in caput astantis cujuspiam incideret, ustulatus jam nebulo, et in mediis tormentis, risit; qui tamen paulo ante, cum cincinni capillitii, quos gestabat, tonderentur, fleverat. mira serenitas et securitas, sub ipsum tempus mortis, in pluribus enituit. Qualis fuit illa centurionis apud Tacitum: is cum a milite, qui eum ex imperato occisurus esset, juberetur, ut cervices porrigeret fortiter, Utinam (inquit ille) tu tam fortiter ferias. At Joannes dux Saxoniæ, cum inter ludum scacchorum diploma, quo nex ejus in posterum diem mandabatur, allatum esset, astantem quendam ad se vocavit, et subridens: Specta, inquit, num non potiores partes ludi hujus teneam. Iste enim (ad collusorem innuens) me mortuo, jactabit, suas potiores partes fuisse. Noster vero Morus, Angliæ cancellarius, cum pridie quo moriturus esset, tonsor ad eum veniret (missus scilicet ad hoc, ne forte capillitio promisso esset apud populum in spectaculo miserabilior) eumque interrogaret, num tonderi placeret; renuit, atque ad tonsorem versus : Mihi, inquit, cum rege de capite meo controversia est; antequam vero illa terminata fuerit, sumptus in illud non faciam. Quin et idem, sub ipsum mortis articulum,

Animi quoque

[blocks in formation]

dit regem.

postquam jam caput in truncum fatalem reclinasset, rursus se paululum erexit, et barba, quæ ei erat promissior, leniter amota, At certe hæc, inquit, non offen

Verum, ne hoc loco longiores simus, satis patet quid velimus, nempe ut miracula naturæ humanæ, viresque ejus et virtutes ultimæ tam animi quam corporis, in volumen aliquod colligantur ; quod fuerit instar fastorum de humanis triumphis.

Qua in re institutum Valerii Maximi et C. Plinii probamus, diligentiam et judicium eorum requirimus.

Quantam ad doctrinam de fædere, sive de communi vinculo animæ et corporis ; ea in duas partes tribui possit. Quemadmodum enim inter fæderatos intercedunt, et mutua rerum suarum communicatio, et mutua officia ; sic fædus istud animæ et corporis duabus similiter rebus continetur: nimirum ut describatur quomodo hæc duo (anima scilicet et corpus) se invi, cem detegant; et quomodo invicem in se agant ; notitia sive indicatione, et impressione. Harum prior (descriptio scilicet, qualis possit haberi notitia de ani. ma ex habitu corporis ; aut de corpore ex accidentibus animi) duas nobis peperit artes, utramque prædictionis ; inquisitionibus alteram Aristotelis, alteram Hippocratis decoratam. Quanquam autem tempora recentiora has artes superstitiosis et phantasticis mixe turis polluerint; repurgatæ tamen, ac in integrum restitutæ, et fundamentum habent in natura solidum, et fructum edunt ad vitam communem utilem. Prima est physiognomia, quæ per corporis lineamenta animi indicat propensiones; altera somniorum naturalium interpretatio, quæ corporis statum et dispositionem ex animi agitationibus detegit. In harum priore partem nonnullam desiderari perspicio. Siquidem Aristoteles ingeniose et solerter corporis fabricam, dum quiescit, tractavit; eandem in motu (nimirum gestus corporis) omisit; qui tamen non minus artis observationibus subjiciuntur, et majoris sunt usus. Etenim lineamenta corporis, animi inclinationes et propensiones generales ostendunt; oris autem et partium motus et gestus, insuper aditus, et tempora, et præsentis dispositionis

et voluntatis signa, declarant. Ut enim aptissimis atque elegantissimis majestatis tuæ verbis utar, Lingua aures ferit, gestus vero oculos alloquitur. Hoc vero bene norunt veteratores complures, et astuti homines, quorum oculi in aliorum vultu et gestibus habitant; idque in commodum suum trahunt; utpote in quo facultatis et prudentiæ suæ pars maxima vertatur. Nec sane negari potest, hoc ipsum simulationis in altero indicem esse mirificum, et monere homines op. time de electionibus temporum et opportunitatum adeundi personas; quæ civilis prudentiæ pars est non parva. Nemo autem putet hujusmodi solertiam ali. quid quidem valere circa homines individuos, sub regula autem non cadere: nam ad unum fere modum omnes ridemus, et ploramus, et erubescimus, et frontem contrahimus ; et sic (ut plurimum) de motibus subtilioribus. Si quis autem hic chiromantiæ meminit, sciat rem esse prorsus vanam; et in hujusmodi ser monibus, quos tractamus, nec dignam quidem quæ nominetur. Quod vero ad somniorum naturalium interpretationem attinet: res est quorundam laboribus pertractata, sed plurimis ineptiis scatens.

Illud tantum in præsenti innuo, basim illam huic rei, quæ maxime est solida, non substerni. Ea hujusmodi est; ubi idem' fit ab interna causa, quod fieri quoque solet ab externa, actus ille externus transit in somnium. Similis est stomachi oppressio, ex crasso vapore, atque incubitu ponderis externi : itaque qui incubo laborant, pondus sibi superimponi, magno cum apparatu circumstantiarum, somniant. Similis viscerum pensilitas ex fluctuum agitatione in mari, et ex flatu circa præcordia collecto: itaque hypochondriaci sæpius navi. gationes et agitationes super aquas somniant. Sunt et innumera id genus. Posterior pars

doctrinæ foederis (quam impressionem nominavimus) in artem nondum redacta est, sed obiter tantum, et carptim, inter alios tractatus aliquando intervenit. Illa eandem antistrophen cum priori ha. bet. Quippe duo considerat: Aut quomodo, et quos usque'humores et temperamentum corporis immutent animam, in eamque agant: Aut rursus, quomodo, et quousque animæ passiones, vel apprehensiones, immutent corpus et in illud agant. Horum prius in re medica interdum tractari videmus; at id ipsum se mi, ris modis religionibus inseruit. Pharmaca enim præscribunt medici, quæ morbis animæ persanandis inserviant, ut in curationibus maniæ et melancholiæ: quinetiam medicinas ,porrigunt ad animum exhilarandum, ad cor muniendum, atque inde fortitudinem augendam, ad ingenium acuendum, ad memoriam roborandam, et similia. At diætæ, et delectus ciborum et potuum, et ablutiones, et aliæ circa corpus observantiæ, in secta Pythagoreorum et in hæresi Mani, chæorum, et in lege Mahometi, omnem modum su perant. Ordinationes quoque legis ceremonialis, sanguinis et adipis esum prohibentes, ac animalia munda ab immundis distinguentes (quatenus ad cibi usum) et plurimæ sunt et præcisæ. Imo Christiana fides ipsa (quamvis a ceremoniarum nube libera et serena) usum tamen retinet jejuniorum, abstinentiarum, et aliarum rerum, quæ ad corporis macerationem et humiliationem spectant, tanquam rerum non mere ritualium, sed etiam fructuosarum. Atqui radix omnium hujusmodi præceptionum, præter ipsam ceremoniam et exercitium obedientiæ, in hac re consistit, de qua loquimur: nimirum quod anima compatiatur corpori. Si quis autem judicio infirmior existimet, istas corporis in animam impressiones, aut immortalitatem animæ in dubium revocare, aut imperio animæ in corpus derogare ; levi dubitationi leve responsum suffecerit. Exempla petat, vel ab infante in utero matris; qui simul cum matris affectibus compatitur, et tamen e, corpore matris suo tempore excluditur: vel a monarchis, qui, licet potentes, a servorum impetu quan-, doque flectuntur, salva interim majestate sua regia.

Jam quod ad partem reciprocam (de anima, et affectibus ejus in corpus agentibus) illa quoque in medicina locum invenit. Nemo enim medicus est paulo prudentior, quin accidentia animi, ut rem maximi ad · sanationes suas momenti, quæque omnia alia remedia

plurimum vel adjuvet, vel impediat, consideret et tractet. At aliud quippiam, quod huc pertinet, parce admodum, nec pro rei vel subtilitate vel utilitate inquisitum est ; quatenus scilicet (missis affectibus) ipsa imaginatio animæ, vel cogitatio perquam fixa, et veluti in fidem quandam exaltata, valeat ad immutandum corpus imaginantis ? Quamvis enim vim habeat ad nocendum manifestam, haud tamen inde sequitur pari potentia præditum esse ad subveniendum. Non magis hercle, quam si quis concluserit, quoniam reperitur aliquis aër ita pestilens, ut subito interimat; debere quoque esse aliquem aërem ita salubrem, ut decumbentem subito restituat. Atque hæc inquisitio nobilis profecto esset usus; verum (ut ait Socrates) natatore Delio indiget, quia mergitur in profundo: Rursus inter has doctrinas de fædere, sive consensibus animæ et corporis, non alia fuerit magis necessaria, quam illa disquisitio de sedibus propriis et domiciliis, quæ singulæ

animæ facultates habent in corpore, ejusque organis. Quod genus scientiæ qui sectati fuerint, non desunt; sed quæ habentur in plerisque, aut controversa sunt, aut leviter inquisita ; ut majori diligentia et acumine opus sit. Nam sententia introducta a Platone ; qua intellectus in cerebro, tanquam in arce, collocatus est; animositas (quam ille satis imperite iracundiam vocavit, cum tumori et superbiæ sit propior) in corde ; concupiscentia autem et sensualitas in jecinore; neque prorsus contemnenda est, neque cupide recipienda. Rursus nec collocatio facultatum illarum intellectualium (phantasiæ, rationis, memoriæ) secundum ventriculos cerebri, erroris expers est. Atque doctrinam de natura hominis indivisa, ac etiam de foedere animi et corporis, explicavimus.

« AnteriorContinuar »