Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dem naturas consideret quoque (ut dictum est) sed tantum quoad causas fluxas. Exempli gratia, si de causa inquiratur albedinis in nive, vel spuma; recte redditur, quod sit subtilis intermixtio aëris cum aqua. Hæc autem, longe abest, ut sit forma albedinis, cum aër etiam pulveri vitri aut crystalli intermixtus, albedinem similiter procreet, non minus quam si admisceatur aquæ; verum causa efficiens illa tantum est, quæ nihil aliud quam vehiculum est formæ., At in metaphysica, si fiat inquisitio, hujusmodi quidpiam reperies: corpora duo diaphana intermixta, portionibus eorum opticis, simplici ordine sive æqualiter collocatis, constituere albedinem. Hanc metaphysicæ partem desiderari reperio. Nec mirum ; quia illo inquirendi modo, qui hucusque in usum venit, nunquam in seculum comparebunt rerum formæ. Radix autem mali hujus, ut et omnium, ea est; quod homines et propere nimis et nimis longe, ab experientia et rebus particularibus, cogitationes suas divellere et abstrahere consueverunt, et suis meditationibus et argumentationibus se totos dedere.

Usus autem hujus partis metaphysicæ, quam desideratis annumero, duas ob causas vel maxime excellit. Prima est, quod scientiarum omnium officium sit et propria virtus, ut experientiæ ambages, et iținera longa (quantum veritatis ratio permittit) abbrevient; ac proinde remedium veteri querimoniæ afferant, de vita brevi et arte longa. Illud vero optime præstatur, axiomata scientiarum in magis generalia, et quæ omni materiæ rerum individuarum competant, colligendo et uniendo. Sunt enim scientiæ instar pyramidum, quibus historia et experientia, tanquam basis unica, substernuntur ; ac proinde basis naturalis philosophiæ est historia naturalis : tabulatum priinum à basi est physica ; vertici proximum metaphysica: ad conum quod attinet et punctum verticale (opus quod operatur Deus a principio usque ad finem; summariam nempe naturæ legem) hæsitamus merito, an humana possit ad illud inquisitio pertingere. Cæterum hæc tria, veræ sunt scientiarum contabulationes, suntque apud homines propria scientia inflatos, et theomachos, tanquam tres moles giganteæe :

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam,

Scilicet atque Ossæ frondosum involvere Olympum. Apud eos vero, qui se ipsos exinanientes, omnia ad Dei gloriam referunt, tanquam trina illa acclamatio, Sancte, Sancte, Sancte. Sanctus enim Deus in multitudine operum suorum, sanctus in ordine eorum, sanctus in unione. Quare speculatio illa Parmenidis et Platonis (quamvis in illis nuda fuerit speculatio) excelluit tamen; Omnia per scalam quandam ad unitatem ascendere. Atque illa demum scientia cæteris est præstantior, quæ humanum intellectum minimum multiplicitate onerat, quam liquet esse metaphysicam : quippe quæ contemplatur præcipue simplices illas rerum formas (quas superius formas primæ classis nominavimus) quandoquidem licet numero paucæ, tamen commensurationibus et co-ordinationibus suis omnem varietatem constituunt. Secunda res, quæ hanc metaphysicæ partem de formis nobilitat, hæc nimirum est; quod potestatem humanam emancipet maxime et liberet; eamque in amplissimum et apertissimum operandi campum educat. Nam physica per angustos et impeditos calles humanam operam dirigit, naturæ ordinariæ flexuosos tramites imitata. Sed latæ undique sunt sapientibus viæ ; sapientiæ nimirum (quæ a veteribus rerum divinarum et humanarum scientia definiebatur) mediorum copia et varietas semper suppetit. Causæ enim physicæ, novis inventis, in simili materia, lucem et ansam præbent: at qui formam aliquam novit, novit etiam ultimam possibilitatem superinducendi naturam illam in omnigenam materiam, eoque minus inter operandum restringitur et alligatur, vel ad materiæ basim, vel ad conditionem efficientis. Quod genus scientiæ eleganter describit etiam Salomon, etsi sensu magis divino: Non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Intelligit scilicet sapientiæ vias, nec angustiis nec obicibus obMetaphysicæ pars secunda est finalium causarum inquisitio, quam non ut prætermissam, sed ut male collocatam notamus. Solent enim inquiri inter physica, non inter metaphysica. Quanquam si ordinis hoc solum vitium esset, non mihi fuerit tanti. Ordo enim ad illustrationem pertinet, neque est hæc sub'stantia scientiarum. At hæc ordinis inversio, defectum insignem peperit, et maximam philosophiæ induxit calamitatem. Tractatio enim causarum finaliüm in physicis, inquisitionem causarum physicarum expulit et dejecit, effecitque ut homines in istiusmodi speciosis, 'ét umbratilibus causis acquiescerent, nec inquisitionem causarum realium, et vere physicarum strenue urgerent; ingenti scientiarum detrimento. Etenim reperio hoc factum esse, non solum a Platone, qui in hoc littore semper anchoram figit, verum etiam ab Aristotele, Galeno, et aliis, qui sæpissime etiam ad illa vada impingunt. Etenim qui causas adduxerit hujusmodi; Palpebras cum pilis, pro sepi et vallo esse, ad munimentum oculorum: aut corii in animalibus firmitudinem esse ad propellendos calorés et frigora : aut ossa pro columnis et trabibus a natura induci, quibus fabrica corporis innitatur : aut folia arborum emitti, quo fructus minus patiantur a sole et vento: aut nubes in sublimi fieri, ut terram imbribus irrigent: aut terram densari et solidari, ut statio et mansio sit animalium ; et alia similia: is in metaphysicis non male ista allegarit; in physicis autem nequaquam. Imo, quod cæpimus dicere, hujusmodi sermonum discursus (instar remorarum, uti fingunt, navibus adhærentium) scientiarum quasi velificationem et progressum retardarunt, ne cursum suum tenerent, et ulterius progrederentur: 'et jam pridem effecerunt, ut physicarum causarum inquisitio neglecta deficeret, ac silentio præteriretur. Quapropter philosophia naturalis Democriti, et aliorum, qui Deum et mentem a fabrica "rerum amoverunt; et structuram universi infinitis naturæ prælusionibus et tentamentis (quas uno nomine fatum, aut fortunam vocabant) attribuerunt; et rerum particularium causas materiæ necessitati, sine intermixtione causarum finalium, assignarunt; nobis videtur (quantum ex fragmentis et reliquiis philosophiæ eorum conjicere licet) quatenus ad causas physicas, multo solidior fuisse, et altius in naturam penetrasse, quam illa Aristotelis et Platonis : hanc unicam ob causam, quod illi in causis finalibus nunquam operam triverunt; hi autem eas perpetuo inculcarunt. Atque magis in hac parte accusandus Aristoteles, quam Plato: quandoquidem fontem causarum finalium, Deum scilicet, omiserit, et naturam pro Deo substituerit, causasque ipsas finales, potius ut logicæ amator, quam theologiæ, amplexus sit. Neque hæc eo dicimus, quod causæ illæ finales veræ non sint, et inquisitione admodum dignæ in speculationibus metaphysicæ; sed quia dum in physicarum causarum possessiones excurrunt et irruunt, misere eam provinciam depopulantur et vastant. Alioquin, si modo intra terminos suos coërceantur, magnopere hallucinantur, quicunque eas physicis causis adversari aut repugnare putent. Nam causa reddita, quod palpebrarum pili oculos muniant, nequaquam sane repugnat alteri illi, quod pilositas soleat contingere humiditatum orificiis :

noxias esse.

Muscosi fontes, etc. Neque causa reddita, quod coriorum in animalibus firmitudo pertinet ad cæli injurias propulsandas, adver---satur illi alteri, quod illa firmitudo fit ob contractionem - pororum, in extimis corporum, per frigus et depræda- tionem aëris. Et sic de reliquis : conspirantibus opazitime utrisque causis; nisi quod altera intentionem, Waltera simplicem consecutionem denotet. Neque vero tista res in dubium vocat providentiam divinam, aut ei

quicquam derogat; sed potius eandem miris modis confirmat et evehit. Nam sicut in rebus civilibus prudentia politica fuerit multo altior et mirabilior, si quis opera aliorum ad suos fines et desideria abuti possit, quibus tamen nihil consilii sui impertit (ut interim ea agant, quæ ipse velit, neutiquam vero se hoc facere intelligant) quam si consilia sua cum administris voluntatis suæ communicaret : sic Dei sapientia effulget mirabilius, cum natura aliud agit, pro

videntia aliud elicit; quam si singulis schematibus et motibus naturalibus, providentiæ characteres essent impressi. Scilicet Aristoteli, postquam naturam finalibus causis imprægnasset : Naturamque nihil frustra facere, suique voti semper esse compotem (si impedimenta abessent) et. hujusmodi multa eo spectantia posuisset; amplius Deo non fuit opus: at Democritus et Epicurus, cum atomos suos prædicabant, eousque a subtilioribus nonnullis tolerabantur; verum cum ex eorum fortuito concursu, fabricam ipsam rerum absque mente coaluisse assererent, ab omnibus risu ex. cepti sunt. Adeo ut tantum absit, ut causæ physicæ homines a Deo et providentia abducant, ut contra potius philosophi illi, qui in iisdem eruendis occupati fuerunt, nullum exitum rei reperiant, nisi postremo ad Deum et providentiam confugiant. Atque hæc de metaphysica dicta sint: cujus partem de causis finalibus, in libris et physicis, et metaphysicis, tractatam non negaverim ; in his recte, in illis perperam, propter incommodum inde secutum.

CAPUT QUINTUM.

Partitio operativa doctrinæ de natura in Mechanicam

et Magiam : quæ respondent partibus speculativæ : Physicæ Mechanica, Metaphysicæ Magia ; et expurgatio vocabuli magic. Appendices duæ operativæ ; Inventarium opum humanarum, et Catalogus polychrestorum.

Operativam de natura similiter in duas partes dividemus, idque ex necessitate quadam. Subjicitur enim hæc divisio divisioni priori doctrinæ speculativæ. Physica siquidem, et inquisitio causarum efficientium et materialium, producit mechanicam ; at metaphysica, et inquisitio formarum, producit magiam : nam causarum finalium inquisitio sterilis est, et, tanquam virgo Deo consecrata, nihil parit. Neque nos fugit, esse et mechanicam sæpius mere empiricam et operariam, quæ a physica non pendeat; verum hanc in

« AnteriorContinuar »