Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Metaphysicæ pars secunda est finalium causarum inquisitio, quam non ut prætermissam, sed ut male collocatam notamus. Solent enim inquiri inter physica, non inter metaphysica. Quanquam si ordinis hoc solum vitium esset, non mihi fuerit tanti. Ordo enim ad illustrationem pertinet, neque est hæc substantia scientiarum. At hæc ordinis inversio defec'tum insignem peperit, et maximam philosophiæ induxit calamitatem. Tractatio enim causarum finalium in physicis, inquisitionem causarum physicarum expulit et dejecit, effecitque ut homines in istiusmodi speciosis, et umbratilibus causis acquiescerent, nec inquisitionem causarum realium, et vere physicarum strenue urgerent; ingenti scientiarum detrimento. Etenim reperio hoc factum esse, non solum a Platone, qui in hoc littore semper anchoram figit, verum etiam ab Aristotele, Galeno, et aliis, qui sæpissime etiam ad illa vada impingunt. Etenim qui causas adduxerit hujusmodi; Palpebras cum pilis, pro sepi et vallo esse, ad munimentum oculorum: aut corii in animalibus firmitudinem esse ad propellendos calorés et frigora: aut ossa pro columnis et trabibus a natura induci, quibus fabrica corporis innitatur: aut folia arborum emitti, quo fructus minus patiantur a sole et vento: aut nubes in sublimi fieri, ut terram imbribus irrigent: aut terram densari et solidari, ut statio et mansio sit animalium; et alia similia: is in metaphysicis non male ista allegarit; in physicis autem nequaquam. Imo, quod coepimus dicere, hujusmodi sermonum discursus (instar remorarum, uti fingunt, navibus adhærentium) scientiarum quasi velificationem et progressum retardarunt, ne cursum suum tenerent, et ulterius progrederentur: et jam pridem effecerunt, ut physicarum causarum inquisitio neglecta deficeret, ac silentio præteriretur. Quapropter philosophia naturalis Democriti, et aliorum, qui Deum et mentem a fabrica rerum amoverunt; et structuram universi infinitis naturæ prælusionibus et tentamentis (quas uno nomine fatum, aut fortunam vocabant) attribuerunt; et rerum particularium causas materiæ necessitati, sine

intermixtione causarum finalium, assignarunt; nobis videtur (quantum ex fragmentis et reliquiis philosophiæ eorum conjicere licet) quatenus ad causas physicas, multo solidior fuisse, et altius in naturam penetrasse, quam illa Aristotelis et Platonis: hanc unicam ob causam, quod illi in causis finalibus nunquam operam triverunt; hi autem eas perpetuo inculcarunt. Atque magis in hac parte accusandus Aristoteles, quam Plato: quandoquidem fontem causarum finalium, Deum scilicet, omiserit, et naturam pro Deo substituerit, causasque ipsas finales, potius ut logicæ amator, quam theologiæ, amplexus sit. Neque hæc eo dicimus, quod causæ illæ finales veræ non sint, et inquisitione admodum dignæ in speculationibus metaphysicæ; sed quia dum in physicarum causarum possessiones excurrunt et irruunt, misere eam provinciam depopulantur et vastant. Alioquin, si modo intra terminos suos coërceantur, magnopere hallucinantur, quicunque eas physicis causis adversari aut repugnare putent. Nam causa reddita, quod palpebrarum pili oculos muniant, nequaquam sane repugnat alteri illi, quod pilositas soleat contingere humiditatum orificiis:

Muscosi fontes, etc.

Neque causa reddita, quod coriorum in animalibus firmitudo pertinet ad cœli injurias propulsandas, adversatur illi alteri, quod illa firmitudo fit ob contractionem pororum, in extimis corporum, per frigus et deprædationem aeris. Et sic de reliquis: conspirantibus optime utrisque causis; nisi quod altera intentionem, in altera simplicem consecutionem denotet. Neque vero tista res in dubium vocat providentiam divinam, aut ei quicquam derogat; sed potius eandem miris modis confirmat et evehit. Nam sicut in rebus civilibus prudentia politica fuerit multo altior et mirabilior, si quis opera aliorum ad suos fines et desideria abuti possit, quibus tamen nihil consilii sui impertit (ut interim ea agant, quæ ipse velit, neutiquam vero se hoc facere intelligant) quam si consilia sua cum administris voluntatis suæ communicaret sic Dei sapientia effulget mirabilius, cum natura aliud agit, pro

[ocr errors]

videntia aliud elicit ; quam si singulis schematibus et motibus naturalibus, providentiæ characteres essent impressi. Scilicet Aristoteli, postquam naturam finalibus causis imprægnasset: Naturamque nihil frustra facere, suique voti semper esse compotem (si impedimenta abessent) et hujusmodi multa eo spectantia posuisset; amplius Deo non fuit opus: at Democritus et Epicurus, cum atomos suos prædicabant, eousque a subtilioribus nonnullis tolerabantur; verum cum ex eorum fortuito concursu, fabricam ipsam rerum absque mente coaluisse assererent, ab omnibus risu excepti sunt. Adeo ut tantum absit, ut causæ physicæ homines a Deo et providentia abducant, ut contra potius philosophi illi, qui in iisdem eruendis occupati fuerunt, nullum exitum rei reperiant, nisi postremo ad Deum et providentiam confugiant. Atque hæc de metaphysica dicta sint: cujus partem de causis finalibus, in libris et physicis, et metaphysicis, tractatam non negaverim; in his recte, in illis perperam, propter incommodum inde secutum.

CAPUT QUINTUM.

Partitio operativæ doctrinæ de natura in Mechanicam et Magiam: quæ respondent partibus speculativæ : Physica Mechanica, Metaphysicæ Magia; et expurgatio vocabuli magiæ. Appendices duæ operativæ ; Inventarium opum humanarum, et Catalogus poly

chrestorum.

Operativam de natura similiter in duas partes dividemus, idque ex necessitate quadam. Subjicitur enim hæc divisio divisioni priori doctrinæ speculativæ. Physica siquidem, et inquisitio causarum efficientium et materialium, producit mechanicam ; at metaphysica, et inquisitio formarum, producit magiam: nam causarum finalium inquisitio sterilis est, et, tanquam virgo Deo consecrata, nihil parit. Neque nos fugit, esse et mechanicam sæpius mere empiricam et operariam, quæ a physica non pendeat; verum hanc in

historiam naturalem conjecimus; a philosophia naturali segregamus. Loquimur tantum de ea mechanica, quæ cum causis physicis conjuncta est. Veruntamen intervenit quædam mechanica, quæ nec prorsus operaria est, neque tamen philosophiam proprie attingit. Operum enim inventa omnia, quæ in hominum notitiam venerunt, aut casu occurrerunt, et deinceps per manus tradita sunt; aut de industria quæsita: quæ autem intentionaliter inventa sunt; illa aut per causarum et axiomatum lucem eruta sunt; aut per extensionem quandam, vel translationem, vel compositionem inventorum priorum deprehensa; quæ magis ingeniosa quædam res est et sagax, quam philosophica. Hanc vero partem, quam neutiquam contemnimus, non multo post, cum de experientia literata inter logica tractabimus, cursim perstringemus. Enimvero mechanicam, de qua nunc agimus, tractavit Aristoteles promiscue: Hero in spiritualibus; etiam Georgius Agricola, scriptor recens, diligenter admodum in mineralibus; aliique quamplurimi in subjectis particularibus: adeo ut non habeam, quod dicam de omissis in hac parte; nisi quod mechanica promiscua, secundum exemplum Aristotelis, diligentius debuissent continuari per labores recentiorum; præsertim cum delectu eorum mechanicorum, quorum aut causæ magis obscuræ, aut effectus magis nobiles. Verum qui in hisce insistunt, quasi oras tantum maritimas perreptant:

Premendo littus iniquum.

Meo siquidem judicio, vix possit aliquid in natura radicitus verti aut innovari, vel per casus aliquos fortuitos, vel per tentamenta experimentorum, vel ex luce causarum physicarum, sed solummodo per inventionem formarum. Si igitur desiderari eam partem metaphysicæ, quæ de formis agit, posuimus; sequitur, ut naturalis etiam magia, quæ ad eam est relativa, similiter desideretur. Verum hoc loco postulandum videtur, ut vocabulum istud magiæ, in deteriorem partem jam pridem acceptum, antiquo et honorificó sensui restituatur. Etenim magia apud Persas pro

sapientia sublimi, et scientia consensuum rerum universalium, accipiebatur; atque etiam tres illi reges, qui ab oriente ad Christum adorandum venerunt, magorum nomine vocabantur. Nos vero eam illo in sensu intelligimus, ut sit scientia, quæ cognitionem formarum abditarum ad opera admiranda deducat; atque, quod dici solet, activa cum passivis conjungendo, magnalia naturæ manifestet. Nam quantum ad naturalem magiam (quæ in libris plurimorum volitat) credulas quasdam et superstitiosas traditiones, et observationes de sympathiis et antipathiis rerum, atque de occultis et specificis proprietatibus complectentem, cum frivolis ut plurimum experimentis, potius occultandi artificio et larva, quam re ipsa, admirandis: non erraverit sane, qui eam dixerit a scientia, quam quærimus, tantum distare, quoad veritatem naturæ, quantum libri rerum gestarum Arthuri ex Britannia, aut Hugonis Burdegalensis, et hujusmodi heroum umbratilium, differunt a Cæsaris commentariis, quoad veritatem historicam. Manifestum enim est, Cæsarem majora revera perpetrasse, quam illi de heroibus suis confingere ausi sunt; sed modis faciendi minime fabulosis. Hujusmodi doctrinas bene adumbravit fabula de Ixione; qui cum Junonis, potentiæ deæ, concubitum animo sibi designaret, cum evanida nube rem habuit; ex qua Centauros et Chimæras progenuit. Sic qui insana et impotenti cupiditate feruntur ad ea, quæ per imaginationis tantum fumos et nebulas cernere se putant, loco operum, nil aliud quam spes inanes, et deformia quædam ac monstrosa spectra, suscipient. Hujus autem magiæ naturalis, levis et degeneris, operatio super homines, similis est soporiferis quibusdam medicamentis ; quæ somnum conciliant, atque insuper inter dormiendum læta et placentia somnia emittunt. Primo enim intellectum humanum in soporem conjicit; canendo proprietates specificas et virtutes occultas, et tanquam cœlitus demissas, et per traditionum susurros solummodo perdiscendas; unde homines ad veras causas eruendas et indagandas non amplius excitantur, et evigilant; sed in hujusmodi otiosis et credulis opinionibus acqui

« AnteriorContinuar »