Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in ea, quæ non novit. Attamen si hoc monitum dili genter perpendas, duo duntaxat in eo vetita reperies 3 adorationem scilicet, qualis Deo debetur; Angelorum, et fanaticas de iis opiniones, vel ultra creaturæ sortem eos efferentes, vel ampliorem de iis cognitionem, quam quis revera adeptus sit, venditantes. Cæterum sobria circa illos inquisitio, quæ vel per rerum corporearum scalam ad eorum naturam pernoscendam ascendat, vel in anima humana, veluti in speculo, eam intueatur, neutiquam prohibetur. Idem de spia ritibus statuendum immundis, qui a statu suo decided runt. Consortium cum iis, atque usus operæ eorum, illicitus est; multo magis qualiscunque cultus vel venératio. At contemplatio et cognitio illorum naturay potestatis, illusionum, non solum ex locis Scripturæi sacræ, sed ex ratione, aut experientia, haud postrema pars est sapientiæ spiritualis. Sic certe Apostolusi stratagematum ejus non ignari sumus. . Ac non minus dæmonum naturam investigare in theologia naturalit conceditur, quam venenorum in physica, aut vitiorum in ethica. Hanc autem scientiæ partem de Angelis et dæmonibus inter desiderata numerare non licet, quippe quæ ab haud paucis sit tentata : æquius esset, ut scriptorum in hoc genere pars haud parva, aut vanitatis, aut superstitionis, aut subtilitatis inutilis, arguantur.

.

is turonot J3 CAPUT TERTIUM. 14:15 3b

' 19 Partitio Naturalis Philosophiæ in speculativam et opearativam: quodque illæ duæ, et in intentione strac- tantis, et in corpore tractatus segregari debeant. [.. inside Missa igitur theologia naturali (cui inquisitionem de spiritibus, ut appendicem attribuimus) accedamus ad secundam partem : videlicet illam de natura, sive philosophiam naturalem. Optime Democritus; Scientiam de natura in profundis mineris, sive puteis, 'latere demersam. Non male Chemici; Vulcanum al. teram naturam esse; quinetiam id celeriter perficere, quod natura per: ambages et temporis moras soleno

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ورو ورو ورورو) ، رز

Quidni igitur philosophiam in duas partes secemusy fodinam et fornacem ; et duó constituamus philosophorum munera, operarios in mineris, et fabros ? Sane utcunque videamur hæc per lusum loqui; tamen hujus generis partitionem utilissimam esse censemus, cum proponetur vocabulis familiaribus et scholasticis ; hoc est, ut dividatur Doctrina de naturd in inquisitio nem causarum, et productionem effectuum ; speculativt vam; et operativam. Altera naturæ viscera perscrutatur, altera naturam veluti super incudem efformat. Neque me fugit, quam arcto copulentur vinculoz causæ et effectus, ut explicationem eorum aliquatenus conjungi sit necesse. Attamen quandoquidem omnis solida et fructuosa naturalis philosophia duplicem ad hibeat scalam, eamque diversam, ascensoriam et descensoriam ; ab experientia ad axiomata, et ab axiomatibus ad nova inventa ; consultissimum judico ut hæ duæ partes, speculativa et operativa, et in intentibne tractantis, et in corpore tractatus separentur. 13

ori?! pilti sl. et si me · CAPUT QUARTUM.

[ocr errors]

Partitio Doctrinæ Speculativæ de Natura, in Physicam especialem et Metaphysicam : quarum Physica causam

efficientem et materiam, Metaphysica causam finalem et formam inquirit. Partitio Physicæ in doctrinas de Principiis rerum, de Fabrica rerum sive de Mundo, et de Varietate rerum. Partitio Physicæ de vari. setate rerum in doctrinam de Concretis, et doctrinam de Abstractis. Partitio doctrince de Concretis rejicitur ad easdem Partitiones, quas suscipit Historia Naturalis. Partitio doctrinæ de Abstractis in mdoctrinam de Schematismis materiæ, et doctrinam e de Motibus. Appendices duæ Physicæ Speculatiræ,

Problemata Naturalia, Placita Antiquorumi Philosó-s - phorum. Partitio Metaphysicæ, in doctrinam de

Formis, et doctrinam de Causis finalibus. t . f. 119 olo srslinin Naturalis philosophiæ partem, quæ speculativa est et theorica, in physicam specialem et metaphysicamp

[ocr errors]

اند را: ،، و

dividere placet. Atque in hac partitione attendant homines nos vocabulum metaphysicæ usurpare sensu, a recepto et vulgato discrepanti. Hic autem locus admonendi videtur, de nostro in genere, circa usum vocabulorum, instituto. Id hujusmodi est, ut tam in præmisso vocabulo metaphysicæ, quam in aliis, ubi conceptus et notiones nostræ novæ sunt, et a receptis recedunt, maxima certe cum religione antiqua vocabula retineamus. Cum enim futurum speremus, ut ordo ipse et dilucida rerum explicatio, quam subjungere conamur, nos a prava vocabulorum (quibus utimur) intelligentia liberent; in cæteris omnino avemus (quatenus sine veritatis ac scientiarum dispendio fieri possit) vel minimum ab antiquorum aut opi nionibus, aut loquendi more deflectere. Qua in re Aristotelis confidentiam proinde subit mirari; qui impetu quodam percitus contradictionis, et bellum universæ antiquitati indicens, non solum nova artium vocabula pro libitu cudendi licentiam usurpavit; sed etiam priscam omnem sapientiam extinguere et delere annisus est. Adeo ut neque nominet uspiam auctores antiquos, neque dogmatum eorum mentionem ullam faciat, nisi quo aut homines perstringeret, aut placita redargueret. Sane si famam nomini suo, ac sequacium turbam affectaverit, hoc rationibus suis imprimis accommodatum. Siquidem in veritate philosophica asserenda et recipienda, idem contingit, quod in veritate divina ; Veni in nomine Patris, nec recipitis me; si quis venerit in nomine suo, eum recipietis. Sed ex hoc cælesti aphorismo, si, quem præcipue designaverit, spectemus ; (nempe Antichristum omnium seculorum impostorem maximum) colligere licet, istud ipsum, Venire in nomine suo, nulla antiquitatis, aut (si ita loqui licet) paternitatis habita ratione, rem mali ominis esse ad veritatem ; utcunque eam sæpenumero comitetur illa fortuna, Eum recipietis. Cæterum de viro tam eximio certe, et ob acumen ingenii mirabili, Aristotele, crediderim facile hanc ambitionem eum a discipulo suo accepisse, quem fortasse æmulatus est; ut si ille omnes nationes, hic omnes opiniones subigeret; et monarchiam quandam in contemplationibus

sibi conderet. Quanquam fieri possit, ut apud ali. quos tetricos, et linguæ acerbæ, simili cum discipulo suo titulo insigniretur ;

Felix terrarum prædo, non utile mundo

Editus exemplum : eodem modo,

Felix doctrinæ prædo, etc. Nobis vero ex altera parte (quibus, quantam calamo valemus, inter vetera et nova in literis foedus et commercium contrahere cordi est) decretum manet, antiquitatem comitari usque ad aras; atque vocabula antiqua retinere, quanquam sensum eorum et definitiones sæpius immutemus; secundum moderatum illum et laudatum in civilibus novandi modum, quo rerum statu novato, verborum tamen solennia durent; quod notat Tacitus, Eadem magistratuum vocabula,

Redeamus igitur ad acceptionem vocabuli metaphysicæ, nostro sensu. Patet ex iis, quæ supra disseruimus, disjungere nos philosophiam primam a metaphysica, quæ hactenus pro re eadem habitæ sunt. Illam communem scientiarum parentem, hanc naturalis philosophiæ portionem, posuimus. Atque philosophiæ primæ communia et promiscua scientiarum axiomata assignavimus. Etiam relativas et adventitias entium conditiones (quas transcendentes nominavi. mus) multum, paucum; idem, diversum; possibile, impossibile; et hoc genus reliqua, eidem attribuimus; id solummodo cavendo, ut physice, non logice tractentur. At inquisitionem de Deo, uno, bono, angelis, spiriti. bus, ad theologiam naturalem retulimus. Merito igitur quæri possit, quid tandem sit, quod metaphysicæ relinquatur? Certe ultra naturam nihil, sed ipsius naturæ pars multo præstantissima. Atque profecto citra veritatis dispendium, huc usque de veterum sententia respondere liceat, physicam ea tractare, quæ penitus in materia mersa sunt et mobilia, metaphysicam abstracta magis et constantia. Rursus physicam in natura supponere existentiam tantum, et motum, et naturalem necessitatem ; at metaphysicam etiam men

[blocks in formation]

res.

tem et ideam. Nam huc forte redit ea, quam dicemus,

Verum nos eam, missa sermonis sublimitate, perspicue et familiariter proponemus. Partiti sumus naturalem philosophiam in causarum inquisitionem, et productionem effectuum. Inquisitionem causarum in theoricam conjecimus. Eam in physicam et metaphysicam partiti sumus. Ergo necesse est, ut vera differentia harum sumatur ex natura causarum, quas inquirunt. Itaque absque aliqua obscuritate aut circuitione, physica est, quæ inquirit de efficiente et materia; metaphysica, quæ de forma et fine.

Physica igitur causarum vaga et incerta, et pro modo subjecti, mobilia complectitur; causarum constantiam non assequitur.

Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,

Uno eodemque igne. Ignis duritiei causa, sed in limo; ignis colliquationis causa, sed in cera. Partiemur autem physicam in doctrinas tres. Natura enim aut collecta in unum, aut fusa et sparsa est. Colligitur vero in unum natura, aut propter communia rerum omnium principia ; aut propter unicam integralem universi fabricam. Itaque hæc unio naturæ duas peperit physicæ partes: unam de principiis rerum; alteram de fábrica universi, sive de mundo ; quas etiam doctrinas de summis appellare consuevimus. Tertia doctrina (quæ de natura sparsa sive fusa tractat) omnimodam rerum varietatem et summas minores exhibet. Ex his igitur patet tres omnino reperiri doctrinas physicas; de principiis rerum, de mundo sive de fabrica rerum, et de natura multiplici sive sparsa; quæ postrema (ut diximus) omnimodam rerum varietatem continet; estque veluti glossa prima, aut paraphrasis circa naturæ interpretationem. Harum trium partium desideratur totaliter nulla ; cæterum quam vere et solide tractentur, non est hic definiendi locus.

At physicam sparsam sive de varietate rerum, rursus in duas partes dividemus; physicam de concretis, et physicam de abstractis; sive physicam de creaturis,

« AnteriorContinuar »