Imágenes de páginas
PDF
EPUB

edocti sunt ab illarum nationum indigenis. Viri primarii aliquot, dum adhuc in vivis fuit, nullam aliam ob causam huc in Angliam transfretarunt, quam ut eum conspicerent, et cum eo coram loquendi opportunitatem captarent, quorum unum pictura sua, a capite ad pedes usque delineata, in Galliam secum portanda donavit: quam hospes ille tanquam rem gratissimam conterraneis suis futuram fassus est; ut ita imagine personæ non secus, ac imaginibus cerebri (libris nimirum) potirentur. Inter cæteros marchio Fiatus, nobilis Gallus, qui legatus in Angliam venerat anno primo Mariæ reginæ, Caroli regis nuptæ, ingenti animi ardore eum invisendi captus est. Ad quam rem opportunitatem nactus, et cubiculum ingressus præ infirmitate in lectulo decumbentis, stylo aliquantum grandiore eum adortus est, Dominationem suam sibi semper angelis similem fuisse; de quibus multa ad illius aures pervenerunt, et in libris similiter lectitarit, sed eos nunquam coram conspicere concessum fuit. A quo congressu tanta inter eos amicitia inita fuit, et marchio eum tanta reverentia prosecutus est, ut præter visitationes crebras, literæ invicem sub nominibus et titulis patris et filii intercesserint. Quod ad salutationes innumeras per epistolas, ab exterarum nationum viris primariis, sapientiæ aut bonarum artium studio deditis, missas, nihil hic addo; utpote rem aliis melioris notæ hominibus cum eo communem.

Jam vero cum de fama ejus dissero, intelligi velim, ac si in stylo non exclusivo, sed comparativo tantum scriberem: fama enim ejus etiam apud Anglos suos non flaccida aut enervis, sed vivida et vegeta est; præcipue apud eos, qui ingenio acutiore, et sublimiore, emineant. Cujus rei testimonia tantum duo inserere libet, et non plura. Prius est, cum Historia regni Henrici septimi jam prælo matura fuerit, Fulconi baroni Brooko a Jacobo rege perlegenda tradita est: is, cum totam absolvisset, hoc elogio ad auctorem remisit, Commendatum me habeas dominationi suæ ; et exora eum, ut de papyro et atramento bono comparando

curam suscipiat; opus enim ipsum supereminet. Alterum doctoris Samuelis Collini, in inclyta academia Cantabrigiensi nuper et theologiæ professoris regii, et collegii regalis præpositi, viri minime vulgaris ingenii; qui mihi ipsi (sive festive, sive serio) affirmavit, Quod postquam librum De profectu scientiarum perlegisset, eo se adactum putaverit, ut studia sua de integro renovare necesse fuerit; et quod oleum et operam antea impensam perdiderit.

Efflagitatum a nonnullis est ut de diæta ejus, et regimine valetudinis, quædam insererentur; eo, quod, propter universalem ejus in rebus naturalibus cognitionem, poterit fortasse quibusdam exemplo suo præire. Quod ad diætam; plena potius et liberali usus est, prout stomachus ferebat, quam tenui aut parca: quam etiam in Historia vitæ et mortis alicubi collau

qtate juniori, cibis delicatioribus et leviori

bus (veluti carnibus volatilium et hujusmodi) præcipue vescebatur; sed experientia edoctus, carnes fortiores, quales in macello veneunt, potius probavit ; utpote, quæ suecos corporis magis firmos et solidos, et (ut ipsius verbis utar) minus dissipabiles progenerarent; ex quibus solis sæpenumero pascebatur, licet mensa ejus ferculis aliis non destitueretur. Persuasum habeas, illud nullatenus ipsum neglexisse quod in scriptis suís toties decantatum reperies, usum nimirum crebrum nitri; cujus quidem grana circiter tria quotidie in jusculo tenui et tepido, per triginta ad minus annos immediate mortem ejus antecedentes, mane sumpsit. Quantum ad medicinam; verum est, medice eum vixisse, sed non misere. Siquidem rhabarbari sesqui-drachmam, et non amplius, in haustu cerevisiæ et vini albi simul commixtorum ad spatium semi-horæ infusi et macerati (sex aut septem diebus interjectis) continuo sumpserit; idque paulo ante cibum (sive prandium, sive coenam) quo minus corpus desiccaret: quod (sicut ipse asseruit) humores excrementitios cor poris sæpius asportaret; spiritus autem exhalare non provocaret; sicut sudores repetiti faciunt. Jam tan

[ocr errors]
[ocr errors]

"

tillum medicinæ sumere, miserum non fuit. Aliis autem medicamentis (quicquid vulgo jactatum fuit) non omnino assuevit. Remedium adversus podagram, cujus ipse auctor fuit, quodque intra spatium horarum duarum, sæpius experto, dolorem lenivit, extat in fine Historiæ naturalis.

Verisimile est, lunam in themate ejus natalitio præcipuum aliquem locum (veluti in horoscopo, aut medio cœli) tenuisse. Quoties enim luna defecit, aut eclipsim passa est, repentino animi deliquio correptus fuit: idque etiam si nul'am defectionis lunaris notitiam præviam habuisset. Quamprimum autem luna lumini priori restituta fuisset, confestim refocillatus est, et convaluit.

Obiit ix die Aprilis, anno MDCXXVI, summo mane illius diei qui in festum resurrectionis Domini tunc illuxit, ætatis sexagesimo sexto, apud ædes comitis Arundeliæ in villa de High-gate prope Londinum; ad quem locum, animi reficiendi, non commorandi gratia, ante dies octo casu devenit, Deo sic ordinante, ut illic animam efflaret, e febri lenta, una cum catarrho vehemente; unde humor adeo copiose ad pectus ejus defluxit, ut per suffocationem exstinctus sit. Sepultus autem est in ecclesia Sancti Michaelis, fano Sancti Albani vicina, loco supremis tabulis sepulturæ suæ destinato: tum quia matris ejus corpus in eadem ecclesia humatum recumbat; tum quia ecclesia illa ex urbis vetustæ Verulamii ruderibus hodie sola superstes sit. Ubi monumentum præclarum e marmore candido in memoriam illius exstructum est (cura et gratitudine Thomæ Meutesii, equitis aurati, et administratoris ultimi ipsius testamenti, quondam dominationi suæ a secretis, postea concilii regis sanctioris sub regibus duobus clerici) exhibens effigiem suam in cathedra sedentis, et studio incumbentis: una cum epitaphio, quod lectissimus ille, et nitidioris ingenii, nec non equestris dignitatis, vir, Henricus Wottonus, amoris et admirationis ergo, composuit.

Quamvis autem corpus, quod deposuit, mortale

fuerit, libri tamen ejus, et memoria, haud dubie perennes erunt; neque prius fatis cessuri, quam orbis terrarum machina dissolvatur. Quo permotus, quantulacunque hæc, pro tenuitate mea, colligere visum est, ut nomini ejus in posterum propagando quoquo modo inservirem.

A. D. MDCLVIII.

GUL. RAWLEY.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »