Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

præ-alta turri despiciant et contemplentur; quæ imaginem ejus quandam, seu nubem potius imagini similem, ob oculos ponat : rerum autem differentias (in quibus res hominum et fortunæ sitæ sunt), ob earum minutias et distantiæ intervallum, confundat et abscondat. Et tamen laborant et nituntur, et intellectum tanquam oculos contrahunt, ejusdemque aciem meditatione figunt, agitatione acuunt, quinetiam artes argumentandi veluti specula artificiosa comparant, ut istiusmodi differentias et subtilitates naturæ mente comprehendere et vincere possint. Atque ridicula certe esset et præfracta sapientia et sedulitas, si quis ut perfectius et distinctius cerneret, vel turrim conscendat vel specula applicet vel palpebras adducat, cum ei liceat absque universa ista operosa et strenua machinatione et industria fieri voti compos per rem facilem, et tamen ista omnia beneficio et usu longe superantem : hoc est, ut descendat et ad res propius accedat. Atque certe in intellectus usu similis nos exercet imprudentia. Neque, filii, postulare debemus ut natura nobis obviam eat: sed satis habemus, si accedentibus nobis, idque cultu debito, se conspiciendam det. Quod

Quod si cui in mentem veniat opinari tale quippiam : etiam antiquos atque ipsum Aristotelem proculdubio a meditationum suarum principio magnam vim et copiam exemplorum sive particularium paravisse, atque eandem viam, quam nos veluti novam indicamus et signamus, revera iniisse et confecisse, adeo ut actum agere videri possimus : certe, filii, hæc de illis cogitare non est integrum ; formam enim et rationem suam inquirendi et ipsi profitentur et scripta eorum imaginem expressam præ se ferunt. Illi enim statim ab inductionibus nullius pretii ad conclusiones maxime generales, tanquam disputationum polos,

[ocr errors]

a

advolabant, ad quarum constantem et immotam veritatem reliqua expediebant. Verum scientia constituta, tum demum siqua controversia de aliquo exemplo vel instantia mota esset, ut positis suis refragante, non id agebant ut positum illud emendaretur; sed, posito salvo, hujusmodi instantias quæ negotium faciebant, aut per distinctionem aliquam subtilem et sapientem in ordinem redigebant, aut per exceptionem plane (homines non mali) dimittebant. Quod si instantiæ aut particularis rei, non contradictoriæ reconciliatio, sed obscuræ ratio, quæreretur, eam ad speculationes suas quandoque ingeniose accommodabant, quandoque misere torquebant : quæ omnis industria et contentio res sine fundamento nobis videtur. Itaque nolite commoveri, quod frequens alicubi inter nonnulla Aristotelis scripta inveniatur exemplorum et particularium mentio. Noveritis enim, id sero et postquam decretum fuisset factum fuisse. Illi enim mos erat non liberam experientiam consulere, sed captivam ostentare; nec eam ad veritatis inquisitionem promiscuam et æquam, sed ad dictorum suorum fidem sollicitatam et electam adducere. Neque rursus tale aliquod vobiscum cogitate, eam quam nos tantopere desideramus differentiarum subtilitatem in distinctionibus philosophorum scholasticorum haberi, atque adeo elucescere : neque enim existimetis, ab hac præpostera subtilitate primæ negligentiæ et festinationi et temeritati subventum esse. Longe abest, filii, ut hoc fieri possit ; quin credite mihi, quod de fortuna dici solet id de natura verissimum est, eam a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse. Omnis enim ista sera subtilitas et diligentia, postquam verum tempus observationis præterierit, naturam prensare aut captare potest,

[ocr errors]

1 dmittebant in MS.

sed nunquam apprehendere aut capere. Equidem satis scio, idque vos non ita multo post experiemini, postquam veræ et nativæ rerum subtilitati, et differentiis in experientia signatis et expressis et sensui subjectis aut saltem per sensum in lucem extractis, paululum insuevistis ; continuo subtilitatem illam alteram disputationum et verborum, quæ cogitationes vestras non sine magna admiratione occupavit et tenuit, quasi pro re ludicra et larva quadam et incantatione habituri sitis. Quare missis istis philosophiis abstractis, vos et ego, filii, rebus ipsis nos adjungamus: neque ad sectæ condendæ gloriam animum adjiciamus; sed utilitatis et amplitudinis humanæ curam serio suscipiamus; atque, inter mentem et naturam connubium castum et legitimum (pronuba misericordia divina) firmemus; precati etiam Deum, cujus numine et nutu hæc fiunt, quique ut hominum et rerum, ita luminum et consolationum pater est, ut ex illo connubio non phantasiæ monstra, sed stirps heroum quæ monstra domet et extinguat, hoc est inventa salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum fieri datur) debellandas et relevandas, suscipiatur. Hoc epithalamii votum sit. Certe, filii, facultates artium et scientiarum omnium consensu aut empiricæ aut rationales sunt. Has autem bene commistas et copulatas adhuc videre non licuit. Empirici enim, formicæ more, congerunt tantum et utuntur. Rationales autem, aranearum more, telas ex se conficiunt. Apis ratio media est, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri elicit, sed simul etiam eam propria facultate vertit et digerit. Neque absimile veræ philosophiæ opificium est, quæ ex historia naturali et experimentis mechanicis præbitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque hujusmodi mellis cælestia dona sperate: neque dicite cum pigro, Leo est in via : sed vincla quæ vos premunt excutite, et vos recipite. Atque sane, post virtutem vestram propriam, nihil animos vobis magis addiderit, quam si industriam et felicitatem et facinora ætatis nostræ cogitetis. Nos nostrum plus ultra antiquorum non ultra haud vane opposuimus. Nos iidem, contra antiquorum non imitabile fulmen esse, imitabile fulmen esse, minime dementes sed sobrii, ex novarum machinarum experimento et demonstratione pronuntiamus. Quin et cælum ipsum imitabile fecimus. Coeli enim est, circuire terram : quod et nostræ navigationes pervicerunt. Turpe autem nobis sit, si globi materiati tractus, terrarum videlicet et marium, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint: globi autem intellectualis fines, inter veterum inventa et angustias steterint. Neque parvo inter se nexu devincta et conjugata sunt ista duo, perlustratio regionum et scientiarum. Plurima enim per longinquas navigationes et peregrinationes in natura patuerunt, quæ novam sapientiæ et scientiæ humanæ lucem affundere possint, et antiquorum opiniones et conjecturas experimento regere. Eadem duo, non ratione solum sed etiam vaticinio, conjuncta videntur. Nam eo prophetæ oraculum haud obscure spectare videtur, ubi de novissimis temporibus loquutus, illud subjungit, Multi per. transibunt, et multiplex erit scientia : ac si orbis terrarum pertransitus sive peragratio, et scientiarum augmenta sive multiplicatio, eidem ætati et sirculo destinarentur. Præsto etiam est Imprimendi artificium veteribus incognitum, cujus beneficio singulorum inventa fulguris modo transcurrere possint et subito communicari, ad aliorum studia excitanda et inventa miscenda. Quare utendum est ætatis nostræ prærogativa, neque committendum, ut cum hæc tanta vobis adsint vobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum vestrorum præparatione auspicati, in reliquis vobis non deerimus. Probe enim novimus tabellas mentis a tabellis communibus differre. In his non alia inscripseris nisi priora deleveris, in illis priora ægre deleveris nisi nova inscripseris. Itaque rem in longum non differemus: illud itidem vos monentes, ne tanta vobis de nostris inventis polliceamini, quin meliora a vobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus (neque vanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis) ; illius enim res gestæ recenti memoria ut portentum accipiebantur; ita enim loquitur unus ex æmulis oratoribus, Nos certe vitam humanam non degimus ; scd in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta prædicent ; sed postquam deferbuisset ista admiratio atque homines rem attentius introspexissent, operæ pretium est animadvertere, quale judicium de eo faciat scriptor Romanus, Nil aliud quam bene ausus est vana contemnere. Ita et nos simile quiddam a posteris audiemus ; postquam emancipati, et sui jam facti, et proprias vires experti, initia nostra magnis intervallis superaverint. In quo sane judicio, illud recte, nostra nil magni esse : illud non recte, si ausis tribuant quæ humilitati debentur: humilitati (inquam) et privationi cuidam istius humanæ superbiæ, quæ universa perdidit, quæque volucres quasdam meditationes loco divinæ in rebus signaturæ consecravit. Hac enim ex parte revera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere humano meritos esse existimamus, quod ustendimus quid vera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi viderint. Nos certe nos nostraque vobis debemus.

Omnibus qui aderant digna magnitudine generis et

« AnteriorContinuar »