Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mentum procedatur absque constitutione axiomatis. Nam quemadmodum ab axiomate ad axioma, ita etiam ab experimento ad experimentum datur et aperitur quædam via ad inveniendum instabilis et lubrica, sed tamen non prorsus silentio prætermittenda. Jam igitur et practicam ministrationem quoque, quæ in distributione ultima posita est, absolvimus. Atque hæc est hujusce secundi libri aperta et brevis delineatio. Quibus explicatis, Thalamum nos Mentis Humanæ et Universi, pronuba divina bonitate, plane constituisse confidimus. Epithalamii autem votum sit, ut ex eo connubio auxilia humana, tanquam stirps heroum, quæ necessitates et miserias hominum aliqua ex parte debellent et doment, suscipiatur et deducatur. Sub finem tamen quædam de laborum consociatione et successione subjiciemus. Tunc enim demum homines vires suas noscent, cum non eadem infiniti, sed omissa alii præstabunt. Neque sane de futuris ætatibus spem abjecimus, quin exoriantur qui ista a tenuibus profecta initiis in majus provehant. Illud enim occurrit, hoc quod agitur, ob boni naturam eminentem, manifeste a Deo esse. In divinis autem operibus minima quæque principia eventum trahunt.1

REDARGUTIO PHILOSOPHIARUM.

Atque in redargutione ipsa philosophiarum quam paramus, nescimus fere quo nos vertamus, cum via quæ aliis in confutationibus patuit nobis interclusa sit.

1 Here the Delineation ends, and the work itself begins, with the first part of the Pars Destruens; namely the Redargutio Philosophiarum. The Harleian MS. (which begins with the words Dum hæc tractarem, in page 57. and enables us to complete this fragment) bears that title, and this seems to be the proper place for the introduction of it; though there is no title here in the original, but only a fresh paragraph.

Nam et tot et tanta se ostendunt errorum agmina, ut ea non strictim sed confertim evertere et summovere necesse sit; et si propius accedere et cum singulis manum conserere velimus, id frustra fuerit; ita disputationis lege, cum de principiis non concentiamus ; et multo magis, quod ipsas probationum et demonstrationum formas et potestates rejiciamus. Quod si (id quod solum relinqui videtur) ea quæ nos asserimus a sensu ipso et experientia educere et excitare connitamur, rursus eodem revolvimur; et obliti eorum quæ de animorum præparatione dicta sunt, contrariam ingressi viam inveniamur; nam in res ipsas abrupte et directo incidamus, ad quas viam quandam aperiri et substerni, propter obfirmatas animorum præoccupationes et obsessiones, necesse esse decrevimus. Sed tamen propterea ipsi nos minime deseremus; sed aliquid comminisci et tentare quod proposito nostro consentaneum sit conabimur; tum signa quædam adducentes, ex quibus de philosophiis judicium fieri possit; tum interim inter ipsas philosophias, portenta errorum nonnulla, et mera animorum ludibria, ad earum authoritatem labefactandam notantes. Neque tamen nos fugit, fortius hujusmodi errorum æra1 figi, quam ut eis per satyram derogetur; præsertim cum viris doctis non sit nova aut incognita ea confidentiæ et jactantiæ species, quæ opiniones abjicit, non frangit. Sed nec nos aliquid levius aut inferius quam pro rei quæ agitur majestate afferemus, neque ex hoc genere redargutionis prorsus fidem facere, sed tantum patientiam et æquanimitatem, idque in ingeniis tantum altioribus et firmioribus, conciliare speramus. Neque enim quispiam ex isto assiduo et perpetuo errorum contubernio ita se

1 aěra in Gruter.

1

recipere potest, et ad nostra cum tanta benevolentia et animi magnitudine accedere, ut non cupiat habere in terim quæ de veteribus et receptis cogitet et opinetur. Sane in tabellis non alia inscripseris, nisi priora deleveris; in mente ægre priora deleveris, nisi alia inscripseris.

Itaque huic desiderio subveniendum putavimus, atque hæc prorsus eo spectant (ut quod res est aperte eloquamur) ut volentes ducant, non ut nolentes trahant. Omnem violentiam (ut jam ab initio professi sumus) abesse volumus: atque quod Borgia facete de Caroli Octavi expeditione in Italiam dixit, Gallos venisse in manibus cretam tenentes, qua diversoria notarent, non arma, quibus perrumperent; similem quoque inventorum nostrorum et rationem et successum animo præcipimus; nimirum ut potius animos hominum capaces et idoneos seponere et subire possint, quam contra sentientibus molesta sint. Verum in hac Verum in hac parte de qua jam loquimur, quæ ad redargutionem philosophiarum pertinet, feliciter sane levati sumus, casu quodam opportuno et mirabili. Nam1 dum hæc tractarem, intervenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum salutassem, atque ego illum, ille me, de rebus nostris familiariter interrogassemus: Tu vero, inquit, vacuis tuis ab occupationibus civilibus spatiis,2 aut saltem remittentibus negotiis, quid agis? Opportune, inquam ; nam ne nihil3 me agere existimes, meditor Instaura

1 Here begins the Harleian MS.: the title Redargutio Philosophiarum being inserted at the head of it, but in a comparatively modern hand. Whether it bore that title originally must remain doubtful, the cover (if it ever had any) being lost.

2 The word spatiis is crossed out in the MS., and intervallis substituted n Bacon's hand. It is the only correction which Gruter's copy does not ⚫ontain.

■ mil in MS.

tionem Philosophiæ, quæ nihil inanis aut abstracti habeat, quæque vitæ humanæ conditiones in melius. provehat. Honestum profecto opus, inquit: et quos socios habes? Ego certe, inquam, in summa solitudine versor.2 Duræ inquit, partes tuæ sunt; et statim addidit; Atque tamen scito hæc aliis curæ esse. Tum ego lætatus, Animam, inquam, reddidisti. Ego enim hoc animo præceperam, fœtum meum veluti in eremo periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quæ mihi in Gallia circa hujusmodi negotium evenerunt? Libentissime, inquam, atque insuper gratiam habebo. Tum retulit se Parisiis vocatum a quodam amico suo, atque introductum in consessum virorum, qualem, inquit, vel tu videre velles; nihil 5 in vita mihi accidit jucundius. Erant autem circiter quinquaginta viri, neque ex iis quisquam adolescens, sed omnes ætate provectiores; quique vultu ipso dignitatem cum probitate singuli præ se ferrent. Inter quos aiebat se cognovisse nonnullos honoribus perfunctos, atque alios ex senatu; etiam antistites sacrorum insignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos. Erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diversis nationibus. Atque cum primo introiisset, invenisse eos familiariter inter se colloquentes; sedebant tamen ordine sedilibus dispositis, ac veluti adventum alicujus expectantes. Neque ita multo post

1 ejusmodi quae in MS.

6

2 Ego certe, inquam, profecto nullos: quin nec quenquam habeo quocum familiariter de hujusmodi rebus colloqui possim, ut me saltem explicem et

exacuam. - MS.

3 Guttula, inquam, me aspersisti atque animam reddidisti. MS.

4 Ego enim anum quandam fatidicam non ita pridem conveni, que mihi. rescio quid obmurmurans vaticinata est fœtum meum in solitudine periturum.

[blocks in formation]

ingressum ad eos virum quendam,1 aspectus (ut ei videbatur) admodum placidi et sereni; nisi quod oris compositio erat tanquam miserantis; cui cum omnes assurrexissent: Ille circumspiciens et subridens, nunquam, inquit, existimavi potuisse fieri, ut otium omnium vestrum, cum singulos recognosco, in unum atque idem tempus coinciderit; idque quomodo evenerit, satis mirari non possum. Cumque unus ex coetu respondisset, eum ipsum hoc otium illis fecisse, cum quæ ab ipso 2 exspectarent illi ducerent omni negotio potiora: Atque (ut video) inquit, universa illa jactura ejus quod hic consumetur temporis, quo certe vos separati multis mortalibus profuissetis, ad meas rationes accedet. Quod si ita est, videndum profecto ne vos diutius morer; simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex æquo cum cæteris; atque hujusmodi quædam apud eum consessum verba fecit. Nam aiebat qui hæc narrabat, se illa tum excepisse ut potuit; licet cum apud se una cum illo amico suo, qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis quæ tum dicta essent visa esse. Exemplum autem orationis,3 quod circa se habebat, proferebat. Illud ita scriptum erat: Vos certe, filii, homines estis: hoc est, ut ego existimo, non animantes erecti, sed Divi mortales. Deus, mundi conditor et vestrum, animas vobis donavit mundi ipsius capaces; nec tamen eo ipso satiandas. Itaque fidem vestram sibi seposuit et retinuit,5 mundum sensui attribuit; neutra autem oracula clara esse voluit, sed in

1 ingressus est ad eos vir quidam. — MS.

2 So MS. Gruter's copy has illo.

8 orationis, quam exceperat. — MS.

4 homines estis et mortales; nec conditionis vestræ tantum pœniteat si naturæ vestræ satis memineritis. — MS.

• et retinuit omitted in MS.

« AnteriorContinuar »