Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tionem quam penetrabit massam. Tertio itaque ostendemus, quo modo et quo tempore inquisitio sit reintegranda, et chartæ sive tabulæ præcedentes in chartas novellas transportandæ, et quoties inquisitio sit repetenda. Etenim primas chartarum series vel sequelas super polos mobiles verti statuimus, et tantum probationes esse et tentamenta inquisitionis ; siquidem mentem in naturam rerum jus suum persequi et obtinere posse, nisi repetita actione, plane diffidimus. Itaque ministratio ad memoriam tribus (ut diximus) doctrinis absol-vitur; de locis inveniendi, de methodo contabulandi, et de modo instaurandi inquisitionem. Superest ministratio ad Rationem, cui ministrationes duæ priores subministrant. Nullum enim per eas constituitur axioma, sed tantum notio simplex cum historia ordinata; certo verificata per ministrationem primam, atque ita repræsentata per secundam, ut tanquam in potestate nostra sit. Atque ministratio ad rationem ea maxime probar. meretur, quæ rationem ad opus suum exequendum et finem obtinendum optime juvabit. Opus autem rationis. natura unicum; fine et usu geminum est. Aut enim scire et contemplari, aut agere et efficere, homini pro fine est. Itaque aut causæ expetitur cognitio et contemplatio; aut effecti potestas et copia. Quamobrem dati effectus vel naturæ in quovis subjecto causas nosse, tentio est humanæ scientiæ. Atque rursus, super datam materiæ basin effectum quodvis sive naturam (inter terminos possibilis) imponere vel superinducere, intentio est humanæ potentiæ.1 Atque hæ intentiones, acutius inspicienti et vere æstimanti, in idem coincidunt. Nam quod in contemplatione instar causæ est, in operatione est instar medii; scimus enim per causas, operamur per media. Et certe si media universa quæ ad opera quæli1 præsentiæ in Gruter.

in

bet requiruntur homini optato ad manum suppeterent, nil opus foret magnopere ista separatim tractare. Verum cum operatio humana in multo majores angustias compellatur quam scientia, propter individui multiplices necessitates et inopias; adeo ut ad partem operativam requiratur sæpius non tam sapientia universalis et libera de eo quod fieri potest, quam prudentia sagax et solers ad delectum eorum quæ præsto sunt; ista tractatu felicius disjungi consentaneum est. Quare et ministrationis eandem partitionem faciemus, ut aut parti contemplativæ aut activæ ministretur. Atque quod ad partem contemplativam attinet, ut verbo dicamus, in uno plane sunt omnia. Hoc ipsum non aliud. est, quam ut verum constituatur axioma, sive idea1 copulata; hæc enim est veritatis portio solida, cum simplex notio instar superficiei videri possit. Hoc autem axioma non elicitur aut efformatur, nisi per inductionis formam legitimam et propriam ; quæ experientiam solvat et separet, atque per exclusiones et rejectiones debitas necessario concludat. Vulgaris autem inductio (a qua tamen principiorum ipsorum probationes petuntur) puerile quiddam est, et precario concludit, periculo ab instantia contradictoria exposita; adeo ut dialectici de ea nec serio cogitasse videantur, fastidientes et ad alia properantes. Illud interim manifestum est, quæ per inductionem cujusvis generis concluduntur, simul et inveniri et judicari, nec a principiis aut mediis pendere, sed mole stare sua, neque aliunde probari. Multo magis necesse est ea quæ ex vera in

1 Gruter's copy has idem copulata; obviously a misprint; which Blackbourn attempted to correct by silently substituting copulatum; a reading in which all subsequent editors have acquiesced, including M. Bouillet. I cannot doubt however that the error was in idem, and that the reading which I have introduced into the text is the true one.

ductionis forma excitantur axiomata, esse seipsis contenta, atque ipsis principiis, quæ vocantur, certiora et firmiora. Atque hoc genus inductionis illud est, quod interpretationis formulam appellare consuevimus. Itaque præ omnibus doctrinam de constitutione axiomatis et formula interpretandi diligenter et perspicue complectimur. Restant tamen quæ huic rei serviunt tria maximi omnino momenti, sine quorum explicatione inquisitionis istius præscriptum, licet potestate validum, tamen usu operosum censeri possit. Ea sunt, inquisitionis ipsius continuatio, variatio, et contractio; ut nihil in arte aut abruptum, aut incongruum, aut pro humanæ vitæ brevitate longum relinquatur. Docebimus itaque primo usum axiomatum (jam per formulam inventorum) ad alia axiomata inquirenda et excitanda, quæ superiora et magis generalia sint: ut per veros et nusquam intermissos gradus scalæ adscensoriæ ad unitatem naturæ perveniatur. In quo tamen adjiciemus modum eadem axiomata superiora per experientias primas examinandi et verificandi, ne rursus ad conjecturas et probabilia atque idola prolabamur. Atque hæc est ea doctrina, quam inquisitionis continuationem appellamus. Variatio autem inquisitionis sequitur naturam diversam, aut causarum quarum gratia inquisitio instituitur, aut rerum ipsarum sive subjectorum in quibus inquisitio versatur. Itaque missis causis finalibus, quæ naturalem philosophiam prorsus corruperunt, initia sumemus ab inquisitione variata sive accommodata formarum ; quæ res pro desperata hucusque abjecta est, idque merito. Neque enim ulli obvenire possit tanta facultas aut felicitas, ut ex anticipationibus et dialecticis argumentationibus alicujus rei formam eruat. Sequentur inquisitiones materiarum et

efficientium. Cum autem efficientia et materias dicimus, non efficientia remota aut materias communes (qualia in disputationibus agitantur), sed efficientia propiora et materias præparatas intelligimus. Id ne sæpius subtilitate inutili repetatur, inventionem latentis processus subtexemus. Latentem autem processum appellamus seriem et ordinem mutationis; rem scilicet ex efficientis motu et materiæ fluxu conflatam. Quæ autem secundum subjecta fit inquisitionis variatio, ex duabus rerum conditionibus ortum habet; aut ex natura simplicis et compositi (alia enim accommodatur inquisitio ad res simplices, alia ad compositas et decompositas et perplexas), aut ex historiæ copia et inopia, quæ ad inquisitionem peragendam parari possit. Ubi enim historia abundat, expedita est ratio inquisitionis ; ubi tenuis est, in arcto est labor, et multifaria industria et arte opus habet. Itaque per ista quæ jam dicta sunt tractata, variationem inquisitionis absolvi putamus. Restat inquisitionis contractio, ut non tantum in inviis via, sed et in viis compendium, et tanquam linea recta quæ per ambages et flexus secet, ex indiciis nostris innotescat. Hoc autem (veluti et omnis ratio compendiaria) maxime in rerum delectu consistit. Duas autem invenimus veluti rerum prærogativas, quæ ad inquisitionis compendia plurimum faciunt; Prærogativam Instantiæ, et Prærogativam Inquisiti. Itaque docebimus primo quales sint illæ instantiæ, sive experimenta, quæ ad illuminationem præ cæteris excellant, adeo ut paucæ idem quod aliæ plures præstent. Hoc enim et moli ipsius historiæ, et discurrendi laboribus parcit. Deinde etiam explicabimus qualia sint ea inquisita, a quibus interpretationem auspicari oporteat, utpote quæ prædisposita sequentibus facem quandam præferunt, aut ob

exquisitam certitudinem in se, aut ob naturam universalem, aut ob necessitatem ad probationes mechanicas. Atque hic ministrationi quæ ad contemplativam partem spectat, finem imponimus. Activam autem partem ac ejus ministrationem triplici doctrina claudemus, si prius duo monita ad aperiendas hominum mentes præmittamus. Horum primum est, in inquisitione ea quæ fit per formulam, inter contemplativam partem activam ipsam perpetuo intercurrere. Hoc enim fert rerum

natura, ut propositiones et axiomata a magis generalibus per argumentationem dialecticam deducta et derivata, ad particularia et opera obscure admodum et incerto innuant. Quod autem ex particularibus axioma educitur, ad nova particularia tanquam correspondentia manifesto et constanti tramite ducat. Alterum hujusmodi est, ut meminerint homines, in inquisitione activa necesse esse rem per scalam descensoriam (cujus usum in contemplativa sustulimus) confici. Omnis enim operatio in individuis versatur, quæ infimo loco sunt. Itaque a generalibus per gradus ad ea descendendum est. Neque rursus fieri potest, ut per axiomata simplicia ad ea perveniatur; omne enim opus atque ejus ratio ex coitione axiomatum diversorum instituitur et designatur. Itaque hæc præfati, ad triplicem illam doctrinam activam veniemus; quarum prima proponit modum inquisitionis distinctum et proprium, ubi non jam causa aut axioma, sed operis alicujus effectio, ex intentione est atque inquisitioni subjicitur. Secunda ostendit modum conficiendi tabulas practicas generales, per quas omnigenæ operum designationes facilius et promptius deducantur. Tertia subjungit modum quendam inquirendi sive inveniendi opera, imperfectum certe, sed tamen non inutilem, quo ab experimento ad experi

« AnteriorContinuar »