Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DE INTERPRETATIONE NATURE

SENTENTIÆ XII.

De conditione hominis.

1. Hoмo, naturæ minister et interpres, tantum facit aut intelligit, quantum de naturæ ordine re vel mente observabit, ipse interim naturæ legibus obsessus.

2. Terminus itaque humanæ potentiæ ac scientiæ in dotibus quibus ipse præditus est a natura ad movendum et percipiendum, tum etiam in statu rerum præsentium. Ultra enim has bases illa instrumenta non proficiunt.

3. Dotes hæ per se tenues et ineptæ, rite tamen et ordine administratæ tantum possunt, ut res a sensu et actu remotissimas judicio et usui coram sistant, majoremque et operum difficultatem et scientiæ obscuritatem superent, quam quis adhuc optare didicerit.

4. Una veritas, una interpretatio: sensus autem obliquus, animus alienus, res importuna, ipsum tamen interpretationis opus magis declinans quam difficile.1

De impedimentis interpretationis.

5. Quisquis dubitationis impos et asserendi avidus principia demum statuet probata (ut credit) concessa et manifesta, ad quorum immotam veritatem cætera ut

1 Compare Cogitata et Visa (supra, p. 138.): Nunc autem apparere viam non aliqua mole aut strue imperviam, sed ab humanis vestigiis deviam esse.—

J. S.

pugnantia vel obsecundantia recipiet vel rejiciet, is res cum verbis, rationem cum insania, mundum cum fabula commutabit, interpretari non poterit.

6. Qui omnem rerum distinctionem, quæ in constitutis vulgo speciebus vel etiam inditis nominibus elucescit, non miscuerit, confuderit, et in massam redegerit, non unitatem naturæ, non legitimas rerum lineas videbit, non interpretari poterit.

7. Qui primum et ante alia omnia animi motus humani penitus non explorarit, ibique scientiæ meatus et errorum sedes, accuratissime descriptas non habuerit, is omnia larvata et veluti incantata reperiet, fascinum ni solverit interpretari non poterit.

8. Qui in rerum obviarum et compositarum causis exquirendis, veluti flammæ, somnii, febris, versabitur, nec se ad naturas simplices conferet; ad istas primo quæ populari ratione tales sunt, deinde etiam ad eas quæ arte ad veriorem simplicitatem reducta sunt et veluti sublimatæ; is fortasse, si cætera non peccat, addet inventis quædam non spernenda, et inventis proxima. Sed nil contra majores rerum secularitates 1 vebit, nec Interpres dicendus erit.

De moribus interpretis.

mo

9. Qui ad interpretandum accesserit, ita se comparet et componat. Sit nec novitatis, nec consuetudinis vel antiquitatis sectator, nec contradicendi licentiam, nec. authoritatis servitutem amplectatur. Non affirmandi sit properus, nec in dubitationem solutus, sed singula gradu quodam probationis insignita provehat. Spes ei laboris, non otii author sit. Res non raritate, difficul

1 Popular opinions, or such as flourish in the sæculum or world, or through ages, sæcula. See Vossius.

Privata

tate, aut laude, sed veris momentis æstimet. negotia personatus1 administret, rerum tamen provisus subvenerans. Errorum in veritates et veritatum in errores subingressus prudenter advertat, nihil contemnens aut admirans. Naturæ suæ commoditates norit. Naturæ aliorum morem gerat, cum nemo lapidi impingenti succenseat. Uno veluti oculo rerum naturas, altero humanos usus pererret. Verborum mixtam naturam, et juvamenti et nocumenti inprimis participem, distincte sciat. Artem inveniendi cum invento adolescere statuat. Sit etiam in scientia quam adeptus est nec occultanda nec proferenda vanus, sed ingenuus et prudens, tradatque inventa non ambitiose aut maligne, sed modo primum maxime vivaci et vegeto, id est ad injurias temporis munitissimo, et ad scientiam propagandam fortissimo, deinde ad errores pariendos innocentissimo, et ante omnia, qui sibi legitimum lectorem seponat.

De officio interpretis.

10. Ita moratus et comparatus interpres ad hunc modum procedat. Conditionem hominis reputabit, impedimenta interpretationis removebit, tum ad opus accinctus historiam parabit et ordinatas chartarum sequelas, unaque usus, co-ordinationes, occurrentias et schedulas

1 That is, I apprehend, affecting more interest in them than he feels. Compare Cicero's phrase, "Cur ego personatus ambulem?" Ep. ad Att. xv. 1. [Rather, I should think, "speaking to people in their own language." I cannot say that I clearly understand the sentence; but I think it must refer to the necessity of using popular ideas for popular purposes. Compare Redargutio Philosophiarum (supra, p. 63.): Servate itaque illam alteram (i. e. the popular philosophy), et prout commodum vobis erit adhibete; atque aliter cum natura aliter cum populo negotiamini. Nemo enim est qui plus multo quam alius quis intelligit, quin ad minus intelligentem tanquam personatus sit, ut se exuat, alteri det. I am inclined to think that there should be a full stop after administret, and a comma after subvenerans. — J. S.]

instituet. Rerum solitudinem et sui similitudinem repræsentabit. Quin et rerum delectum habebit, quæque maxime primitivæ sunt vel instantes, id est vel rerum aliarum inventioni, vel humanis necessitatibus præcipue conducunt, præordinabit. Instantiarum etiam præeminentias1 observabit, quæ ad operis compendium plurimum possunt. Atque ita instructus re-ordinationes demum, et chartas novellas, ac ipsam interpretationem facilem jam et sponte sequentem, imo mente fere præreptam, mature et feliciter aggredietur et perficiet. Quod ubi fecerit, continuo veros, æternos, et simplicissimos naturæ motus, ex quorum ordinato et calculatissimo progressu infinita hæc tum præsentis tum omnis ævi varietas emergit, pura et nativa luce videbit et numerabit. Interimque ab initio operis humanis rebus multa et incognita, veluti foenus, assidue recipere non omittet. Sed hinc denuo totus in humanos usus rerumque præsentium statum conversus et intentus, omnia diversa via et ad actionem ordinabit et disponet. Naturis secretissimis alias declaratorias, et absentissimis alias superinductorias assignabit. Et deinde tandem veluti altera natura plerumquitates condet, quarum errores pro monstris sint, salva etiam tamen sibi artis prærogativa.

De provisu rerum.

11. Tu autem spe et studio languidis hæc hauris (fili) mirarisque si tanta supersit operum fructuosissimorum et prorsus incognitorum ubertas, ea non antehac, aut jam subito esse inventa; simul etiam cujusmodi ea sint, nominatim requiris, visque tibi aut immortalitatem, aut indolentiam, aut voluptatem transportantem promitti.

1 To these Bacon afterwards gave the name of Prerogativæ.

Verum tu tibi largire (fili) spemque ex scientia aucupabere, ut ex ignorantia desperationem cepisti.1 An etiam arte adoptandum est opus? At dubitationi tuæ quoad licet satisfaciam, moremque tibi geram. Quod hæc subito nota sint, nil mirum, fili. Scientia celeris, tempus tardi partus est. Etiam nobilia quæ ante hæc inventa sunt, non luce prioris cognitionis sensim, sed casu (ut loquuntur) affatim inventa sunt. In mechanicis autem est quædam rei jam inventæ extensio, sed novæ inventionis nomen non meretur. Non longum (fili) sed ambiguum est iter. Quod autem hæc non ante hoc tempus in conspectum se dedisse ais, an tibi compertum est quantum omni antiquitati, vel omnibus in regionibus, vel etiam singulis hominibus innotuerit? Sed fere assentior tibi (fili) teque altius manu ducam. Non dubitas quin si homines non forent, multa eorum quæ arte (ut loquuntur) facta sunt, defutura fuissent, ut statuam marmoream, stragulam vestem. Age vero, et homines an non habent et ipsi suos motus quibus obtemperant? Sane (fili) magis subtiles, et difficilius a scientia comprehensos, sed æque certos. Profecto, inquies, homines voluntati parent. Audio, sed hoc nihil est. Qualis causa est fortuna in universo, talis est voluntas in homine. Si quid ergo nec sine homine producitur, et jacet etiam extra hominis vias, an non nihilo æquale est? Homo etiam in quædam veluti occurrentia impingit, alia fine præviso et mediis cognitis exequiMediorum tamen notitiam ex obviis sumit. Quo igitur in numero reponentur ea, quæ nec effectum obvium, nec operationis modum et lucem ex obviis

tur.

1 cœpisti in the original.-J. S.

2 aio in the original. — J. S.

8 Fortune is spoken of in the Nov. Org. (i. 60.) as nomen rei quæ non est.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »