Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vidimus, atque etiam ab antiquis accepimus, et disparitiones, dum aliis hominibus tanquam consumptæ visæ sunt, aliis tanquam assumptæ (utpote quæ ad nos devectæ tanquam in perigæis, postea ad sublimiora remearunt), aliis vero tanquam rarescentes existimatæ sunt atque in æthera solutæ. Verum universam istam quæstionem de stellis novis ad eum locum rejicimus ubi de Cometis dicemus. Superest quæstio altera, de Galaxia videlicet, An Galaxia sit glomeratio astrorum minimorum, aut corpus continuatum, et pars ætheris, medice naturce inter ætheream et sideream ? Nam opinio illa de exhalationibus jamdiu exhalavit, non sine nota ingenii Aristotelis, qui tale aliquid confingere ausus est, rei tam constanti et fixæ imponendo naturam transitoriam et variam. Quin et finis etiam hujus quæstionis, prout a nobis proponitur, adesse jam videtur, si iis credimus quæ Galilæus tradidit, qui confusam illam lucis speciem in astra numerata et locata digessit. Nam quod Galaxia non tollit aspectum astrorum quæ intra ipsam inveniuntur, illud certe litem non dirimit, nec rem inclinat in alterutram partem ; id tantummodo fortasse abnegat, non collocari Galaxiam inferius æthere stellato. Hoc enim si foret, atque insuper corpus illud continuatum Galaxiæ aliquam haberet profunditatem, aspectum nostrum interceptum iri consentaneum esset. Si vero pari collocetur altitudine cum stellis quæ per eam conspiciuntur, nil obstat quin stellæ spargi possint in ipsa Galaxia, non minus quam in reliquo æthere. Itaque et istam quæstionem recipimus. Atque hæ sex quæstiones pertinent ad substantiam cælestium; qualis scilicet sit substantia cæli in genere, et qualis ætheris interstellaris, et qualis Galaxiæ, et qualis astrorum ipsorum, sive conferantur ad invicem, sive ad ignem nostrum, sive ad corpus proprium. At de numero, magnitudine, figúra, et distantia astrorum, præter phænomena ipsa et quæstiones historicas, de quibus postea dicetur, problemata philosophica fere simplicia sunt. De numero scilicet sequitur quæstio altera. . An is sit numerus astrorum qui videtur, quique Hipparchi diligentia notatus et descriptus est, et in globi coelestis modulum conclusus ?1 Nam et satis frigida est ratio ea quæ redditur innumeræ illius multitudinis stellarum occultarum et tanquam invisibilium, quæ noctibus serenis præsertim per hiemem conspici solet; ut illæ apparentiæ scilicet sint non stellæ minores, sed radiationes tantum et micationes et tanquam spicula stellarum cognitarum ; et nova jam censa sunt plebeculæ cælestis capita a Galilæo, non solum in illa turma quæ Galaxiæ nomine insignitur, verum etiam inter stationes ipsas et ordines planetarum. Stellæ autem invisibiles fiunt, aut propter corporis parvitatem, aut propter opacitatem (nam tenuitatis nomen non admodum approbamus, cum flamma pura sit corpus eximiæ tenuitatis), aut propter elongationem et distantiam. De auctario autem numeri astrorum per generationem stellarum novarum, quæstionem, ut prius, ad locum de Cometis rejicimus. Quod vero ad magnitudinem astrorum attinet, ea quæ est secundum apparentiam magnitudo pertinet ad phænomena, vera autem ad inquisitionem philosophicam, solo illo conten

an error which is repeated by Apelt in his Reformation of Astronomy. See Rigaud's Supplement to Bradley's Works, pp. 43. 49.

The idea that the new star of 1572 moved alternately towards and from the earth in a right line, was proposed by John Dee. See Narrien's Hist. of Astronomy, p. 384.

1 Arist. Meteor. i. 8.

1 Namely, a thousand and twenty-two.

problemate duodecimo: 1 Que sit vera magnitudo cujus. que astri, vel mensurata, vel saltem collata ? facilius enim est inventu et demonstratu, globum lunæ esse globo terræ minorem, quam globum lunæ in ambitu tot millia passuum continere. Itaque tentandum et contendendum ut exactæ magnitudines inveniantur; illæ si minus haberi possint, utendum comparatis. Capiuntur autem atque concluduntur magnitudines veræ, vel ab eclipsibus et umbris, vel ab extensionibus tam luminis quam aliarum virtutum quas corpora quæque pro ratione magnitudinis longius aut propius ejaculantur et diffundunt; vel postremo per symmetriam universi, quæ portiones corporum connaturalium ex necessitate quadam temperat et terminat. Minime vero standum iis quæ ab astronomis de veris magnitudinibus astrorum tradita sunt (licet videatur esse res magnæ et accuratæ subtilitatis) satis licenter et incaute ; sed exquirendæ (si quæ se ostendunt) probationes magis fidæ et sinceræ. Magnitudo vero et distantia astrorum se invicem indicant ex rationibus opticis; quæ tamen et ipsæ excuti debent. Ista autem de vera magnitudine astrorum quæstio numero duodecima est. Sequitur quæstio altera de figura, An astra sint globi ? hoc est, coacervationes materiæ in figura solida rotunda. Videntur autem ad apparentiam tres se ostendere figuræ astrorum ; globosa et crinita, ut sol ; globosa et angulata, ut stellæ (crines vero et anguli ad aspectum tantum referuntur, forma globosa tantum ad substantiam) ; globosa simpliciter, ut luna. Neque enim conspicitur stella oblonga, aut triangularis, aut quadrata, aut alterius figuræ. Atque secundum naturam videtur ut massæ rerum majores, ad conservationem sui et veriorem unionem, se congregent in globos. Decima quarta quæstio pertinet ad distantiam ; Quæ sit vera distantia alicujus stellæ in profundo caeli ? Nam distantiæ planetarum tam ad invicem quam cum stellis fixis laterales sive per ambitum cæli

1 This problem would be the thirteenth if that which relates to the num. ber of the stars is included in the enumeration. I am therefore inclined to think that it is not: the reason of the omission being that it is matter of direct observation.

reguntur a motibus earum. Quemadmodum autem superius de magnitudine astrorum diximus, si exacta magnitudo et plane mensurata haberi non possit, utendum esse magnitudine comparata ; idem de distantiis præcipimus ; ut si exacte capi distantia non possit (exempli gratia a terra ad Saturnum, vel ad Jovem), tamen ponatur in certo Saturnum esse Jove sublimiorem. Neque enim systema cæli quoad interius, scilicet ordo planetarum quoad altitudines, omnino sine controversia est, neqne quæ nunc obtinuerunt, olim credita sunt. Atque etiam adhuc lis pendet de Mercurio et Venere, utra sit sublimior. Inveniuntur autem distantiæ aut ex parallaxibus, aut ex eclipsibus, aut ex rationibus motuum, aut ex apparentiis diversis magnitudinum. Etiam alia auxilia huic rei comparanda sunt, quæ humana queat industria comminisci. Præterea crassitudines sive profunditates sphærarum pertinent etiam ad distantias.

THEMA CELI.

Cum vero tanta reperiantur undequaque incommoda, satis habendum si asseratur quippiam quod minus durum sit. Constituemus itaque et nos. Thema Uni

, versi, pro modo historiæ quæ nobis hactenus cognita est; omnia integra servantes judicio nostro, postquam historia et per historiam philosophia nostra inductiva magis adulta sit. Proponemus autem primo quædam de materia cælestium, unde motus et constructio ipsorum melius intelligi possit ; postea de motu ipso (quod nunc præcipue agitur) quæ cogitata et visa nobis sunt proferemus. Videtur itaque natura rerum in dispertitione materiæ, disclusisse tenuia a crassis; atque globum terræ crassis, omnia vero ab ipsa superficie terræ et aquarum ad ultima cæli usque tenuibus sive pneumaticis assignasse ; tanquam geminis rerum classibus primariis, non æquis scilicet sed convenientibus portionibus. Neque vero vel aqua in nubibus hærens vel ventus in terra conclusus naturalem et propriam rerum collocationem confundit. Hæc vero differentia tenuis vel pneumatici et crassi vel tangibi.. lis omnino primordialis est, et ea qua maxime utitur systema universi. Sumpta autem est ex rerum conditione omnium simplicissima, hoc est copia et paucitate materiæ pro exporrectione sua. Pneumatica vero quæ hic apud nos inveniuntur (de iis loquimur

« AnteriorContinuar »