Imágenes de páginas
PDF
EPUB

inquisitionem de diversitate substantiæ astrorum ad invicem, quæ multifaria videtur, cum alia rutila, alia plumbea, alia candida, alıa splendida, alia nebulosa manifesto et constanter cernantur, ad septimam quæstionem intelligimus referri. Altera quæstio ea est, An astra sint veri ignes? quæ tamen quæstio desiderat prudentiam quandam intelligendi. Aliud est enim dicere, astra esse veros ignes; aliud, astra (sint licet veri ignes) cunctas exercere vires, atque easdem edere actiones, quas ignis communis. Neque propterea ad ignem aliquem notionalem aut phantasticum deveniendum est, qui nomen ignis retineat, proprietates abneget. Nam et noster ignis, si in tali quanto quale est quantum astri in æthere collocaretur; differentes daturus fuerit operationes ab iis quæ reperiuntur hic apud nos; cum entia longe diversas nanciscantur virtutes, et ex quanto suo et ex consitu sive collocatione sua. Etenim massæ majores, hoc est corpora connaturalia quæ congregantur in tali quanto quod habeat analogiam ad summam universi, induunt virtutes cosmicas, quæ in portionibus suis nullatenus reperiuntur. Nam oceanus, qui est aquarum congregatio maxima, fluit et refluit; at stagna et lacus minime. Similiter universa terra pendet, portio terræ cadit. Collocatio autem entis plurimi ad omnia momenti est et in portionibus majoribus et minoribus, propter contigua et adjacentia, vel amica vel inimica. At multo majorem etiam evenire necesse est actionum diversitatem inter ignem astrorum et nostrum, quia non tantum in quanto et collocatione, sed etiam in substantia, aliquatenus varietur. Ignis enim astrorum purus, integer, et nativus; at ignis noster degener, qui tanquam Vulcanus in terram dejectus ex casu claudicat. Si quis enim advertat, habemus

[ocr errors]

ignem apud nos extra locum suum, trepidum, contrariis circumfusum, indigum, et stipem alimenti ut conservetur emendicantem, et fugientem. At in cœlo existit ignis vere locatus, ab impetu alicujus contrarii disjunctus, constans ex se et similibus conservatus, et proprias operationes libere et absque molestia peragens. Itaque nihil opus fuit Patritio, ut formam flammæ pyramidalem, qualis apud nos invenitur, salvaret, comminisci superiorem partem astri, quæ versus æthera vertitur, posse esse pyramidalem, licet inferior pars, quæ a nobis conspicitur, sit globosa. Nam pyramis illa flammæ per accidens est ex coactione et constrictione aëris, siquidem flamma circa fomitem suum plenior, ab inimicitia aëris sensim constringitur et effingitur in formam. pyramidis. Itaque in flamma, basis flammæ lata est, vertex acutus; in fumo, contra, inferius acutum, vertex latus, et tanquam pyramis inversa; quia aër fumum recipit, flammam comprimit. Quare consentaneum est flammam apud nos esse pyramidalem, in cœlo globosam. Similiter et flamma apud nos corpus momentaneum est, in æthere permanens et durabilis. Attamen et apud nos flamma et ipsa manere possit in forma sua et subsistere, nisi a circumfusis perderetur; quod manifestissimum est in flammis majoribus. Omnis enim portio flammæ in medio flammæ sita, et flamma undique circumdata, non perit, sed eadem numero manet inextincta, et cœlum rapide petens; at in lateribus laboratur atque abinde orditur extinctio. Cujus rei modus (flammæ interioris scilicet permanentia in figura globosa, et flammæ exterioris vanescentia et pyramis) in flammis

1 "Astra flammæ si sunt, etsi non rotundæ sint etiamsi sursum tendant, nihil obstat quin exemplo nostrarum, procul aliquanto spectatæ, et rotundæ appareant et radiatæ." — Patricius, Pancosmia, xv.

bicoloribus experimento demonstrari possit. Quinetiam de ipso ardore flammæ inter cœlestem et nostram plurimum variari potest. Nam flamma cœlestis libenter et placide explicatur, tanquam in suo, at nostra tanquam in alieno compingitur et ardet et furit. Omnis etiam ignis constipatus et incarceratus fit ardentior. Enimvero et radii flammæ cœlestis postquam ad corpora densiora et magis obstinata pervenerint, et ipsi lenitatem suam deponunt, et fiunt magis adurentes. Itaque non debuit Aristoteles conflagrationem Heracliti orbi suo metuere, licet astra veros ignes statuisset. Poterit igitur ista quæstio recipi secundum hanc explicationem. Sequitur altera quæstio, An astra alantur, atque etiam an augeantur, minuantur, generentur, extinguantur? Atque certe ex veteribus aliquis observatione quadam plebeia ali astra putavit, instar ignis, atque aquas et oceanum et humiditatem terræ depascere atque ex vaporibus et halitibus reparari. Quæ certe opinio non videtur digna esse, ut quæstioni materiam subministret. Nam et vapores hujusmodi longe citra astrorum altitudines deficiunt ; neque illorum tanta est copia, ut et aquis et terræ per pluvias et rores reparandis, atque insuper tot et tantis globis cœlestibus reficiendis sufficere ullo modo queant; præsertim cum manifestum sit terram et oceanum humore evidenter per multa jam secula non decrescere, ut tantundem reponi videatur, quantum exsorbetur. Neque etiam ratio alimenti astris tanquam igni nostro competit. Ubi enim aliquid deperit et decedit, ibi etiam reponitur quippiam et assimilatur. Quod genus assimilationis ex Tartarismis est, et ex contrariorum aut dissimilium circum

1

1 assimulatur in the original; so also in the next sentences assimulationis and assimulationem. J. S.

VOL. VII.

22

1

fusione ortum ducit. At in astrorum mole similari et interiore nil tale evenit, non magis quam in visceribus terræ, quæ nec ipsa aluntur, sed substantiam suam servant secundum identitatem, non secundum assimilationem. Attamen de extimis oris corporum sidereorum recte datur quæstio, Utrum ea uno eodemque tenore maneant, aut æthera circumfusum deprædentur, atque etiam inficiant? Quare eo sensu de alimoniis astrorum etiam quæri poterit. De augmentis vero et diminutionibus astrorum in toto suo, recte adjungitur quæstio; licet rara admodum fuerint phænomena, quæ illi dubitationi occasionem præbere possint. Primo enim exemplum nullum, neque simile aliquid inter ea quæ apud nos reperiuntur, huic quæstioni patrocinatur ; 1 cum globus noster terræ et aquarum non videatur suscipere, secundum totum suum, augmentationem aut diminutionem evidentem aut insignem; sed molem suam et quantum suum servare. At stellæ apparent ad aspectum nostrum interdum majore, interdum minore corpore. Verum est; sed illa majoritas et minoritas stellæ vel ad longinquitatem et ad vicinitatem refertur, ut in apogais et perigæis planetarum, vel ad constitutionem medii. Quæ vero fit ex constitutione medii facile dignoscitur, quod non alicui certæ stellæ, sed omnibus ex æquo apparentiam mutet, ut fit noctibus hiemalibus, gelu intensiore, quando stellæ auctæ videntur magnitudine, quia vapores et parcius surgunt et fortius exprimuntur, et universum corpus aëris nonnihil condensatur, et vergit ad aqueum sive crystallinum, quod species exhibet majores. Quod si forte fuerit aliqua particularis interpositio vaporum inter aspectum nostrum et astrum certum, quæ speciem astri ampliet (quod in sole et luna fre1 patrocinantur in the original. — J. S.

;

quenter et manifesto fit, et in reliquis accidere potest), ea apparentia nec ipsa fallere potest, quia mutatio illa magnitudinis non durat, neque sequitur astrum nec cum corpore ejus movetur, verum astrum ab ea cito liberatur, et solitam recuperat speciem. Veruntamen quamvis ista ita se habeant, tamen cum et olim temporibus priscis atque etiam ætate nostra, celebri et magno spectaculo, magna novatio facta fuerit in stella Veneris et magnitudine et colore, atque etiam figura ; cumque mutatio quæ astrum aliquod certum perpetuo et constanter sequitur, et cum corpore ejus circumvolvi cernitur, necessario statui debeat in astro ipso, et non in medio cumque ex observationum neglectu multa quæ in cœlo fiunt conspicua prætereantur et nobis pereant; istam partem quæstionis nonæ recte admitti censemus. Ejusdem generis est altera pars quæstionis, Utrum astra per longos seculorum circuitus nascantur et dissipentur? nisi quod major suppetat phænomenorum ubertas quæ hanc quæstionem provocat quam illam de augmentis; sed tamen in uno genere tantum. Nam quoad veteres stellas, omni seculorum memoria, nec alicujus earum ortus primus notatus est (exceptis iis quæ Arcades de Luna olim fabulati sunt), nec aliqua ex iis desideratur. Earum vero quæ cometæ habitæ sunt, sed forma et motu stellari, et prorsus veluti stellæ novæ,1 et apparitiones

1 This mode of speaking of the new stars confirms Professor Rigaud's explanation of a curious phrase in one of Sir William Lower's letters to Harriot. "His elliptical Iter planetarum, methinkes, shewes a way to the solving of the unknown walks of comets" (he is speaking of Kepler); "for as his ellipsis in the earth's motion is more a circle, and in Mars is more longe, and in some of the other planets may be longer againe, so in thos commets that appeare fixed the ellipsis may be neere a right ine." The Professor remarks that he may possibly allude to phenomena like the new star of 1572. It is this letter of Sir William Lower's, the first part of which Baron Zach ascribed to the Earl of Northumberland,

.

« AnteriorContinuar »