Imágenes de páginas
PDF
EPUB

deret, et veritati inter extrema viam quandam aperiret non infeliciter philosophatum esse reputo. Pythagoræ numeros etiam boni ominis loco

pono.

Dindamum Indum quod morem Antiphysin dixerit, laudo. Quin et Epicurum adversus causarum (ut loquuntur) per intentiones et fines explicationem disputantem, licet pueriliter et philologe, tamen non invitus audio. Etiam Pyrrhonem et Academicos vacillantes, et e lintre loquentes, et erga idola se gerentes veluti amatores quosdam morosos (qui amasios suos semper probris afficiunt, nunquam deserunt), animi et hilaritatis gratia adhibeo. Nec immerito; cæteros enim idola prorsum agunt, hos vero in orbem ; quod jocosius est. Denique Paracelsum et Severinum cum tantis clamoribus homines ad experientiæ suggestum convocant, præcones mihi exopto.? Quid igitur ? Num veritatis compotes isti? Nihilo minus. Et rusticorum (fili) proverbia . nonnulla apposite ad veritatem dicuntur. Sus rostro si forte humi A literam impresserit, num propterea suspicabere integram tragediam, veluti literam unam, ab ea posse describi? Longe alia est ratio (fili) veritatis quæ est ex scientiæ analogia, alia quæ ex idoli sectione enuntiatur.: Illa constans et quota gemina, hæc discors et solitaria. Quod etiam in operibus fit. Pulvis tormentorum si ductu, non casu (ut loquuntur) et im

1 Vol. III. p. 177. note 1.

2 To this somewhat short list of things which he could commend, Bacon might have added the motto which a Chinese philosopher put up in his library—“ Fei, Fei: ”“ Reject what is false;" by which he meant to imply that the rejection of what is false is a better road to knowledge than “ She,

- or tie direct assertion of what is true; Bacon's own method being based as he often says on negation and exclusion. The name of this Chinese philosopher was Ngheou-Yang-Sieou. See Premare, Notitia Linguæ Sinicze, p. 203.

8 That is, I believe, “in cases in which the fantastical hypothesis, idolum, cuts in upon or intersects (secat) the truth.”

а

[ocr errors]

She

pactu inventum fuisset, non solitarium, sed cum multa inventorum nobilium (quæ sub eundem meridianum cadunt) frequentia prodiisset. Sic et alia, tum opera tum posita. Quare moneo, si forte idolum aliquod alicujus istorum meam (id est, rerum) veritatem aliquo in puncto secuerit, noli aut de iis majora, aut de me inferiora cogitare, cum satis appareat ex reliquorum ignoratione ipsa illa, non ex scientiæ analogia, eos dixisse. Adhuc instas (fili) num ergo universas istorum chartas thuri et odoribus amicula fieri jubeo ?1 Non illud dixerim. Manet enim paulisper aliquis eorum usus, tenuis quidem et angustus, et longe alius quam in quem destinatæ erant ac nunc usurpantur, sed tamen aliquis. Adde et alias multas chartas illis celebritate obscuriores, usu præstantiores esse. Aristotelis et Platonis moralia plerique mirantur; sed Tacitus magis vivas morum observationes spirat. Verum quæ tandem utilitas ex chartis capi possit, quæque aliæ aliis utilitate antecedant, quæque miniina

sint chartarum munera, eorum quæ ad interpretationem naturæ conferunt, suo loco dicetur. Postremo (fili) ita te quærentem audio : num tu te in istorum omnium locum sufficis? Respondebo, atque id [non] dissimulanter, et ex intimo sensu meo. Ego (fili suavissime) tibi sanctum, castum, et legitimum connubium cum rebus ipsis firmabo. Ex qua consuetudine (supra omnia epithalamiorum vota) beatissimam prolem vere Heroum (qui infinitas humanas necessitates, omnibus gigantibus, monstris, et tyrannis exitioziores, subacturi sunt, et rebus vestris placidam et festanı securitatem et copiam conciliaturi) suscipies. Ego vero (fili) si te jamjam animo ab idolis non repurgato vertiginosis experientiæ ambagibus committerem, næ tu ducem cito desiderares. Idola autem exuere simplici praecepto ineo sine rerum notitia, ne, si velles maxime, posses. In tabulis nisi priora deleveris, non alia inscripseris. In mente contra : nisi alia inscripseris, non priora deleveris. Atque ut hoc fieri posset ut idola hospitii exueres, tamen periculum omnino est ut ab idolis viæ non initiatus obruare. Nimis duci assuevisti. Etiam Romæ, firmata semel tyrannide, semper postea sacrainentum in senatus populique Romani nomen irritum fuit. Confide (fili), et da te mihi, ut te tibi reddam.

pars

1 jubes in the original. -- J. S.

PARTIS INSTAURATIONIS SECUNDÆ

DELINEATIO ET ARGUMENTUM,

ET

REDARGUTIO PHILOSOPHIARUM.

VOL. VII. .

« AnteriorContinuar »