Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Verum omnino de hac re (videlicet, quam relationem et correspondentiam habeat sonus ad motum localem aëris) inquiratur diligentius ; non per viam utrum (quod genus quæstionis in hujusmodi rebus omnia perdidit), sed per viam quatenus : idque non per argumenta discursiva, sed per apposita experimenta et instantias crucis.

conca

De communicatione aëris percussi et elisi cum aëre et cor

poribus vel spiritibus ipsorum ambientibus. In percussione campanæ, sonus editus per percussionem campanæ cum malleo ab extra, et cum embolo ad intra, ejusdem est toni. Adeo ut sonus redditus per percussionem ab extra non possit generari per collisionem aëris inter malleum et extima campanæ ; quandoquidem habeat rationes ad concavum campanæ ab intra. Et si foret lamina plana æris, non vum quippiam, alius opinor foret sonus.

Si fuerit rimna in campana, reddit. sonum raucum, non jucundum aut gratum.?

Videndum, quid faciat corporis quod percutitur crassitudo ad sonum, et quousque ; veluti, si ejusdem concavi una campana sit crassior, altera tenuior. Expertus sum in campana ex auro, eam reddere sonum excellentem, nihilo pejorem, imo meliorem, quam campanam argenteam aut æneum. Attamen nummus aureus non tam bene tinnit quam argenteus.3

Dolia vacua reddunt sonum profundum et sonorum, repleta hebetem et mortuum.

At in barbito, cithara, et hujusmodi, licet prima percussio sit inter chordam et aërem exteriorem ; tamen statim ille, aër communicat cum aëre in ventre sive cavo barbiti aut citharæ. Unde in hujusmodi instrumentis fit semper perforatio aliqua, ut aër exterior communicet cum aëre concluso, absque quo sonus foret hebes et emortuus.

I S. S. 124.

2 Id. 169.

8 Id. 222.

Fiat experimentum fistulæ illius lusciniolæ, ut impleatur oleo, non aqua ; et notetur quanto sonus sit mollior, aut obtusior.

Cum redditur sonus inter anhelitum et aërem percussum in fistula aut tibia, ita tamen redditur, ut habeat communicationem nonnullam cum corpore tibiæ aut fistulæ. Alius enim fit sonus in tuba lignea, alius in ænea ; alius, arbitror, si tuba per interius, aut fortasse etiam per exterius, fuerit obducta serico aut panno; alius fortasse si tuba fuerit madida, alius si sicca. Etiam existimo in espinettis aut barbito, si tabula illa lignea super quam extenduntur chordæ foret ænea aut argentea, diversum nonnihil possit edere sonum.2 Verum de his omnibus inquiratur ulterius. Etiam quatenus ad communicationem, inquirendum est, quid possit corporum diversitas et inæqualitas : veluti si penderent tres campanæ, una intra alteram, cum spatio aëris interposito, et percuteretur campana exterior malleo, qualem editura foret sonum respectu campanæ simplicis.3

Obducatur campana ab extra panno aut serico, et notetur, quando pulsatur campana per embolum interius, quid faciat obductio illa ad sonum.

Si foret in barbito lamina ænea aut argentea foraminata loco ligneæ, videndum quid hoc faciat ad

sonum.

Usurpantur in Dania, atque etiam deferuntur ad nos, tympana ænea, non lignea, minora ligneis, atque edunt sonum (arbitror) magis sonorum.

1 S. S. 167. 234.

2 Id. 229.

8 Id. 158.

Agitatio aëris in ventis vehementioribus non multum (arbitror) redditura sit sonum, si absint sylvæ, fluctus, ædes, aut similia ; attamen receptum est, ante tempestates fieri murmura nonnulla in sylvis, licet flatus ad sensum non percipiatur, nec moveantur folia.

Desunt tria capitula, quæ perficere non vacabat.

PHÆNOMENA UNIVERSI,

« AnteriorContinuar »