Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Longius fertur objectum visibile, pro rata proportione, quam sonus.1 Visibilia nimis admota ad oculum non tam prope bene cernuntur quam per distantiam nonnullam, ut radii coire possint in angulo magis acuto at in auditu, quo propius, eo melius. Verum in hoc duplex potest esse error. Prior, quod ad visum requiritur lux: ea autem, objecto ad oculum propius admoto, arcetur. Nam audivi ex fide digno, qui curabatur ex cataractis oculorum, cum stylus ille minutus argenteus duceretur super ipsam pupillam oculi sui, eamque tangeret, absque ullo medio (existente stylo illo, seu acu argentea, longe angustiore quam pupilla erat oculi) eum clarissime. vidisse stylum illum. Secundus, quod sit plane interposita caverna auris ante instrumentum auditus, ut sonus exterior tangere os et membranam auditus plane nequeat.

Celerius deferuntur species visus quam soni, ut percipitur in flamma, et sonitu sclopetorum ; etiam in fulgure, et tonitru, ubi tonitru auditur post pausam.

Etiam existimo diutius hærere species soni, quam visibilia. Licet enim et illæ non subito intereant, ut manifestum est in circulo vertente, et chordis talitro percussis, et crepusculo, et similibus; tamen diutius arbitror durant soni, quia deferuntur a ventis.

Radii lucis glomerati etiam inducunt calorem, quæ est actio diversa a visibili. Similiter, si verum sit clamores aves volantes dejecisse, etiam ea est actio protinus diversa ab audibili.2

Non videtur in visibili esse objectum tam odiosum ad

1 In the original this sentence stands as part of the preceding paragraph; which is clearly wrong.

2 S. S. 267.

sensum, quam in audibili; sed magis ex æquo. Nam fœda visui magis displicent ob excitationem phantasiæ de rebus fœdis, quam propter se; at in audibilibus, sonitus serræ dum acuitur, et similia, inducunt horrorem ; et tonus discordans in musica statim rejicitur et respuitur.

Non constat esse refractionem in sonis, ut in radiis. Attamen proculdubio resiliunt soni; sed illud reflexioni assignandum. Neque enim (arbitror) si sonus pertranseat diversa media, ut aërem, pannum, lignum, alium esse locum soni ubi defertur, alium ubi audiatur; id quod proprium refractionis est;1 sed videtur pendere ex operatione in lineis rectis refractio; id quod non competit sono.

Contractio vero soni et dilatatio ejus, secundum dispositionem medii fit proculdubio, ut in puparum vocibus et locutione sub aqua: contrahitur sonus in caverna illa, in campis dilatatur; quemadmodum per specula dilatantur et contrahuntur visibilia.

Medium trepidans (ut fumus in visibilibus) facit visibilia objecta etiam trepidare: at in sonis nihil adhuc tale invenitur, nisi forte accessio et recessio per ventos.2 Nam trepidatio in fistula lusciniolæ, est trepidatio percussionis, non medii.

Post multam lucem mutando ad tenebras, vel post tenebras ad lucem, confunditur parum visus: utrum vero hoc fiat a magnis fragoribus, aut alto silentio, inquirendum.

1 S. S. 254. The last sentence of this paragraph is omitted in the Sylva Sylvarum, and in place of it we read, "But majoration, which is also the work of refraction, appeareth plainly in sounds, as hath been handled at full, but it is not by diversity of mediums."

2 Id. 264.

De celeritate generationis et extinctionis soni, et tempore in quo fiunt.

OMNIS Sonus cito admodum generatur, et cito interit. Celeritas autem motus ipsius, et differentiarum ejus, non tam mirabilis res videtur. Etenim digitorum motus in cithara, aut anhelitus in fistula aut tibia, celeres admodum inveniuntur; etiam lingua ipsa (non curiosum prorsus organum) tot peragit motus quot literas. Quod vero soni non solum tam perniciter generentur, sed et tantum spatium sua vi et impressione quasi momentanea occupent subito, id summam admirationem habet. Nam, exempli gratia, homo in medio. campo vociferans exauditur ad quartam partem milliaris in ambitu, idque verbis articulatis, iisque in singulis minutis portionibus aëris hærentibus, idque in spatio temporis longe minore fortasse minuto.1

De spatio temporis in quo defertur sonus, inquirendum. Id hoc modo inveniri potest. Stet homo in campanili, noctu; stet alter in plano, ad distantiam forte milliaris, aut quam procul campana exaudiri possit, habeatque paratam facem lucentem, sed co-opertam. Sonet campana in campanili ; quam cito illa exaudiatur ab illo altero qui stat in plano, attollat ille facem; per hoc, ex spatio temporis inter campanam pulsam et facem visam, deprehendi possunt momenta motus soni ab eo qui stat in campanili.2

In tormentis igneis flamma conspicitur antequam bombus exaudiatur; cum tamen flamma sequatur exitum pilæ: ut flamma tardius exeat, citius sensum feriat. Unde recte colligitur, radios visibiles celerius diffundi et pervenire, quam species aut impressiones soni.3

1 S. S. 289.

2 Id. 209.

8 Id. 210.

De affinitate aut nulla affinitate quam habet sonus cum motu aëris in quo defertur locali et manifesto.

SONUS non videtur manifesto et actualiter quatefacere et turbare aërem, ut ventus solet; sed videntur motus soni fieri per species spirituales; ita enim loquendum, donec certius quippiam inveniatur.1

Adeo ut existimem, sonum clamantis bene magnum, in parva ab ipso motu anhelitus distantia, vix folium aliquod populi albæ tremulum, aut festucam, aut flam

mam moturum.

Attamen in pulsationibus majoribus deprehenditur motus plane corporalis et actualis aëris : id vero utrum fiat a motu ipso qui generat sonum, an a concausa, aut concomitantia, non constat. Tonitrua quandoque tremere faciunt fenestras vitreas, et etiam parietes: arbitror etiam bombardas displosas, aut eruptiones cuniculorum subterraneorum idem facere.2

Memini etiam, ni fallor, apud Collegium Regium in Cantabrigia, esse ligneam quandam fabricam in qua campana pendent, eamque a campanis quando sonant quatefieri. Sed qualiscunque fuerit ille occultus motus qui est sonus, apparet illum nec absque manifesto motu in prima pulsatione gigni, et rursus per motum manifestum aëris deferri aut impediri.3

Verbum placide prolatum, quod ad distantiam triginta pedum forte exaudiri possit, tamen admotam flammam candelæ prope os, ad unum pedem etiam, vix trepidare faciet: ubi paulo intensior flatus oris flammam faciet tremulam multo in longiore distantia.3

[ocr errors]

Sonus campanarum, et similium, accedit clarior, aut recedit hebetior, prout flat ventus versus aurem aut

1 S. S. 125.

2 Id. 126.

8 Id. 125.

adversus. Idem fit in clamore: qui contra ventum editus non tam longe auditur.1

Traditur, per ingentes clamores applaudentium, et voces jubili, ita aërem collisum aut rarefactum fuisse, ut deciderent aves volantes. Opinio vagatur, sonitus complurium campanarum simul, in urbibus populosis, contra et fulminum perniciem et pestilentias valere.2

Traduntur pro certo loca et ædificia nonnulla ita concamerata, ut si quis loquatur, atque (ut fertur) locutio ista fiat contra parietem in una parte cameræ, melius exaudiantur verba post distantiam nonnullam a voce, quam prope.8

Notavi sedens in curru, et demisso ex una parte velo currus, aperto ex altera, mendicum, qui clamabat ex latere currus clauso, ita visum esse ac si clamaret ex latere aperto; ut vox plane repulsa circuiret, aut saltem undique sonans putaretur tamen ex ea parte audiri qua melius pertingeret.*

Si teneatur candela juxta foramen illud quod spiraculum est tympani, et percutiatur tympanum, concutitur et extinguitur flamma. Idem fit in sonando cornu venatoris, si apponatur candela ad exitum cornu, etc.

Etiam exquisitæ differentiæ, quas suscipit sonus, easque secum defert, demonstrant hujusmodi molles affectus non esse motus continuos locales. Nam sigilla certe in materia accommodata faciunt exquisitas impressiones; ita ut in generatione soni fortasse hoc fieri possit. Sed delatio et continuatio illa non competit, præsertim in liquidis. Exquisitas autem illas differentias intelligimus de vocibus articulatis et tonis harmonicis.5

1 S. S. 125.

2 Id. 127.

3 Id. 148.

4 Id. 203.

5 Id. 288.

« AnteriorContinuar »