Imágenes de páginas
PDF
EPUB

obscurat et condit; quia lux cernitur in linea arcuata, quemadmodum et sonus. Nam licet flamma ipsa candelæ non cernitur nisi in linea recta, tamen lux undique circumfusa perfertur ad visum in lineis arcuatis, quoad corpus candelæ. Similis est ratio solis aut flammæ. Quod si opponatur, neque ipsam lucem cerni nisi in recta linea ab aëre illuminato, verum est: verum id arbitror etiam accidere sono; neque enim auditur sonus nisi in lineis rectis ab aliqua parte sphæræ soni, quo prima pulsatio pertingit. Attamen color, qui nihil aliud est quam lucis imago inæqualiter reflexa, tam debiles circumfundit species, ut aërem circumfusum parum aut nihil tingat, nisi ubi deferuntur colores in lineis rectis inter objectum et oculum.

Fiat experimentum in aulo (Anglice a recorder) duplici, in quo sit labrum, et lingua, et guttur, ad utrumque finem, ita ut applicentur ad unisonum: cava autem fistula existente duplici et continuatą, sonent duo simul cantionem eandem ad utrumque finem, ac notetur utrum confundatur sonus, an amplietur, an hebetetur.

Accipiantur duo cavi trunci, et conjungantur ir modum crucis, ita ut in loco ubi connectuntur sint pervii; et loquantur duo ad directum et transversum truncum, et applicentur similiter aures duorum ad fine oppositos, et notetur utrum voces se invicem confundunt.2

De adventitiis auxiliis et impedimentis soni; de hæsione soni, et varietate mediorum.

MEMINI in camera Cantabrigiæ nonnihil ruinosa, a suffulcimentum erectam fuisse columnam ferream, cra... situdinis pollicis fortasse et dimidii; eam columnar,

[blocks in formation]

baculo aut alias pèrcussam, lenem sonum exhibuisse in camera ubi stabat columna, at in camera quæ subtus erat bombum sonorum.1

Inquirendum, quæ corpora, et cujus soliditatis et crassitudinis, omnino arceant et excludant sonum; atque etiam quæ magis aut minus cum hebetent, licet omnino non intercipiant. Neque enim adhuc constat, quæ media interjecta magis propitia sint, quæ magis impedientia. Itaque fiat experimentum in auro, lapide, vitro, panno, aqua, oleo, et eorum crassitudine respectiva. De hoc omnino inquirendum est ulterius.2

Aër medium ad sonum est maxime propitium, et quasi unicum.3 Rursus, aër humidior (arbitror) magis defert sonum quam siccior: at in nebula quid fit, non memini. Nocturnus etiam magis quam diurnus:

verum id silentio assignari potest.5

Inquiratur de medio flammæ, qualis sit operationis versus sonum; utrum videlicet flamma alicujus crassitudinis omnino arceat et intercipiat sonum, aut saltem eum magis hebetet quam aër. In ignibus Jubili hoc experiri licet.6

Inquirendum etiam de medio aëris vehementer moti. Licet enim ventus deferat sonum, arbitror tamen ventos vehementiores nonnihil turbare sonum, ut minus longe exaudiatur etiam secundum ventum, quam in tranquillo de quo inquiratur ulterius.7

Videndum qualem reddit sonum æs, aut ferrum ignitum malleo percussum. comparatum ad eum quem reddit frigidum.8

[blocks in formation]

De penetratione soni.

LAPIS aëtites habet tanquam nucleum aut ovum lapidis, qui agitatus reddit sonum obtusum; item tintinnabula, sed longe clariorem si detur rima.1

Inquiratur ab urinatoribus, si omnino audiant subter aquam, præsertim profundiorem: atque inquiratur plane utrumque; non tantum utrum audiant sonum aliquem de supra, qui editur in aëre; sed etiam utrum audiant percussionem corporis aquæ intra aquam, ubi non est aër. Expertus hoc sum in balneo; demittebatur situla bene capax; ita autem demittebatur ore inverso in æquilibrio, ut omnino in concavo suo deferret secum aërem subter aquam ad altitudinem palmæ unius; atque ad hunc modum tenebatur situla manibus depressa, ne everteretur aut resurgeret: tum urinator inserebat caput in concavum situlæ, et loquebatur: exaudiebatur vox loquentis; etiam sermo intelligebatur articulatim, sed mirum in modum acutus, et instar sibili fere, qualis in puparum ludo vox exaudiri solet.2

Inquiratur illud exacte, ut reddatur omnino positivum, utrum possit generari sonus nisi sit aër inter percutiens et percussum corpus.3 Veluti demittantur duo lapilli pensiles per filum in pelvim aquæ vel flumen, et agitentur ut percutiant se invicem in medio aquæ; vel mittatur forceps apertus in medium aquæ, et ibi claudatur: et notetur utrum edat sonum, et qualem. Equidem existimo urinatores cum natant subter aquam non edere sonum; nisi fortassis aliquis esse pos

1 S. S. 154.

2 Id. 155.

"It is certain, howsoever it cross the received opinion, that sounds may be created without air." S. S. 133.

4 "You shall hear the sound of the tongs well, and not much diminished

Id. ibid.

sit per successionem motus ad superficiem aquæ, atque inde percutiente aqua aërem.

Dubium non est, quin in utribus clausis nec prorsus impletis, et agitatis, reddatur sonus, liquoris scilicet in iis contenti: nec minus redditur sonus demisso lapide in aquam, cum percutiat fundum vasis. Verum in primo experimento admiscetur aër; in secundo percussio fundi vasis per lapillum communicat cum aëre extra vas. At post percussionem primam non necesse est ut aër sit in medio per universam aream sphæræ deferentis: nam id evincitur per experimentum loquentis in situla subter aquam, ubi pars deferentis ex aqua non est aër, sed lignum situlæ et aqua; unde acuitur et minuitur sonus, et extinguitur.

Quoniam autem manifestum est, per corpora dura (velut terram figularem et vitrum) transire et penetrare sonum; idque etiam certissimum est (licet adhuc hominum observationem latuerit) inesse in omni corpore tangibili pneumaticum quiddam præter partes crassas intermixtum, videndum num hujusmodi penetratio soni non inde fiat, quod partes pneumaticæ sive aëreæ corporis tangibilis communicent cum aëre externo.1

Accipe catinum aquæ argenteum, alterum ligneum ; accipe forcipem ferream, et percute fines ejus intra aquam in catinis illis, in distantia latitudinis pollicis fortasse aut amplius a fundo: audies sonum forcipis. percussæ in catino argenteo magis multo sonorum quam in ligneo. Quod si tamen vacua forent catina, et percuteretur forceps ad eandem distantiam, parum aut nihil interesset. Ex quo liquet primum, ubi nullus est aër qui possit elidi, sed tantum aqua, edi sonum; deinde, melius communicari sonum editum per percussionem cum catino per aquam quam per aërem.2

[blocks in formation]

Clauso ore fortiter, redditur murmur (quale solet esse mutorum) per palatum ; quod si nares etiam fortiter obturentur, nullum possit fieri murmur. Unde liquet, sonum illum per palatum non actuari, nisi per apertum quod intercedit inter palatum et nares.2

De delatione soni, et directione seu fusione ejus; et de area quam occupat, simul, et separatim.

OMNIS sonus diffunditur in ambitum sphæricum a loco pulsationis, et occupat universam aream ejus sphæræ ad terminum certum, sursum, deorsum, lateraliter, undequaque.3

Per aream ejus sphæræ fortissimus est sonus juxta pulsationem: deinde secundum proportionem distantiæ elanguescit, et demum evanescit,

Termini ejus sphæræ extenduntur, pro acumine auditus, aliquatenus; sed est quiddam ultimum, quo in sensu maxime exquisito non pertingit sonus.

Est (arbitror) nonnihil in directione primæ impulsionis. Si quis enim staret in suggesto aperto in campis, et clamaret, longius arbitror exaudiri posset vox in prorsum a loquente, quam pone. Sic si displodatur bombarda vel sclopetus, longius arbitror exaudiri possit sonus in prorsum a bombarda aut sclopeto, quam pone,1

Utrum aliquid sit in ascensione soni sursum, aut in descensione soni deorsum, quod sonum promoveat in ulterius, aut cessare faciat propius, non constat. Auditur quidem plane sonus, si quis ex alta fenestra aut turri loquatur, ab iis qui stant in solo; et contra, editus ab iis qui in solo stant, a fenestra aut turri: sed ab utris facilius, aut longius, de eo inquiratur ulterius.5

1 This is printed in the original as if it were part of the preceding paragraph; by a mistake no doubt of the printer or transcriber. 5 Id. 205.

2 S. S. 287.

8 Id. 201.

4 Id. 204.

« AnteriorContinuar »