Imágenes de páginas
PDF
EPUB

was made up: By that investigation therefore it must be considered as superseded.

I do not know that any inference of importance can be drawn from a comparison of the two; but to make the comparison easier, I have referred in the footnotes to the corresponding passages of the Sylva Sylvarum. It will be seen that the order of the inquiry is entirely changed; so much so that I can hardly think Bacon had the Latin before him when he wrote the English ; for in point of arrangement the Latin seems to be the more systematic of the two.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

HISTORIA ET INQUISITIO PRIMA

DE

SONO ET AUDITU, ET DE FORMA SONI ET LATENTL

PROCESSU SONI;

SIVE SYLVA SONI ET AUDITUS.

DE generatione soni, et prima percussione.
De duratione soni, et de interitu et extinctione soni.
De confusione et perturbatione soni.
De adventitiis auxiliis et impedimentis soni.
De hæsione soni, et varietate mediorum.
De penetratione soni.
De delatione soni, et directione seu fusione ejus, et de area

quam occupat, simul, et separatim. De corporum diversitate quæ reddunt sonum, et instrumentis,

et de speciebus soni quæ occurrunt. De multiplicatione, augmentatione, diminutione, et fractione

sonorum.

De repercussione soni, et écho.
De conjugiis et dissidiis audibilium et visibilium, et aliarum,

quas vocant, specierum spiritualium. De celeritate generationis et extinctionis soni, et tempore in

quo fiunt.

De affinitate, aut nulla affinitate, quam habet sonus cum motu

aëris, in quo defertur, locali et manifesto. De communicatione aëris percussi et elisi cum aëre et corpor

ibus vel spiritibus ipsorum ambientibus. De efformatione, sive articulatione soni. De ipsissima impressione soni ad sensum. De organo auditus, ejusque dispositione et indispositione,

auxiliis et impedimentis.

DE sono et auditu inter prima inquisitionem institucre visum est. Etenim expedit intellectui, et tanquam ad salubritatem ejus pertinet, ut contemplationes spiritualium (quas vocant) specierum, et operationum ad distans, misceantur cum contemplatione eorum quæ operantur tantum per communicationem substantiæ ad tactum. Deinde observationes de sonis pepererunt nobis Artem Musicæ. Illud autem solenne est et quasi perpetuum, cum experimenta et observationes coalutrint in artem, Mathematicam et Practicam intendi, Physicam deseri. Quinetiam Optica paulo melius se habet; non enim tantum pictura et pulchritudo et symmetria Opticæ proponuntur; sed contemplatio omnium visibilium. At Musicæ, tantum toni harmonici. Itaque de sonis videndum.!

i Compare Sylva Sylvarum ; introduction to Exp. 115., &c. This paragraph is printed in the original as if it were part of the table of contents which precedes. I have introduced the mark of separation and distinctio. of type, it being obviously intended for the aditus or general introductioy to the whole treatise.

HISTORIA ET INQUISITIO PRIMA

DE

SONO ET AUDITU, ET DE FORMA SONI,

ET LATENTE PROCESSU SONI;

SIVE

SYLVA SONI ET AUDITUS.

De generatione soni, et prima percussione. COLLISIO, sive elisio, ut vocant, aëris, quam volunt esse causam soni, nec formam nec latentem processum denotat soni, sed vocabulum ignorantiæ est et levis contemplationis.

Sonus diffunditur et labitur tam levi impulsu in sua generatione ; item tam longe, idque in ambitum, cum non multum pendeat ex prima directione ; item tam placide absque ullo motu evidenti, probato vel per flammam, vel per plumas et festucas, vel alio quovis modo ; ut durum plane videatur, soni Formam esse aliquam elisionem vel motum manifestum localem aëris, licet hoc Efficientis vices habere possit.

Quandoquidem sonus tam subito generetur, et continuo pereat, necesse videtur ut aut generatio ejus aërem de sua natura paulum dejiciat, atque interitus ejus eum restituat ; ut in compressionibus aquarum, ubi

i Sylv. Sylv. 124.

[blocks in formation]

corpus in aquam injectum complures circulos efficiat in aquis, qui proveniunt ex aqua primum compressa, deinde in suam consistentiam et dimensionem se restituente (id quod Motum Libertatis appellare consuevimus); aut contra, quod generatio soni sit impressio grata et benevola, quæ se insinuat aëri, et ad quam libenter aër se excitat; et interitus ejus sit a vi aliqua inimica, quæ aërem eo motu atque impressione diutius frui non sinit ; ut in generatione ipsius corporis flammæ, in qua generatio flammæ videtur fieri alacriter, sed ab aëre et inimicis circumfusis cito destrui.1

Fistulatio quæ fit per os absque aliqua admota fistula, possit effici sugendo anhelitum versus interiora palati, non solum extrudendo anhelitum ad extra. Atque plane omnis sorbitio aëris ad interius dat sonum nonnullum.2

Quod dignum admodum notatu videatur : quia sonus generatur in contrarium motus manifesti aëris, ut prima aëris impulsio videatur plane efficiens remotum, nec sit ex forma soni.

Similiter si accipiatur vitreum ovum, atque per parvum foramen aër fortiter exsugatur ; deinde foramen cera obturetur, et ad tempus dimittatur ; post cera a foramine auferatur; audies manifeste sibilum aëris intrantis in ovum, tractum scilicet ab aëre interiore, qui post violentam rarefactionem se restituit. que experimento generetur sonus in contrarium motus manifesti aëris.

Similiter, in ludicro illo instrumento quod vocatur lyra Judaica, tenendo latera inter dentes vibratur lingula ferrea tracta ad exterius, sed resilit interius ad aërem in palato, et inde creatur sonus. Atque in his tribus experimentis dubium non est,

Ut hoc quo

1 S. S. 290.

2 Id. 191.

« AnteriorContinuar »