Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vero monstra latrantia succingebantur et adhærebant: ita habere et istas doctrinas quædam primo aspectu speciosa, sed cum ad partes generationis ventum sit,1 ut fructum ex se edant, tum nil præter lites et inquietas disputationes inveniri, quæ partus vicem obtineant. Atque illud interim notandum, quæ de placitorum rejectione dicta sunt, opinionibus tantum, non ingeniis authorum aut laboribus derogare. Quanto enim quis ingenio et studio maxime valeat, eundem, si naturæ lucem et historiam et rerum particularium evidentiam deserat, tanto magis in obscuriores et magis perplexos phantasiarum et Idolorum recessus et quasi specus se detrudere et involvere. Neque insuper, generales philosophiarum theorias ita2 argui, ut particulares et inferiorum causarum assignationes, quæ in hujusmodi philosophorum operibus reddi et quæri solent, probentur: verum et has nihilo illis meliores esse; non tantum quod ab illis pendeant, sed quod et ipsæ nullam inquisitionis severitatem præ se ferant; ad paulo notiora et fere obvia deducentes, in quibus mens humana leviter acquiescat et sibi complaceat ; verum ad interiora Naturæ minime penetrantes; atque hoc vitii (quod omnium instar est) semper habentes; ut experimenta et effecta jam nota, cohærentia quadam et veluti reticulo connectant, ad eorum quæ nota sunt justam mensuram facto: sed neutiquam causam aliquam aut regulam demonstrent, quæ nova nec prius cognita effecta aut experimenta designet. Atque post has philosophiarum oras peragratas, se undique circumspicientem etiam ad antiquitatis penetralia oculos conjecisse, veluti versus tractum quendam nubilosum et obscurum. Atque scire se, si minus sincera fide agere vellet, non difficile

3

1 ventum est. — G. 2 ita om. G. 8 severitatem inquisitionis. — G.

--

esse hominibus persuadere, apud antiquos sapientes, diu ante Græcorum tempora, Scientiam de Natura majore virtute, sed majore etiam fortasse silentio floruisse: atque ideo solennius fore ea quæ jam afferuntur ad illa referre; ut novi homines solent, qui nobilitatem antiquæ alicujus prosapiæ per Genealogiarum rumores et conjecturas sibi affingunt: sed se, rerum evidentia fretum, omnis imposturæ conditionem recusasse ; et qualemcunque ipse opinionem de illis sæculis habeat, tamen ad id quod agitur non plus interesse putare, utrum quæ jam invenientur antiquis cognita et per rerum vicissitudines occidentia et orientia sint, quam hominibus curæ. esse debere, utrum Novus Orbis fuerit Insula illa Atlantis et veteri mundo cognita, an nunc primum reperta.. Rerum enim Inventionem a Naturæ luce petendam, non ab antiquitatis tenebris repetendam esse. Interea venire alicui in mentem posse, de Chimistarum arte sive philosophia taceri: quod se honoris causa fecisse; quia eam cum illis philosophiis quæ prorsus operum effœtæ sint conjungere noluerit; cum ipsa inventa utilia 2 nom pauca exhibuerit et donarit. Verum fabulam illam in hanc artem non male congruere, de sene qui filiis aurum in vinea defossum (nec satis scire quo loco) legaverit; unde illos ad vineam diligenter fodiendam verso; esse, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemiam. ea cultura factam uberiorem. Simili modo et Chimiæ filios, dum aurum (sive vere sive secus) defossum invenire satagunt, movendo et experiendo haud parvo proventui hominibus et utilitati fuisse. Sed illorum inventa non alio modo, nec ratione aliqua meliore, quam artium Mechanicarum, principia et incrementa cepisse ;

1 eam om. G.

2 nobilia. G.

3 cœpisse in MS. and also in Gruter.

[ocr errors]

id est, per experientiam meram. Nam philosophiam et speculativam eorum rem minus sanam esse; et illis de quibus locuti jam sumus philosophiarum fabulis duriorem. Utcunque enim Principiorum Trias inventum. non inutile fuerit, sed rebus aliqua ex parte finitimum ; tamen maxima ex parte, eos paucis distillationum experimentis assuetos, omnia in Philosophia ad separationes et liberationes retulisse, verarum alterationum oblitos. Illam autem opinionis fabricam, qua veluti basi philosophia eorum 1 nititur; nempe esse quatuor rerum matrices sive elementa, in quibus semina et species rerum fœtus suos absolvant, atque hæc quadriformia 2 esse, pro differentia nimirum cujusque elementi; adeo ut in cœlo, aëre, aqua, terra, nil inveniatur, quod non habeat in tribus reliquis conjugatum aliquod et quasi parallelum: 5 huic certe phantasticæ rerum naturalium phalangi peritum Naturæ contemplatorem vix inter somnia sua locum daturum. Neque dissimiles esse rerum harmonias, quæ Naturalis Magiæ cultoribus placuerunt ; qui et ipsi per rerum Sympathias et Antipathias omnia expediunt ; et ex otiosis et supinissimis conjecturis, rebus virtutes et operationes admirabiles affingunt. Verum et his se parcere; quod inter tot fabulas, tamen opera aliquando exhibent: licet ea fere hujusmodi sint, ut ad admirationem et novitatem, non ad fructum. et utilitatem accommodata sint. Sed tamen et novitatis hunc usum plerumque esse; ut sinus naturæ nonnihil excutiat, et luce potius quam actu juvet: Quare

1 eorum philosophia. — G.

8

9

2 quadriforma in MS.: a transcriber's error no doubt, which Bacon had overlooked.

[blocks in formation]

visum est ei, neque in Græcorum, neque in novorum hominum placitis, neque in Alchimiæ aut Naturalis Magia traditionibus aliquid inveniri, quod ad opes humanas majorem in modum augendas spectet. Itaque hæc omnia vel oblivioni devovenda esse, vel popularibus studiis permittenda, dum veri Scientiarum filii alio cursum dirigant.

Cogitavit et illud; etiam de demonstrationum modis videndum. Demonstrationes enim potentia quadam Philosophiam esse: atque prout illæ aut rectæ aut pravæ sint, inde doctrinas perfectas aut imperfectas sequi probabile esse. Comperit autem, Demonstrationes quæ in usu sunt, nec plenas nec fidas esse. Neque tamen sensibus derogandum, quod quidam fecerunt. Sensuum enim errores in singulis, ad summan Scientiarum non multum facere; quin et ab intellectu fidelius informato corrigi posse. Sed Intellectum ipsum Natura sola fretum, sine arte et disciplina rebus imparem et minorem, sine cunctatione pronuntiandum. Neque enim aut ita capacem esse, ut omnigenam particularium supellectilem ad informationem necessariam recipiat et disponat; neque ita vacuum et purum, ut rerum imagines veras et nativas, absque phantasia et tinctura, admittat. Quin certissimum esse, tum generaliter mentem humanam instar speculi inæqualis esse, quæ rerum radios secundum propriæ sectionis angulos, et non in superficie plana suscipiat et reflectat: tum etiam cuique ex educatione, studiis, et natura sua, vim quandam seductoriam et quasi dæmonem familiarem adesse, qui mentem variis et vanis spectris ludat et turbet. Neque propterea ad opinionem Acatalepsia deveniendum. Cuilibet enim manifestum esse, nulla manus constantia, nec oculorum judicio maxime exquisito, lineam rectam

vel circulum perfectum describi posse.

Attamen admota regula, aut circino circumducto, rem præsto esse. Atque in Mechanicis, manus hominum nudas ad quantula opera sufficere? easdem vi et ope instrumentorum, vastissima quæque ac rursus subtilissima vincere. Sequi igitur, ut ad artem confugiendum, et de demonstratione, quæ per artem regitur, videndum sit. Atque de Syllogismo, qui1 Aristoteli oraculi loco est, paucis sententiam claudendam. Rem esse nimirum, in doctrinis quæ in opinionibus hominum positæ sunt, veluti moralibus et politicis, utilem et intellectui manum quandam auxiliarem; rerum vero naturalium subtilitati et obscuritati imparem et plane 2 incompetentem. Nam Syllogismum certe ex propositionibus constare, propositiones. ex verbis, verba notionum sive animi conceptuum tesseras et signacula esse. Quamobrem notiones ipsæ, quæ verborum animæ sunt, si vagæ, nesciæ, nec satis definitæ fuerint (quod in naturalibus longe maxima ex parte fieri consuevit), omnia ruere. Restare Inductionem, tanquam ultimum et unicum rebus subsidium et perfugium: neque immerito in ea spes sitas esse, ut quæ opera laboriosa et fida rerum suffragia colligere et ad intellectum perferre possit. Verum et hujus nomen tantummodo notum esse; vim et usum homines hactenus latuisse. De Inductione enim ita decernendum. In usu ejus atque etiam forma homines dupliciter peccasse. Primo quod mora impatientes, et compendia viarum undique lustrantes, et quædam in certo ponere, circa quæ tanquam circa polos disputationes verterentur, properantes; eam tantum ad generalia Scientiarum principia adhibuerunt, media per Syllogismorum derivationes expedire temere sperantes. Rursus, quod de 2 plane om. G.

1 So Gruter; quod in MS.

8 testes.-G.

« AnteriorContinuar »