Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tate, nexu individuo copulantem. Quæ licet verissima sint, nihilominus illud manet; in potentissimis Naturalis Philosophiæ impedimentis, ea quæ de zelo imperito et superstitione dicta sunt, citra controversiam numerari.

Cogitavit et illud; in moribus et institutis Academiarum, Collegiorum, et similium conventuum, quæ ad doctorum hominum sedes et operas mutuas destinata sunt, omnia progressui Scientiarum in ulterius adversa nveniri. Frequentiam enim multo maximam professoriam primo, ac subinde meritoriam esse: Lectiones autem et exercitia ita disposita, ut aliud a consuetis ne facile cuiquam in mentem veniat cogitare. Sin autem alicui inquisitionis et judicii libertate uti contigerit, is se in magna solitudine versari statim sentiet: Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam authorum scripta veluti relegata esse; a quibus si quis dissentiat, aut controversiam moveat, continuo ut homo turbidus et rerum novarum cupidus corripitur; cum tamen (si quis rerum verus æstimator sit) magnum discrimen inter rerum civilium ac artium administrationem reperiet: non enim idem periculum a nova luce ac a novo motu instare; verum in rebus civilibus, motum etiam in melius suspectum esse ob perturbationem; cum civilia authoritate, consensu, fama, opinione, non demonstratione et veritate constent in artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus strepere debere. Atque recta ratione rem se ita habere. In vita autem, visum est ei doctrinarum politiam et administrationem quæ in usu est, scientia2 reperiatur.

1 rerum om. G.

G.

rum auginenta et propaginem durissime premere et cohibere.

Cogitavit et illud; etiam in opinione hominum et sensu communi, multa ubique occurrere quæ novas scientiarum accessiones libero aditu prohibeant: maximam enim partem hominum, præsentibus non æquam, in antiquitatem propendere; ac credere si nobis qui nunc vivimus ea sors obvenisset, ut quæ ab antiquis quæsita et inventa sunt primi tentaremus, nos eorum pensa longo intervallo non fuisse æquaturos. Credere similiter, si quis etiam nunc, ingenio suo confisus, inquisitionem de integro suscipere affectet, hunc hujusce rei eventum fore; ut aut in ea1 ipsa incidat quæ ab antiquitate probata sunt; aut sane in alia, quæ ab antiquitate jampridem judicata et rejecta, in oblivionem merito cessere. Alios, spreta omnino gente et facultate humana utriusque temporis, sive antiqui sive novi, in opinionem labi curiosam et superstitiosam; existimantes scientiarum primordia a spiritibus manasse, et ab eorum dignatione et consortio similiter nova inventa authoramentum habere posse.2 Alios opinione magis sobria et severa, sed diffidentia graviore, de auctiore scientiarum statu plane desperare, Naturæ obscuritatem, brevitatem vitæ, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, et experimentorum difficultates et immensas varietates reputando ; itaque hujusmodi spei excessus, quæ majora quam quæ habemus spondeant, esse impotentis animi et immaturi; atque læta scilicet principia, media ardua, extrema con

1 ea om. G.

3

2 Bacon here alludes to the opinions of the cabalists, and perhaps in particular to those of Robert Fludd.

8 spondeat - G. The reading of the MS. is incorrect; but it may be doubted whether the error be not in the que, which ought perhaps to be qui.

facti esse.

fusa habere. Nec minorem desperationem præmii quam Scientias siquidem in magnis ingeniis proculdubio innasci et augeri; pretia autem et æstimationes Scientiarum, penes populum aut principes viros, aut alios mediocriter doctos esse: unde fieri1 ut ea tantum inventa vigeant, quæ populari judicio et sensui communi accommodata sunt; ut in Democriti opinione de Atomis usuvenit, quæ quia paulo remotior erat, lusu excipiebatur. Itaque altiores contemplationes Naturæ, quas fere religionis instar duras sensibus hominum accedere necesse est, oriri aliquando posse; sed fere non multo post (nisi evidenti et excellenti utilitate demonstrentur et commendentur, quod hucusque factum non est) opinionum vulgarium ventis agitari et extingui; adeo ut tempus tanquam fluvius, levia et inflata vehere, gravia et solida mergere consueverit. Visum est ei itaque, impedimenta melioris scientiarum status non tantum externa et adventitia, sed et innata et ex ipsis sensibus hausta esse.

Cogitavit et illud; etiam verborum naturam vagam et male terminatam Intellectui hominum illudere, et fere vim facere. Verba enim certe tanquam numisinata esse, quæ vulgi imaginem et principatum repræsentent: illa siquidem secundum populares notiones et rerum acceptiones (quæ maxima ex parte erroneæ sunt et confusissima) omnia componere et dividere ; ut etiam infantes cum loqui discant,2 infœlicem errorum cabalam haurire et imbibere cogantur: Ac licet sapientiores et doctiores se variis artibus ab hac servitute vindicare conentur; nova vocabula fingendo,

1 Itaque non eorundem propositionem scientiarum et judicium esse: unde fieri, &c.-G.

2 discunt.-G.

quod durum, et definitiones interponendo, quod molestum est; nullis tamen viribus jugum excutere posse, quin infinitæ etiam in acutissimis disputationibus controversiæ de verbis moveantur, et quod multo deterius est, istæ ipsæ pravæ verborum signaturæ etiam in mentem radios suos et impressiones reflectant; nec tantum in sermone molestæ, sed etiam Judicio et Intellectui infestæ sunt. Itaque visum est ei, inter internas causas errorum, hanc ipsam ut gravem sane et non1 innoxiam ponere.

Cogitavit et illud; præter communes scientiarum et doctrinarum difficultates, philosophiam naturalem, præsertim activam et operativam, etiam alia propria habere præjudicia et impedimenta.. Non parvam enim existimationis jacturam et fidei fecisse, per quosdam procuratores suos leves et vanos; qui partim ex credulitate partim ex impostura, humanum genus promissis onerarunt; vitæ prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes, exaltationes, substantiarum transmutationes, motuum ad libitum multiplicationes, aëris impressiones et alterationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repræsentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando: verum de istis largitoribus, opinari, non multum aberraturum qui istiusmodi judicium fecerit: Tantum nimirum interesse inter horum vanitates et veras artes, in philosophia, quantum intersit inter res gestas 2 Jul. Cæsaris aut Alexandri, et

1 non om. G.

2 So in MS. ing a new line.

VOL. VII.

Gruter's copy has inter stas Julii, &c.; the stas commenc-
Blackbourn silently substituted pugnas, which is the

8

rursus Amadisii ex Gallia aut Arthuri ex Britannia, in historia; constat enim clarissimos illos Imperatores majora revera præstitisse quam umbratiles isti heroës fecisse fingantur; sed modis et viis actionum minime fabulosis et prodigiosis. Itaque æquum non esse fidem veræ memoriæ derogare, quia illa a fabulis quandoque læsa et violata sit: nam Ixionem e nube Centauros; nec ideo minus, Jovem e vera Junone Heben et Vulcanum, virtutes scilicet admirandas et divinas Naturæ et Artis genuisse. Quæ licet vera comperiantur, et homines absque rerum discrimine incredulos esse summæ sit imperitiæ; visum tamen est ei, veritatis aditum per hujusmodi commenta interclusum aut certe arctatum jampridem esse; et vanitatis excessus etiam nunc omnem magnanimitatem destruere.

Cogitavit et illud; reperiri in animo humano inclinationem quandam a Natura insitam, et hominum opinione et disciplina nonnulla corroboratam, quæ naturalis philosophiæ, activæ nimirum et operativæ, progressus remorata sit et averterit. Eam esse opinionem sive æstimationem tumidam et damnosam; Minui nempe Majestatem mentis humanæ, si in experimentis et rebus particularibus, sensui subjectis et in materia terminatis, diu ac multum versetur: præsertim cum hujusmodi res ad inquirendum laboriosæ, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperæ, ad practicam illiberales, numero infinitæ, et subtilitate pusillæ, videri soleant, et ob hujusmodi conditiones gloriæ Artiuo minus sint accommodatæ. Quam opinionem sive animi

common reading and followed by M. Bouillet. Montagu silently substi tuted istas, which could not possibly be right. I had myself substituted res gestas, before I knew of the MS.; and it must of course be accepted as the true reading.

« AnteriorContinuar »