Imágenes de páginas
PDF
EPUB

attinet destituta sint, Totius tamen cujusdam formam et rationem præ se ferre: eoque rem perduci, ut pauca quædam, neque illa ex optimo delectu recepta Authorum scripta, pro integris ipsis et propriis Artibus habeantur. Cum tamen primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide ac eventu, Scientiam quam ex rerum contemplatione decerpere et in usum condere statuebant, in Aphorismos fortasse sive breves easdemque sparsas nec methodis revinctas sententias, conjicere solerent: quæ cum et rerum inventarum nuda simulachra, et rerum non inventarum manifesta spatia et vacua indicarent, minus fallebant; atque hominum ingenia et meditationes ad judicandum et ad inveniendum simul excitabant. At nunc scientias iis modis exhiberi quæ fidem usurpent, non judicium solicitent, `. et authoritate tristi lætis Inventionum conatibus intercedant: Adeo ut omnis successio et devolutio disciplinarum personas Magistri et auditoris complectatur, non Inventoris et ejus qui Inventis addat: unde necessario evenire, ut Scientiæ suis hæreant vestigiis, nec loco omnino moveantur; quod et per multa jam sæcula usuvenit ; eousque, ut non solum assertio maneat assertio, sed etiam quæstio maneat quæstio, et eodem plane statu alatur. Quare visum est ei, Columnas non ultra progrediendi magnopere fixas esse; 1 et mirum minime. esse id haud obtineri, cujus adipiscendi homines nec spe nec desiderio teneantur.

Cogitavit et illud; quæ de hominum tum desperatione tum fastu dicta sunt, quod ad plerosque scientiarum sectatores attinet, nimis alte petita esse. Turbam enim longe maximam prorsus aliud agere: Doctrinam siquidem vel animi et delectationis causa petere, vel

[blocks in formation]

ad usum et emolumentum professorium, vel etiam ad ornamentum et existimationis suæ adminiculum: Quæ si ut fines1 scientiarum proponantur, tantum abest ut homines id velint, ut ipsa doctrinarum massa augmentum sumat; ut ex ea quæ præsto est massa, nil amplius quærant quam quantum ad usum destinatum vertere et decoquere possint. Si quis autem in tanta multitudine scientiam affectu ingenuo et propter se expetat; invenietur tamen rerum potius varietatem 2 quam veritatem aucupari: Quod si et veritatis sit inquisitor severior, illa ipsa tamen veritas erit hujusmodi, quæ res jam in lucem proditas subtilius explicet; non quæ novam lucem excitet. Sin adhuc studium cujuspiam in tantum expandatur, ut et novam lucem ambiat; eam scilicet lucem adamabit, quæ ex longinquo contemplationes speciosas ostentet, non quæ ex propinquo opera et Inventa nobilia demonstret. Quare visum est ei, eodem rursus referri; scilicet mirum non utique esse curriculum non confici, cum homines ad hujusmodi minora deflectant: multo magis, cum nec ipsa meta adhuc ulli quod sciat mortalium posita sit et defixa: Metam autem non aliam esse, quam ut genus humanum novis operibus et potestatibus continuo do

tetur.

Cogitavit et illud; inter ista Scientiarum detrimenta, Naturalis philosophia sortem præ omnibus minus æquam esse: ut quæ a laboribus hominum leviter occupata, facile deserta, nec majorem in modum culta et subacta sit. Postquam enim fides Christiana adoleverit et recepta sit,3 longe maximam ingeniorum partem ad Theo1 finis. G.

2 There is here perhaps an allusion to the title of one of Cardan's works, De Rerum Varietate; of which Bacon made use in writing the Sylva Syl8 adolevit et recepta est. - G.

carum.

.ogiam se contulisse, hominumque ex hac parte studio et amplissima præmia proposita et omnis generis adjumenta copiosissime subministrata esse: quin et ævo superiore potissimas Philosophorum commentationes in Morali Philosophia (quæ Ethnicis1 vice Theologiæ erat) consumptas esse: utrisque autem temporibus summa ingenia haud infrequenti numero ad res civiles se applicasse, præsertim durante magnitudine Romana, quæ ob imperii amplitudinem plurimorum operis indigebat. Eam ipsam vero ætatem qua Naturalis Philosophia apud Græcos maxime florere visa est, fuisse particulam temporis minime diuturnam : ac subinde contradictionibus ac novorum placitorum ambitione corruptam et inutilem redditam. Ab illis autem usque temporibus, neminem prorsus nominari, qui Naturalem Philosophiam ex professo colat, nec ejus inquisitioni immoriatur ; adeo ut virum vacuum et integrum hæc Scientia jamdiu non occupaverit; nisi forte quis 2 monachi alicujus in cellula aut nobilis in villula lucubrantis exemplum adduxerit, quod et rarissimum reperietur. Sed factam deinceps instar transitus cujusdam et pontisternii ad alia, magnamque istam Scientiarum matrem in ancillam mutatam esse; quæ Medicinæ aut Mathematicis operibus ministret, aut adolescentium immatura ingenia lavet et imbuat veluti tinctura quadam prima, ut aliam rursus fœlicius et commodius excipiant. Itaque visum est ei Naturalem Philosophiam, incumbentium et paucitate, et festinatione, et tyrocinio, destitutam jacere. Nec ita multo post visum est ei, hoc ad universum doctrinarum. statum summopere pertinere. Omnes enim artes et scientias ab hac stirpe revulsas poliri fortassis, aut in usum effingi, sed nil admodum crescere.

3

1 Ethnicis, magna ex parte. — G. 2 quis forte.-G. 3 factum. -G

Cogitavit et illud; quam molestum ac in omni genere difficilem adversarium nacta sit Philosophia naturalis, Superstitionem nimirum et zelum religionis cæcum et immoderatum. Comperit enim ex Græcis nonnullos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis eo nomine damnatos; nec multo melius' exceptos, sed in idem judicium adductos, non capitis sane sed famæ, Cosmographos, qui ex certissimis demonstrationibus, quibus nemo hodie sanus contradixerit, formam terræ rotundam tribuerunt, et ex consequenti Antipodas asseruerunt, accusantibus quibusdam ex antiquis Patribus fidei Christianæ. Quin et duriorem (ut nunc sunt res) conditionem sermonum de Natura effectam ex temeritate Theologorum Scholasticorum et eorum clientelis, qui cum Theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint et in artis fabricam effinxerint, hoc insuper ausi sunt, ut contentiosam et tumultuariam Aristotelis Philosophiam corpori religionis inseruerint.2 Eodem spectare etiam, quod hoc sæculo haud alias opiniones magis secundis ventis ferri reperies, quam eorum qui Theologiæ et Philosophiæ, (id est) fidei et sensus, conjugium veluti legitimum multa pompa et solennitate celebrant, et grata rerum varietate animos hominum permulcentes, interim divina et humana inauspicato permiscent. Revera autem si quis diligentius animum advertat, non minus periculi Naturali Philosophiæ ex istiusmodi fallaci et iniquo fœdere, quam ex apertis in

1 See Lactantius, Div. Inst. iii. 24.; and for a defence of the conduct of S. Boniface to Virgilius Bishop of Salzburg, who maintained among other positions of doubtful orthodoxy the existence of the antipodes, see Fromondus "De orbe terræ immobili."

2 immiscuerint.

- G.

4 fidem in Gruter. — J. S.

8 opiniones et disputationes. — G.

imicitiis imminere. Tali enim foedere et societate, recepta in Philosophia tantum comprehendi: aucta autem, vel addita, vel in melius mutata, etiam severius et pertinacius excludi. Denique versus incrementa, et novas veluti oras et regiones philosophiæ, omnia ex parte religionis pravarum suspicionum et impotentis fastidii plena esse. Alios siquidem simplicius subvereri, ne forte altior in Natura1 inquisitio ultra datum et concessum sobrietatis terminum penetret; traducentes non recte ea quæ de divinis mysteriis dicuntur, quorum multa sub sigillo divino clausa manent, ad occulta Naturæ, quæ nullo interdicto separantur: Alios callidius conjicere, si media ignorentur, singula ad manum et virgulam divinam (quod Religionis ut putant maxime intersit) facilius referri; quod nil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari velle: Alios ab exemplo metuere, ne motus et mutationes Philosophiæ in religionem incurrant et desinant: Alios denique solicitos videri, ne in Naturæ inquisitione aliquid inveniri possit quod Religionem labefactet; quæ duo cogitata incredulitatem quandam sapiunt, et sapientiam animalem: posterius autem absque impietate ne in dubitationem aut suspicionem venire potest. Quare satis constabat ei,2 in hujusmodi opinionibus multum infirmitatis, quin et invidiæ et fermenti non parum subesse. Naturalem enim Philosophiam post verbum Dei certissimam superstitionis medicinam, eandem probatissimum fidei alimentum esse. Itaque merito religioni tanquam fidissimam et acceptissimam ancillam atribui: cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet: Neque errasse eum qui dixerit, erratis nescientes scripturas et potestatem Dei ;3 informationem de voluntate, et meditationem de potes

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »