evidence to the contrary, the presumption must be that these Cogitationes were composed before 1605. That they were composed before the appearance of the new star in Cygnus, cannot be so safely inferred. That star was much less conspicuous; and it is a fact that Galileo himself, treating this very same argument, mentions both the others without making any allusion to it. See Dial. dei Massimi Sistemi, p. 59. ed. Flor. 1842. The notes to this piece are Mr. Ellis's. J. S. COGITATIONES DE NATURA RERUM. COGITATIO I. De sectione corporum, continuo, et vacuo. DOCTRINA Democriti de atomis aut vera est, aut ad demonstrationem utiliter adhibetur. Non 1 facile enim est naturæ subtilitatem genuinam, et qualis in rebus ipsis invenitur, aut cogitatione complecti aut verbis exprimere, nisi supponatur atomus. Accipitur autem duobus sensibus atomus, non multum inter se diversis. Aut enim accipitur pro corporum sectionis sive fractionis termino ultimo sive portione minima; aut pro corpore quod vacuo caret. Quod ad primum attinet, hæc duo posita tuto et certo statui possunt. Alterum, inveniri in rebus dispertitionem et comminutionem, longe ea quæ sub adspectum cadit subtiliorem. Alterum, eam tamen infinitam non esse, nec perpetuo divisibilem. Si quis enim diligenter attendat, reperiet rerum minutias in corporibus continuatis, eas quæ in corporibus fractis et discontinuatis inveniuntur subtilitate longe vincere. Videmus enim parum croci in aqua infusum et agitatum, puta dolium aquæ ita inficere, ut ab alia aqua pura etiam visu distingui possit. Quæ certe dispertitio croci per aquam, subtilitatem exquisitissimi pulveris superat. Quod manifestum fiet, si tan 1 Nam in Gruter's copy. I. S. tundem pulveris ligni Brasilii, vel balaustiorum, vel alicujus rei optime coloratæ (quæ tamen croci lentorem ad se in liquoribus aperiendum et incorporandum non habeat) immisceas. Itaque ridiculum erat, atomos pro parvis illis corpusculis quæ sub radiis solis conspiciuntur accipere. Ea enim pulveris instar sunt ; atomum autem, ut ipse Democritus aiebat, nemo unquam vidit, aut videre possit. Sed ista rerum dispertitio in odoribus multo magis mirabilem se ostendit. Etenim si parum croci dolium aquæ colore, at parum zibethi cœnaculum amplum odore, imbuere et inficere potest, et subinde aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores, luminis more aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiæ diffundi; cum notare possit, odores etiam rebus solidis, lignis, metallis, adhærescere, idque ad tempus non exiguum; posse etiam frictione, lavatione, ab iisdem discuti et purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit ; cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, hujusmodi dispertitio sive diffusio cohibeatur: ut in exemplis antedictis evidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod vacuum præsupponit, atomumque ex privatione vacui definit; bona et seria diligentia Heronis fuit, quæ1 vacuum coacervatum negavit, vacuum commistum asseruit.2 Cum enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inveniri prorsus aut assignari spatium aliquod quod corpore vacet ; et multo magis, cum corpora gravia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoquo modo deponere et violare potius quam divulsionem absolu 1 So in Gruter's copy.-J. S. 2 See note on Nov. Org. 11. 48. [Vol. I. p. 513.] tam a corpore contiguo patiantur, videret; naturam a 1 cum in Gruter's copy.-J. S. |