Imágenes de páginas
PDF
EPUB

placed them in a class by themselves. If any reader prefers to regard them as belonging to the Instauratio, he has only to pass to the next volume,* overlook the titlepage, and read on.

This collection of the fragments of the Great Instauration as Bacon left it could hardly however have been concluded more appropriately than with the two short pieces which follow ; in which we see the vision which suggested the enterprise, the grounds of reason which seemed to justify it as sober and practicable, the hope which sustained and the spirit which regulated it, still as fresh as when he started ; but the end as far off as ever, and all the laborious preparations for the future harvest breaking off abruptly in a reiteration of the exhortations, warnings, and promises, with which they were commenced.

Atque opere in medio defixa reliquit aratra!

J. S.

* In this edition these pieces, except Thema Coeli, are contained in this volume.

SCALA INTELLECTUS

SIVE

FILUM LABYRINTHI.

[ocr errors]

DIFFICILIS sane foret reprehensio eorum quibus nihil sciri placuit, si decretum durum interpretatione molliore correxissent. Si quis enim asserat, hoc ipsum

. scire, recte acceptum, esse per causas scire; causarum autem cognitionem gliscere, et serie et veluti catena perpetua ad notissima naturæ scandere, adeo ut particularium rerum cognitio, absque exacta universæ naturæ comprehensione, proprie non absolvatur ; non facile invenias quod sano cum judicio contradici possit. Nam et veram alicujus rei scientiam haberi posse antequam mens in causarum explicatione plane consistat, minus consentaneum ; et perfectam universi cognitionem humanæ naturæ attribuere atque asserere, temerarium fortasse quiddam atque impotentis cujusdam animi censeri possit. Verum illi contra, nulla hujusmodi usi interpretatione aut moderatione, sen

oracula prorsus profanare non veriti sunt ; quod cum

rerum desperatione conjunctum est. Quod si verum omnino dicendum sit ; etiamsi ab hac calumnia abstinuissent, tamen hæc ipsa lis

suum

sunma

[blocks in formation]

intempestive et contentiose mota videatur; cum citra istam quam intelligere videntur ipsissimam veritatem tantus humanæ industriæ pateat campus, ut sit res præpostera et quasi mentis commotæ et perturbatæ, de extremis obtinendis solicitum tantas in medio sitas utilitates prætermittere. Nam utcunque per veri et probabilis distinctionem, scientiæ certitudinem destruere, usum retinere, videri volunt ; atque, quoad ac. tivam partem, delectum rerum illæsum relinquere ; tamen, sublata ex animis hominum veritatis exquirendæ spe, proculdubio nervos inquisitioni humanze inciderunt, et promiscua quærendi licentia, inveniendi negotium in exercitationem quandam ingenii et disputationis verterunt. Veruntamen negare plane non possumus, quin si qua nobis cum antiquis intercedat societas, ea cum hoc genere philosophiæ maxime conjuncta sit; cum multa ab illis de sensuum variationibus et judicii humani infirmitate et de cohibendo et sustinendo assensu prudenter dicta et animadversa probemus ; quibus etiam innumera alia, quæ eodem pertinent, adjungere possemus ; adeo ut inter nos et illos hoc tantum intersit, quod illi nil vere sciri posse prorsus, nos nil sciri

adhuc gens humana ingressa est via, statuamus. Neque vero hujus societatis nos pudet. Si enim in hunc cætum recipiantur non solum ii qui sententia et placito hoc tenent et opinantur, sed et illi qui idem aut forma ipsa interrogandi et objiciendi præ se ferunt, aut conquerendo de rerum obscuritate et indignando fatentur et quasi clamant, aut secreto animo agitant et raris et occultis vocibus veluti insusurrant, invenias in hoc numero viros ex antiquis longe maximos, et

posse ea qua

vere

contemplationum principes, in quorum consortium includi neminem pæniteat.

Pronuntiandi enim confidentiam fortasse unus aut alter ex antiquis usurpavit; neque tamen invaluit ea ipsa, nisi haud ita pridem barbaris seculis ; nunc autem factione quadam, atque consuetudine et incuria, retinetur. Sed tamen rursus in hac de qua diximus societate facile quis perspexerit, nos erga illos viros initiis opinionum conjunctos, exitu in immensum divisos esse. Etsi enim primo non multum dissentire videamur, quod illi incompetentiam humani intellectus simpliciter, nos sub modo asseramus ; nihilominus huc res redit, ut illi, nullum huic malo remedium invenientes aut sperantes, negotium deserant; et sensus certitudinem invadendo, scientiam ab imis fundamentis evertant: nos, novam viam afferentes, tum sensus tum mentis errores regere et restituere conemur. Itaque illi, jactam arbitrati aleam, ad ingenii quandam peregrinationem liberam et amoenam se vertunt: nobis ex opinione nostra difficilis et remota obvenit provincia, quæ ut generi humano felix et fausta sit perpetuo precamur. Itaque initia viarum secundo libro descripsimus ; easdem ipsi continuo ingressi,tertio Phænomena Universi et Historiam tractavimus ; in quo certe sylvas naturæ, et variatione infinita experimentorum veluti foliis opacas et obscuras, et observationum subtilitate veluti virgultis et vepribus implicatas, penetravimus et præterivimus. Atque nunc ad magis aperta fortasse sed tamen ad magis ardua pervenimus, ex sylvis scilicet ad radices montium. Nam ab historia ad universalia certo at

i The original has a full stop after ingressi. I have followed the example of M. Bouillet in substituting a comma. — J. S.

que constanti tramite (licet via nova et intentata) ducemus. Atque certe non male in vias contemplationum conveniret illud celebre et decantatum apud antiquos bivium vitæ activæ ; ex quo via altera, primo ingressu plana et facilis, ducebat ad prærupta et impervia ; altera, a principio ardua et suspensa, in plana desinebat. Nam eodem prorsus modo, qui jam inde a prima inquisitione immobilia quædam in scientiis principia prensabit, quibus acquiescens cætera veluti per otium expediat ; illum, si modo perrexerit nec nimium sibi placens aut displicens ab inquisitione destiterit, prioris viæ fortuna manet. Qui autem judicium cohibere, et gradatim adscendere, et rerum veluti montium juga, unum primo, deinde alterum ac rursus alterum, superare, cum patientia vera et indefessa sustinuerit; ille ad summitates et vertices naturæ mature perveniet, ubi et statio serena et pulcherrimus rerum prospectus et descensus molli clivo ducens ad omnes practicas. Itaque consilium nostrum est, veræ et legitimæ de rebus inquisitionis, ut in secundo libro præcepta, ita hic exemplaria proponere et describere pro varietate subjectorum ; idque ea forma, quam cum veritate summum consensum habere putamus, atque ut probatam et electam tradi

Neque tamen, more apud homines recepto, omnibus hujus formulæ partibus necessitatem quandam attribuimus, tanquam unicæ essent et inviolabiles. Neque enim hominum industriam et felicitatem veluti ad columnam alligandas existimamus. Atque nihil officit, quo minus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experien

i Hesiod. Oper. 287.

mus.

« AnteriorContinuar »