Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cant) Regione Aëris; qui vero expirent e Cavis Terræ, sive illi erumpant confertim, sive efflent insensibiliter et sparsim, et postea glomerent ut rivuli in fluvium; qui denique generentur passim ex tumoribus sive expansionibus aëris proximi?

NEQUE GENERATIONES ventorum Originales tantum; sunt et Accidentales, ex compressionibus aëris scilicet, et percussionibus et repercussionibus ejus.

Ge erationes

9. De hujusmodi ventorum Generationibus Accidentalibus inquirito. Generationes ventorum proprie non sunt; etenim augent et fortificant ventos potius, quam producunt et excitant.

Accidentales ventorum.

Reperiuntur autem

DE COMMUNITATE ventorum hactenus. venti rari et prodigiosi, quales sunt Præster, Turbo, Ecnephias.' Hi super terram. At sunt et subterranei, quorum alii sunt vaporosi et mercuriales: i percipiuntur in mineris; alii sulphurei: illi emittuntur, nacti exitum in terræ motibus, aut etiam effervescunt ex montibus ardentibus.

10. De hujusmodi ventis Raris et Prodigiosis, atque adeo Venti extraor- de omnibus ventorum Miraculis inquirito.

narii et flatus

repentini.

A SPECIEBUS ventorum transeat inquisitio ad Confacientia ed ventos (ita enim loqui volumus, quia vocabulum Efficientis plus significat, vocabulum Concomitantis minus, quam intelligimus), atque ad ea quæ ventos putantur excitare aut sedare.

11. Circa Astrologica de ventis inquirito parce, nec de Confcientia ad accuratis Schematibus Coeli curato; tantummodo citantia et se observationes manifestiores de ventis ingruentibus.

ven o, et ex

dantia ipsos.

circa exortus aliquorum astrorum, aut circa eclipses luminarium, aut conjunctiones planetarum, ne negligito; nec minus quatenus pendent ex viis solis aut lunæ.

12. Quid confaciant Meteora diversorum generum ad ventos? Quid Terræ Motus, quid Imbres, quid Concursus ventorum ad invicem? Concatenata enim sunt ista, et alterum alterum trahit.

13. Quid confaciant ad ventos, Vaporum et Exhalationum diversitas? Et quæ ex ipsis sint magis ge

1 See Pliny, ii. 49. and 50.

nerativa ventorum, et quatenus natura ventorum sequatur hujusmodi Materias suas?

14. Quid confaciant ea quæ hic in Terra sunt aut fiunt,

ad ventos; quid montes, et solutiones nivium in ipsis; quid moles glaciales, quæ in mari innatant et deferuntur alicubi; quid differentiæ soli aut terræ (modo hoc fuerit per tractus majores) veluti paludes, arenæ, sylvæ, campestria; quid ea quæ hic apud homines aguntur, veluti incensiones ericæ et similium, ad culturam agrorum; incensiones segetum aut villarum in bellis; desiccationes paludum; displosiones continue bombardarum; sonitus campanarum simul in magnis urbibus; et similia? Festuca certe sunt res nostræ, sed tamen aliquid possunt. 15. De omnimodis Excitationibus aut Sedationibus ventorum inquirito, sed parce de fabulosis aut superstitiosis.

A CONFACIENTIBUS ad ventos transcat inquisitio ad inquirendos Limites ventorum; de Altitudine, Extensione, Duratiene corum.

Limites ventorum.

16. Inquirito diligenter de Altitudine sive Elevatione ventorum; atque si sint fastigia montium ad quæ venti non aspirent; aut si conspiciantur nubes quandoque stare et non movere, flantibus eodem tempore ventis fortiter hic in terra.

17. Inquirito diligenter de Spatiis quæ venti deprehensi sunt simul occupare, et ad quos terminos? Exempli gratia, si Auster flaverit tali loco, an constet quod eodem tempore Aquilo flaverit ab illine milliaribus decem? Contra, in quantas angustias venti redigi possint, ita ut fluant venti (id quod fieri videtur in Turbinibus nonnullis) tanquam per canales. 18. Inquirito ad quod tempus, vel maximum vel medium vel minimum, continuari soleant venti, et deinde flaccescere et tanquam expirare; qualis etiam esse soleat ortus et inceptio ventorum, qualis languor et cessatio; subito, gradatim, quoquo modo?

A LIMITIBUS ventorum transeat inquisitio ad Successiones ventorum, vel inter se vel respectu pluvia et imbrium. Cum enim choreas ducant, ordinem saltationis nosse jucundum fuerit.

Success ones veatorum.

19. An sit aliqua regula, aut observatio paulo certior, de Successionibus ventorum ad invicem, sive ea sit in ordine ad motum solis, sive alias; et si sit, qualis sit illa?

20.

21.

Circa Successionem et Alternationem Ventorum et
Pluvia inquirito; cum illud familiare et frequens
sit, ut Pluvia sedet Ventos, Venti compescant et
dissipent Pluviam.
An post certam Periodum annorum redintegretur Suc-
cessio ventorum; et si ita sit, quæ sit ea periodus?

A SUCCESSIONIBUS ventorum transeat inquisitio ad Motus ipsorum. Motus ventorum septem inquisitionibus absolvuntur ; quorum tres superioribus articulis continentur, quatuor adhuc manent intactæ. Nam de motu ventorum dispertito per plagas cœli inquisitum est. Etiam de motu trium linearum, sursum, deorsum, lateraliter. Etiam de accidentali motu compressionum. Restant motus quartus Progressivus; quintus Undulationis; sextus Conflictus; septimus in Organis et Machinis Humanis.

Motas diversi ventorum.

22. Cum Progressus sit semper a termino, de loco primi ortus, et tanquam fontibus alicujus venti, quantum fieri potest, diligenter inquirito. Siquidem videntur venti Fama similes. Nam licet tumultuentur et percurrant, tamen caput inter nubila condunt. Item de Progressu ipso. Exempli gratia, si Boreas vehemens, qui flaverit Eboraci ad talem diem aut horam, flaverit Londini biduo post?

23.

De Undulatione ventorum inquisitionem ne omittito. Undulationem vocamus eum motum quo ventus ad parva intervalla intenditur et remittitur, tanquam undæ aquarum; quarum vices optime percipiuntur ex auditu in ædibus. Eo autem magis notato diligenter differentias Undulationis, sive Sulcationis inter aërem et aquam; quia in aëre et ventis deest motus gravitatis, qui pars magna est Undulationis in aquis.

24. De Conflictu et concursu ventorum flantium ad idem tempus diligenter inquirito. Primo, utrum flent simul plures venti Originales, non dicimus reverberantes? Et, si hcc ita sit, quales Euripos in

motu, quales rursus Condensationes et Alterationes in corpore aëris gignant?

25. An venti alii eodem tempore flent superius, alii hic apud nos in imo? Quandoquidem observatum est a nonnullis, interdum nubes ferri in contrarium versionis pinnaculi; etiam nubes ferri forti aura, cum hic apud nos fuerit summa tranquillitas.

26. Fiat descriptio diligens admodum et particularis Motus ventorum in impulsu Navium per vela.

27. Fiat descriptio motus ventorum in velis Molendorum ad ventum; in volatu accipitrum et avium, etiam in vulgaribus et ludicris, veluti signorum explicatorum, draconum volantium, duellorum ad ventum, &c.

A MOTIBUS ventorum transeat inquisitio ad Vim et Potestates ipsorum.

Potestates

28. Quid possint et agant venti circa Currentes et æstus aquarum, et circa detentiones, immissiones, et inundationes ipsarum?

ventorum.

29. Quid circa Plantas et Insecta, inducendo locustas, erucas, malos rores?

30. Quid circa Purgationem et Infectionem aëris, et circa Pestilentias, morbos, et affectus animalium?

31. Quid circa Delationem Specierum (quas vocant) Spiritalium, ut Sonorum, Radiorum, et similium?

A POTESTATIBUS ventorum transcat inquisitio ad Prognostica ventorum, non solum propter usum prædictionum, sed quia manu ducunt ad causas; prognostica enim aut Præparationes rerum monstrant antequam perducantur ad actum, aut Inchoationes antequam perducantur ad sensum.

Prognostica

ventorum.

32. Colligantur, cum diligentia bona, Prognostica ventorum omnigena (præter astrologica, de quibus superius diximus quatenus sint inquirenda), sive petantur ex Meteoricis, sive ex Aquis, sive ex Instinctu Animalium, aut quovis alio modo.

POSTREMO inquisitionem claudito, inquirendo de IMITAMENTIS ventorum, sive in naturalibus sive in artificialibus. 33. Inquirito de Imitamentis ventorum in Naturalibus; qualia sunt Flatus in Corporibus Animalium, flatus in Receptaculis Distillationum, &c.

In itamenta

ventorum.

Inquirito de auris factis et Ventis Artificialibus, ut

follibus, refrigeratoriis in cœnaculis, &c.

Articuli tales sint. Neque nobis dubium est, quin ad nonnullos horum responderi non possit, secundum copiam experientiæ quam habemus. Verum quemadmodum in causis civilibus quid causa postulet ut interrogetur noverit jurisconsultus bonus, quid testes respondere possint non norit; idem nobis circa Historiam Naturæ accidit. Posteri cætera viderint.

Ad Art. 1.

HISTORIA.

Nomina Ventorum.

Nomina ventis, potius ex ordine et gradibus numerata, quam ex antiquitate propria, imponimus; hoc perspicuitatis et memoriæ gratia. Sed vocabula antiqua adjicimus quoque, propter suffragia authorum veterum, ex quibus cum haud pauca (licet anxio quodam judicio) exceperimus, non agnoscentur fere illa, nisi sub nominibus quibus illi usi sunt. Partitio autem generalis ea esto; ut sint venti Cardinales, qui spirant a cardinibus mundi; Semicardinales, qui in dimidiis: Mediani, qui in intermediis. Etiam ex intermediis Mediani Majores vocentur, qui in quadris; Minores reliqui. Particularis autem divisio ea est quæ sequitur.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »