Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EXPLICATIO.

Natura spirituum est quasi rota suprema, quæ alias rotas in corpore humano circumagit. Itaque illa in intentione longævitatis prima poni debet. Huc accedit, quod facilior et magis expedita via patet ad alterandos spiritus, quam ad alia. Etenim duplex est operatio super spiritus; altera per alimenta, quæ est tarda, et tanquam per circuitum; altera (et illa gemina) quæ est subita, et spiritus recta petit: nempe per vapores, aut per affectus.

CANON XX.

Succi corporis subduri et roscidi faciunt ad longævi

tatem.

EXPLICATIO.

Ratio perspicua est, cum antea posuerimus, dura et oleosa, sive roscida, ægrius dissipari. Illud tamen interest (sicut etiam in operatione decima notavimus), quod succus subdurus minus dissipabilis est, sed est simul minus reparabilis. Itaque commodum cum incommodo conjunctum est: neque possit propterea aliquod magnale per hoc præstari; at succus roscidus utrique rei satisfacit; itaque diligentius huic incumbendum.

CANON XXI.

Quicquid tenuitate penetrat, neque tamen acrimonia rodit, gignit succos roscidos.

EXPLICATIO.

Canon iste magis difficilis est practica, quam intellectu; manifestum est enim, quicquid bene penetrat, sed tamen cum stimulo aut dente (qualia sunt omnia acria et acida), relinquere, ubicunque transit, vestigium nonnullum siccitatis et divulsionis; ut succos induret, partes convellat; at contra, quæ penetrant mera tenuitate, tanquam furtim et insinuative, absque violentia, irrorare et irrigare in transitu. De his in operationibus quarta et septima haud pauca descripsimus.

CANON XXII.

Assimilatio optime fit, cessante omni motu locali.

EXPLICATIO.

Hunc canonem in commentatione ad operationem octavam

satis explicavimus.

CANON XXII.

Alimentatio per exterius, aut saltem non per stomachum, longævitati utilissima, si fieri possit.

EXPLICATIO.

Videmus omnia quæ per nutritionem peraguntur, fieri per longas ambages; quæ vero per amplexus similium (ut fit in infusionibus) non longam requirere moram. Itaque utilissima foret alimentatio per exterius; atque èo magis, quod deciduæ sint facultates concoctionum sub senectute: quamobrem si possint esse nutritiones aliæ auxiliares, per balneationes, unctiones, aut etiam per clysteria, conjuncta possint proficere, quæ singula minus valeant.

CANON XXIV.

Ubi concoctio debilis est ad extrusionem alimenti, ibi exteriora confortari debent ad evocationem alimenti.

EXPLICATIO.

Non est hoc, quod in isto canone proponitur, eadem res cum præcedente; aliud enim est, si alimentum exterius intro trahatur, aliud, si alimentum interius extra trahatur: at in hoc concurrunt, quod debilitati concoctionum interiorum alia via subveniant.

CANON XXV.

Omnis subita renovatio corporis fit aut per spiritus aut per malacissationes.

EXPLICATIO.

Duo sunt in corpore, spiritus et partes; ad utrunque longa via pervenitur per nutritionem; at viæ breves ad spiritus per vapores et affectus; et ad partes, per malacissationes. Illud autem paulo attentius notandum, quod nullo modo confundimus alimentationem per exterius cum malacissatione; neque enim intentio est malacissationis, ut nutriat partes; sed tantum ut eas reddat magis idoneas ad nutriendum.

CANON XXVI.

Malacissatio fit per consubstantialia, imprimentia, et occludentia.

EXPLICATIO.

Manifesta ratio est; quod consubstantialia proprie malacis

sent; imprimentia deducant; occludentia retineant, et perspirationem, quæ est motus malacissationi oppositus, cohibeant. Itaque (ut in operatione nona descripsimus) malacissatio simul bene fieri non potest, sed per seriem et ordinem: primum, excludendo liquorem, per spissamenta; quia extranea et crassa infusio non bene coagmentet corpus; subtile debet esse, et ex vaporis genere, quod intrat. Secundo, intenerando, per consensum consubstantialium: corpora enim ad tactum eorum quæ valde consentiunt, se aperiunt, et poros laxant. Tertio, imprimentia vehicula sunt, et nonnihil consubstantialia inculcant, et mixtura leniter astringentium perspirationem interim paululum cohibet. At sequitur quarto loco magna illa astrictio et clausura per emplastrationem; et postea gradatim per inunctionem; donec malacum vertatur in solidum, ut suo loco. diximus.

CANON XXVII.

Crebra renovatio reparabilium irrigat etiam minus reparabilia.

EXPLICATIO.

Diximus in aditu ipso historiæ hujus, eam esse viam mortis, quod magis reparabilia in consortio minus reparabilium intereant; ut totis viribus in reparatione hujusmodi partium minus reparabilium sit exudandum. Itaque admoniti Aristotelis observatione de plantis, quod scilicet novitas ramorum truncum ipsum in transitu reficiat, similem rationem fore arbitrati sumus, si sæpe reparentur carnes et sanguis in corpore humano; ut inde ipsa ossa, et membranæ, et reliqua, quæ natura minus sunt reparabilia, partim per transitum alacrem succorum, partim per vestitum illum novum carnium et sanguinis recentiorum, irrigentur et renoventur.

CANON XXVIII.

Refrigeratio quæ non transit per stomachum, utilis ad longævitatem.

EXPLICATIO.

Ratio præsto est, quia cum refrigeratio non temperata, sed potens, (præsertim sanguinis) ad vitam longam sit præcipue necessaria; omnino hoc non fieri possit per intus, quantum opus est, absque destructione stomachi et viscerum.

CANON XXIX.

Complicatio illa, quod tam consumptio quam reparatio sint caloris opera, maximum est obstaculum ad longævitatem.

EXPLICATIO.

Destruuntur fere omnia magna opera a naturis complicatis; cum quod alia ratione juvet, alia noceat ; atque hic librato judicio et sagaci practica opus est; id nos, quantum res permittit et in præsentia occurrit, fecimus; separando calores benignos a nocivis; et ea quæ ad utrunque faciunt.

CANON XXX.

Curatio morborum temporariis eget medicinis; at longæ vitas vitæ expectanda est a diætis.

EXPLICATIO.

Quæ ex accidente superveniunt, sublatis causis desinunt: at cursus naturæ continuus, instar fluvii labentis, etiam continua indiget remigatione aut velificatione in adversum: itaque operandum est regulariter per diætas. Diætæ autem genere duplices sunt; diætæ statæ, quæ certis temporibus, et diæta familiaris, quæ in victu quotidiano, usurpari debet: potentiores autem sunt diætæ statæ, id est, series remediorum ad tempus; etenim quæ tanta virtute pollent, ut naturam retro vertere valeant, fortiora sunt plerunque, et magis subito alterantia, quam quæ familiariter in usum recipi tuto possint. Atque in remediis nostris intentionalibus, tres tantum diætas statas reperias: diætam opiatam; diætam malacissantem; et diætam emaciantem et renovantem. At inter ea quæ ad diætam familiarem et victum quotidianum præscripta a nobis sunt, efficacissima sunt hæc quæ sequuntur; quæ etiam validitatem diætarum statarum fere æquant: nitrum, et subordinata ad nitrum; regimen affectuum, et studiorum genus; refrigeria quæ non transeunt per stomachum; potus roscidantes; perspersio sanguinis cum materia firmiore, ut margaritis, lignis; inunctiones debitæ, ad cohibendum aërem et detentionem spirituum; calefactoria per exterius, tempore assimilationis post somnum; cautio de iis quæ incendunt spiritum, induntque ei calorem acrem, ut de vinis et aromatibus; et usus moderatus et tempestivus eorum quæ indunt spiritibus calorem

robustum, ut croci, nasturtii, allii, enulæ, opiatorum compositorum.

CANON XXXI.

Spiritus vivus interitum patitur immediate, cum destituitur, aut motu, aut refrigerio, aut alimento.

EXPLICATIO.

Sunt hæc scilicet illa tria, quæ superius vocavimus atriola mortis; suntque passiones spiritus propriæ et immediata. Etenim organa omnia partium principalium serviunt, ut hæc tria officia præstentur: et rursus, omnis destructio organorum quæ est lethifera, eo rem deducit ut unum aut plura ex his tribus deficiant. Itaque alia omnia sunt diversæ viæ ad mortem; sed in hæc desinunt. Fabrica autem partium, organum spiritus est; quemadmodum et ille animæ rationalis; quæ incorporea est et divina.

CANON XXXII.

Flamma substantia momentanea est: aër fixa: spiritus vivi in animalibus, media est ratio.

EXPLICATIO.

Res est hæc et altioris indagationis et longioris explicationis, quam faciat ad inquisitionem præsentem. Sciendum interim flammam continenter generari et extingui; ut per successionem tantum continuetur. Aër autem corpus fixum est, nec solvitur: licet enim aër ex humido aqueo novum aërem gignat, tamen vetus aër nihilominus manet; unde fit superoneratio illa aëris, de quo diximus in titulo de Ventis. At spiritus utriusque naturæ particeps est, et flammeæ et aëreæ; quemadmodum et fomites ejus sunt oleum, quod est homogeneum flammæ ; et aër, qui est homogeneus aquæ. Spiritus enim non nutritur ex oleoso simplici, neque ex aqueo simplici, sed ex utroque: atque licet nec aër cum flamma, nec oleum cum aqua, bene componantur, tamen satis conveniunt in misto. Etiam spiritus habet ex aëre faciles suas et delicatas impressiones et receptiones; a flamma autem, nobiles suos et potentes motus et activitates. Similiter etiam duratio spiritus res composita est, nec tam momentanea quam flammæ, nec tamen tam

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »